Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 3.)) Confessio et magnificentia opus ejus. Quid magnificentius quam justificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, justificari mereatur. «Descendit» enim «de templo justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus;» quia «neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.» Haec est magnificentia Domini, justificatio peccatoris: quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 13, 14) . Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Id. VII, 42-48) . Haec magnificentia Domini; quoniam ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia (Rom. V, 20) . Sed fortasse ex operibus. Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 9, 10) . Justitiam enim homo non operatur nisi justificatus: credens autem in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5) , a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo 1465 illa confessio? Nondum quidem opus est justitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) . Quid enim habes quod non accepisti (Id. IV, 7) ? Non ergo sola magnificentia qua justificatur impius, sed et «confessio et magnificentia opus ejus. Quid ergo dicimus?» quia «cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Justitia» enim «ejus manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo» de hoc saeculo, «quis es qui respondeas Deo» (Rom. IX, 14, 18, 20) ?