CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit personam non esse secundam intentionem, ex definitione Richardi communiter recepta ; et explicat quomodo ei competat dupliciter incommunicabilitas, opposita duplici communicabilitati convenienti Deitati, quia haec communicatur pluribus, quibus est idem, et ut forma dans esse. Occasione objectionum explicat quomodo negatio sit communis tribus sine eo quod affirmatio, in qua fundatur, sit communis eisdem. Nec contradicit sibi supra dist. 3. quaest. 1. num. 2. quia ibi dicit tantum negationem non praedicari de aliquo, nisi supponat in eo aliquam affirmationem seu positivum, quia negatio asini convenit homini, quia tale positivum habet, tamen negatio communis non petit positivum commune in his quibus convenit, quia non Deus convenit enti et non enti. Ultra resolvit, conceptum communem positivum, saltem quidditativum, non esse abstrahibilem ab ultimis constitutivis, de quo supra dist. 3. quaest. l.num. 15. Admittit tamen abstrahi a personis conceptum communem negativum, et dubitative quaerit in fine, an modus aliquis positivus communis ab eis sit abstrahibilis, de quo latius 3. dist. 1. quaest 1. art. 3. et infra dist. 25. si admittatur tale positivum commune, non erit species, sed instar proprii, ut risibile est commune individuis hominis.
Ad quaestionem respondeo (d), quod accipiendo definitionem perso--
nae, quam ponit Richardus 4. de Trinit. cap. 22. quod est intellectualis naturae incommunicabilis existentia, per quam definitionem exponitur vel corrigitur definitio Boetii dicentis, quod persona est rationalis naturae individua substantia, quia sic sequeretur animam esse personam et Deitatem esse personam, et etiam non conveniret proprie Deo, quia individuum non est nisi ubi est dividuum, quod non convenit Deo. Similiter tantum proprie nomen personae conveniret homini, qui consimiliter solus proprie dicitur rationalis, quod est inconveniens. Dico quod nihil proprie est in hac definitione Richardi quod significet intentionem secundam, quia ex matura rei sine omni operatione intellectus, est in Patre natura intellectualis et entitas incommunicabilis; ista autem incommunicabilitas duplex est, quod potest intelligi ex supra dictis in dist. 2. quia communicabile pluribus dicitur dupliciter. Uno modo dicitur communicabile pluribus, quod est idem cuilibet eorum, ita quod quodlibet sit ipsum, sicut universale dicitur communicari suis inferioribus. Alio modo communicatur alicui ut forma, qua aliquid est tale secundum ipsum, sed non est ipsum, ut anima communicatur corpori ; et utroque modo Deitas est communicabilis, et neutro modo persona est communicabilis. Et ita duplex est incommunicabilitas pertinens ad rationem personae, propter quod anima separata, licet habeat primam incommunicabilitatem, tamen non est persona, quia non habet secundam; et utraque incommunicabilitas requiritur ad rationem personae, et est in re ex natura rei, et ita nihil de ratione personae dicit intentionem secundam.
Contra istud potest objici, quia secundum istud videtur quod persona tantum significet duplicem negationem duplicis communicabilitatis.
Item, arguo sic, si persona dicit formaliter incommunicabilitatem , ergo formaliter dicit negationem, sed negatio est secunda intentio cum sit ens rationis: ergo persona dicit rem secundae intentionis, quod est propositum.
Respondeo, quod persona non tantum dicit incommunicabilitatem, sed dat intelligere naturam intellectualem in qua est, sicut individuum naturam in communi. Dubito tamen, si dicat existentiam formaliter cum duplici incommunicabilitate, aut dicat tantum formaliter incommunicabilitatem, et existentiam in concreto tanquam modum habendi naturam, ut sit sensus: Persona est incommunicabilis habens existentiam in natura intellectuali: et posito quod sic esset, adhuc dico, quod persona non dicit intentionem secundam, quia secunda intentio solum causatur per intellectum negotiantem circa objectum. Quidquid igitur movet intellectum ad intellectionem ante negotiationem, non est intentio secunda: sed res movens intellectum movet ad negotiationem sui objecti ante negotiationem intellectus, quia negatio talis consequitur rem ex natura rei ante negotiationem. Et hoc ideo est, quia unum oppositorum movet ad notitiam sui oppositi ante negotiationem intellectus, propter quod dicit Philosophus, quod eadem est scientia oppositorum. Ideo quamvis ponatur personam tantum dicere formaliter negationem, non tamen intentionem secundam, quia negatio, quae consequitur ex natura rei, non est secunda intentio, et praecipue negatio in genere, cujus est incommunicabilitas.Quando igitur dicitur, quod negatio est ens rationis, dico quod est negativa entitas ex natura rei, sicut enim Socrates est homo ex natura rei, ita est non asinus ex natura rei. Sunt autem negationes in intellectu entitatis, quia prima motio intellectus non ante affirmationem, sed negotiationem, est ad apprehensionem negationis. Sic igitur teneo, quod persona non sit nomen secundae intentionis, sed primae, et quod formaliter significet duplicem negationem communicabilitatis, et quod importet naturam intellectualem, et forte formaliter etiam importat existentiam personae; et tunc non tantum negationem communicabilitatis importat, sed etiam positivum aliquod vel forte non dicit formaliter existentiam, et tunc de formali significato est tantum duplex negatio, dans intelligere duplex positioum, scilicet naturam et modum habendi naturam. Et per hoc quacumque via data patet ad argumenta, quod si persona dicat existentiam in abstracto, et modum habendi naturam in concreto, est formaliter positivum, et tunc persona est formaliter existentia incommunicabilis habens naturam intellectualem. Si autem tantum formaliter importat negationem, tunc connotat existentiam in natura intellectuali, et sic stat pro
illo, quod est incommunicabile, et sic adoratur, et est terminus productionis realis.Ad aliud argumentum patet dist. 25. alibi.
Et si hoc sit verum, tunc videtur dubium, quomodo negatio possit esse communis tribus personis, nisi affirmatio aliqua sit eis communis propter quam insit eis talis negatio, quia negatio non videtur tribus convenire, nisi consequatur affirmationem. Non est autem Deitas ista affirmatio, quia ipsa non numeratur in tribus ; ergo oportet dare aliquod commune positivum prius ab eis abstractum quam sit negatio talis, et tunc habetur propositum. Si etiam dicat persona talem negationem praecise, non videtur dicere totam rationem personae, quia persona dicit rem ad dignitatem vel ad perfectionem pertinentem, negatio autem nullam dignitatem vel perfectionem ponit. Videtur etiam quod dicat relationem rationis per hoc quod suum oppositum, scilicet communicabile tantum dicit relationem rationis in essentia divina. Est enim essentia communicabilis Filio, et tamen essentia non refertur realiter ad Filium ; ergo incommunicabile dicit relationem rationis.
Ad primum istorum dico (e), quod ab ultimis distinctivis et constitutivis personarum nihil potest abstrahi commune dictum de eis in quid, quia illa sunt primo diversa, id est, nihil idem realiter includentia, tunc enim esset quaerere de eis per quid distinguerentur; et ideo omne commune abstractum ab eis, vel est conceptus omnino negativus, vel saltem non est quidditativus conceptus unius rationis. Certum est autem, quod aliqua negatio communis potest abstrahi ab illis ultimis, et hoc unius rationis, quia negatio est unius rationis per hoc quod repugnat affirmationi unius rationis. Quibuscumque igitur repugnat affirmatio unius rationis, convenit negatio unius rationis, et ita tribus personis, et etiam distinctivis illarum ultimis potest competere negatio aliqua communis, si illa dicatur esse incommunicabilitas. Et si ponatur incommunicabilitatem solam esse de per se ratione constiti) livi personae, ita quod personalitas sit incommunicabilitas subsistentis in natura intellectuali, et ita omnia alia praeter primum sint addita in ratione personae, tunc persona proprie non diceret aliquem conceptum proprie positivum.
Sed tamen non dicet aliquem conceptum secundae intentionis, omnis enim conceptus est intentionis primae, qui natus est fieri immediate a re sine opere vel actu intellectus negotiantis, qualis est conceptus non tantum positivus, sed negativus.
Tamen dubitatur (f), quomodo potest negatio esse communis sine positivo cui insit.
Respondeo, quantumcumque diversis, si nihil etiam commune haberent, potest esse negatio communis ; sicut non Socrates est commune univocum ad omnia alia a Socrate, entia et non entia ; et licet illa, quibus negatio est communis, habeant aliquod positivum commune, non tamen oportet quod per illud commune insit eis negatio communis. Non rationalitas enim convenit ultimae differentiae asini et equi, et non per aliquid commune in illis, quibus convenit ista negatio, quia vel nihil est commune differentiis ultimis, vel si entitas est eis communis, non propter entitatem convenit eis talis negatio, sicut nec propter entitatem repugnat eis talis affirmatio. Et sic dicendum quod major est falsa, quia negatio est unius rationis, quia opponitur affirmationi unius rationis, et non quia consequitur affirmationem unius rationis. Non homo enim est unius rationis, quia homo cui opponitur, est unius rationis, et non quia consequitur affirmationem unius Talionis. Non homo enim commune est enti et non enti, quibus nihil affirmativum sive positivum, est commune.
Cum secundo objicitur (g) quod negatio non dicit aliquid ad dignitas tem pertinens, et ad hoc etiam possunt adduci rationes ad principale, quia negatio non adoratur nec etiam est terminus actionis realis. Posset dici, quod negatio in genere differt a negatione extra genus et a privatione. Privatio quippe requirit subjectum aptum vel secundum se, si est privatio secundum se ; vel secundum genus, si est privatio secundum genus, sicut talpa dicitur caeca 5. Met. c. de Privatione. Negatio extra genus absolute nihil requirit, quia aequaliter dicitur de ente et de non ente. Negatio autem in genere quasi mediat, quia requirit subjectum de quo dicatur, non tamen aptitudinem ad formam. Talem forte negationem importat diversitas, de quo alias, quia negat identitatem vel notat non identitatem talem in ente ; ergo talem potest nominare incommunicabilitas, ut importatur in persona, quia notat negationem duplicis communicabilitatis in natura intellectuali. Nec tamen dicit aptitudinem ad aliquam communicabilitatem, sed negationem illam in natura positiva intellectuali ; et ita dicit aliquid pertinens ad dignitatem, non ratione significati, sed ratione connotati et subjecti, et sic posset concedi personam generari et adorari, sicut caecus ambulat vel amatur, non quod caecitas sit ratio ambulandi, sed quod illud in quo est talis privatio, sit subjectum respectu talis praedicati.
Cum arguitur de communicabili et incommunicabili, dico quod unum oppositum potest esse relatio rationis, et alterum relatio realis, vel saltem negatio vel privatio realis alicujus relationis, sicut idem perfecta identitate dicit relationem rationis 5. Met. c. de Eodem, et tamen diversum, quod negat istam identitatem, convenit rei absque actu rationis et intellectus. Et ratio est, quia licet aliquid non conveniat rei, nisi ex opere vel actu intellectus, tamen potest repugnare rei ex se sine actu intellectus. Sic Socrati universalitas repugnat, quae tamen non convenit homini, nisi per actum intellectus operantis et negotiantis circa hominem.
Et si igitur communicabilitas dicat tantum relationem rationis in essentia, tamen potest repugnare personae ex aliquo quod est in re, et propter idem potest sibi incommunicabilitas competere.
Ista igitur via supposita sicut certa, quod a personis potest abstrahi aliquis conceptus negativus negationis in genere, et hoc non solum a personis quasi constitutis, sed etiam a formalibus constitutivis earum, est dubitatio ulterior (h) : Utrum tale commune solummodo negativum sit abslrahibile ab eis, vel aliquod commune positivum. Et videtur quod oporteat ponere aliquod positivum possibile abstrahi ab eis propter verbum Augustini de Doctrina Christiana, et verbum Magistri in littera dist. 25. quae adducta sunt contra opinionem. Potest dici, quod ab individuis non tantum potest abstrahi species, quae dicit quidditatem individuorum, sed etiam aliquid quasi proprium.