CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem, etc. Omnia ista clara sunt ex dictis hic, et singulariter ex dictis d. 2. art. 2. quaest. 1. et habetur bona glossa ibi.
(c) Adprimum istorum dico. Haec responsio valde notanda est, et dicit in sententia, quod abstractum ab ultimis distinctivis (quae ultima distinctiva sunt primo diversa, ut patuit supra d. 3. q. 3.) est tantum vel conceptus negativus vel conceptus positivus, dictus tantum denominative, accipiendo denominative, pro non praedicari essentialiter, ut satis patuit supra dist. praeallegata. Et sic conceptus abstractus ab ultimis differentiis non erit aliquo modo in quid.
(f) Tamen dubitatur. Nota hanc responsionem, quia singularis est.
Si dicatur, nonne Doctor supra dist. 3. quaest. 1. contra Thomam et alibi, arguit quod negatio non potest inesse alicui, nisi per aliquam affirmationem ? et tamen hic dicit quod negatio potest esse communis pluribus, et negatio ejusdem rationis, et tamen non inest illis pluribus per aliquam affirmationem communem illis, sive per aliquod positivum commune illis.
Respondeo et dico, facilis est responsio, quia ibi dicit quod negatio non praedicatur de aliquo, nisi praesupponat aliquam affirmationem in illo, sicut non (apis non convenit homini, nisi propter aliquam affirmationem sive propter aliquam realitatem positivam existentem in homine, cui repugnat affirmatio lapidis. Et sic dicit in proposito, quod illa negatio communis non potest competere inferiori, nisi per aliquod positivum vel affirmationem in illo, et non est necesse quod competat sibi per aliquod positivum commune inferioribus, etc. Secundo dicit quod negatio dicitur ejusdem rationis, quae repugnat affirmationi unius rationis. Exemplum, nam affirmatio lapidis repugnat animali; ergo negatio opposita illi competit animali. Et dicitur unius rationis, quia opponitur affirmationi unius rationis, etc.
(g) Cum secundo objicitur. Hic distinguit quod negatio est duplex, scilicet extra genus et in genere. Prima dicitur illa, quae non determinat sibi aliquod subjectum, sicut non ens, similiter non chimaera et hujusmodi. Secunda est illa, quae determinat sibi aliquod subjectum, sicut non lapis determinat sibi aliquod subjectum, puta illud subjectum cui repugnat affirmatio lapidis. Et sic in proposito, esse incommunicabile ut quo et ut quod, dicit negationem in genere, quia determinat sibi aliquod subjectum, puta suppositum, cui repugnat affirmatio communicabilitatis. Secundo, dicit quod duplex est privatio, scilicet secundum se et seeundum genus, de qua patet; et dicitur privatio secundum se, negatio in subjecto apto nato, quod secundum se formaliter est aptum natum habere habitum oppositum tali privationi. Et secundum genus est illa, quae negatio in subjecto apto nato, non secundum se, sed secundum genus, et sic talpa, licet inquantum talpa non sit apta nata videre, tamen inquantum animal est apta nata videre. Tertio dicit quod esse incommunicabile modo praedicto, est negatio in genere, et etiam est negatio sic in genere, quod talis negatio opponitur privationi, quia non est negatio in subjecto apto nato, quia cum dico, suppositumest incommunicabile, non intelligo quod illud sit aptum natum communicari; et hoc loquendo de privatione secundum se, quia forte secundum genus non repugnat sibi, quia licet Franciscus secundum se non sit aptus natus communicari, tamen inquantum homo vel animal, non repugnat sibi.
(h) Est dubitatio ulterior. Dubitat Doctor, an a suppositis divinis abstrahatur tantum conceptus negativus vel positivus? et videtur declinare ad secundum, ut patet expresse ab ipso in 3. distinct 1. quaest. 1. Et cum dicit, quod ab individuis non tantum potest abstrahi species, puta a Francisco, Joanne, Paulo, etc. potest abstrahi homo, qui dicit totam quidditatem individuorum, sed etiam aliquid, quasi proprium, puta ratio individualis, quae praedicatur de ista et de ista, vel etiam individui, quod praedicatur de isto individuo et de isto ; et dicitur quasi propriam, quia nullo modo dicit quidditatem, ut patet supra.