IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) De secundo, quid scilicet statutum: est, etc. Primo docet legem talionis in multis Rebuspublicis juste statutam esse pro homicidio injusto. Primo, quia id statutum est in lege Mosaica, quae fuit lata a Deo, et consequenter rationabilis et justa. Et confirmavit lex Evangelica Matth. 26. Unde concludit ubicumque ista lex juste statuta est, debere homicidam patienter ferre poenam. Et haec est sententia communis. Deinde dicit, quod non potest eam ipse poenam sibi inferre, quia nullus debet esse homicida sui ipsius sine speciali mandato Dei, verbi gratia, si Deus revelaret et praeciperet alicui homicidae, ut ipse sibi esset vindex illius sceleris, inferendo poenam lege statutam. Tertio dicit ubi illa lex talionis non est posita, expedire ut homicida vitam sua exponat pro defensione Ecclesiae. Antiquitus quando praedicabatur crux contra infideles, eam homicidae et alii peccatores non solum in zelum fidei, sed etiam pro satisfactione et poenitentia suorum peccatorum assumebant, et talis etiam satisfactio eis ab Ecclesia imponebatur, quando seipsos offerebant. Hoc autem consilii est, non praecepti, ut patet ex littera: Sed expedit, inquit, quod exponat vitam in causa justa, utpote contra inimicos Ecclesiae, etc. Expedit, inquit, quod inducit congruitatem, et non praeceptum ; et postea subjungit: Quod si nec tantam restitutionem velit facere, etc. supponens non obligari ad eam, licet esset congrua, quia sic ad aequalitatem satisfaceret justitiae.
Hinc patet primo non recte dici a Soto sententiam Doctoris esse duram, sicut neque alii etiam eam recte interpretantur, putantes eum intendere ex justitia et stricta obligatione restitutionis, homicidam obligari, ut se offerat curiae: hoc enim non dicit Doctor, imo contrarium asserit, dicens supra neminem se posse occidere. Deinde hic dicit tantum expedire, ut pro causa publica, ut defensione Ecclesiae contra inimicos exponat vitam suam, non intelligens ex hoc id esse praecepti, sed tantum consilii, et secundum aequitatem justitiae, quam transgressus est, ut hoc modo ponat aequalitatem secundum aequivalentiam justitiae laesae ; et quamvis talis restitutio non cedat in particulare commodum occisi, tamen cedit in commune bonum Reipublicae et Ecclesiae, quibus occidendo nocuit, atque etiam in debitam aequalitatem justitiae laesae, et ipsius occisi, in quantum fuit membrum corporis communis ; nam, ut supra diximus in bonis fortunae, quando debitor non potest reddere debitum personaliter ipsi creditori, restituit secundum aequivalentiam, quando reddit pauperibus aut haeredibus, aut Reipublicae , si indigeat, aut Ecclesiae, et hoc est stricti juris. Ad eumdem ergo modum licet hic non sit necessitas praecepti et stricti juris, tamen est congruitas, ut quis exponat vitam suam pro causa justa Reipublicae, aut Ecclesiae defendenda, non solum quia membrum ejus est, et debet, et potest ita se exponere, quando necessitas urget, sed etiam quia nocuit Reipublicae et Ecclesiae, privando injuste vita membrum ejus, congruit ut ipse suam vitam etiam exponat propter nocumentum datum, et ut ponat aequivalenter aequalitatem justitiae laesae respective ad Deum, Rempublicam et Ecclesiam, quae sententia, neque dura, neque severa est; nam si lex talionis justa est in hoc casu, supponit necesse esse aequitatem et congruitatem rei, in qua medium justitiae servatur. Et quod potest Princeps secundum legem juste decernere, potest politicus, et privatus ex eodem motivo id facere, quando lex non vetat. Sed neque divina, naturalis, aut positiva, neque humana impedit, ut quis suam vitam pro causa justa Reipublicae exponat, aut sic etiam exponat se ad satisfaciendum nocumento dato, quod alias suae vitae aequivalet; ergo hoc ipsi expedit secundam rectam rationem, quia justitia in hoc facto non solum attenditur ex commodo Reipublicae quod alias licite procurat, sed etiam ex recompensatione hoc modo damni dati ; praxis enim tenet in rebus publicis bene ordinatis, ut poena mortis et vitae commutetur in mortem civilem, ut quando quis dignus morte alias corporali damnetur ad triremes aut operas publicas per vitam.
Objectiones adversariorum contra Doctorem procedunt ex defectu intelligentiae, imponunt ei sententiam quam non tenet.
Hanc assertionem Doctoris intellige absolute, et seclusis circumstantiis, nempe inter pares, non autem quando eminentia aut status occidentis, et necessitas ejus in Republica, aut periculum spirituale ipsius, aut aliorum ex tali expositione vitae non obstant, et universaliter quando restitutio in effectu ex legitimo impedimento cessat, ut cum non sit idoneus ad operas, quas assumit, et ad defensionem Reipublicae, ex defectu aetatis, virium aut expensarum, et hujusmodi. Ratio est, quia tum potest alia obligatio praeponderare, ut necessitas prolis, jura matrimonii, et charitatis, vel ipsa inhabilitas, ex qua nulla Reipublicae commoditas, aut defensio sequeretur, ut si sit mulier, quia homicida, ut exponat vitam pro defensione Reipublicae ex fine satisfaciendi, debet esse medium aliquod proportionatum, et consequenter commodum Reipublicae, et ex natura operis proficuum aut utile, alioquin, ut supra dictum est, sicut non potest se occidere; sic etiam neque exponere vitam ad defensionem Reipublicae, quae non est medium idoneum, aut habens proportionem ad finem proximum, qui est defensio Reipublicae.
Ex quibus cessant aliae objectiones
Soti et Molinae, qui dicunt non expedire quandoque ut se exponat, aut hoc ei suadere, quia Doctor non limitat conclusionem ad circumstantias, quibus inaequalitas inducatur, et pars gravetur ultra debitum et aequalitatem, nam sicut in bonis fortunae attenditur res non solum secundum valorem naturalem, sed etiam juxta valorem aestimabilem, hoc est, quantum valeat ei, qui eam possidet ; et ratione hujus oritur pactum de damno ex bono quo se privat, etiam in hoc casu aestimatio vitae unius prae altero ex multis rationibus fundata cadit in aestimationem secundum aequalitatem justitiae et restitutionis secundum aequitatem faciendae. Pensanda praeterea obligatio strictior, quae est praecepti, et praeferenda obligationi, quae est tantum de congruo, sicut inhabilitas, et pericula majoris incommodi, et damni spiritualis sui aut aliorum.
Expositio nempe vitae pro compensanda vita alterius non attenditur secundum medium justitiae commutativae tantum, sed etiam secundum medium vindicativae,nam ut refertur ad compensationem personae occisae non habet proportionem aut aequalitatem justitiae commutativae, cum occisio homicidae non sit reparatio ulla damni in altero, quod damnum in se irreparabile est, quantum ad vitam, neque fortunarum, neque famae, nisi ex circumstantia id competat. Loquimur autem hic de. eo quod per se congruum est ad restitutionem aequivalentem pro vita alterius praecise; de recompensatione fortunarum et famae mox agetur. Poena autem talionis potius spectat ad justitiam vindicativam, quae servat in poena aequalitatem ad culpam, et secundum medium vindicativae expositio illa dicitur compensatio aequalis respective ad culpam commissam in personna occisi. Servatur tamen medium communicativae respective ad Rempublicam, quae privatur injuste vita alterius, quod est membrum ejus: huic damno secundum commutativam, ut respicit commodum Reipublicae digna compensatio, seu congrua et aequalis expediens, est expositio vitae homicidae, si tamen illa non esset commoda Reipublicae, jam cessat congruitas talis restitutionis. Loquitur autem Doctor de restitutione aequali utroque modo in prima conclusione, quatenus per poenam talionis fit satis legi. In hoc casu quatenus Reipublicae, et ex privata et voluntaria vindicatione, qua procedit secundum aequalitatem praedictam, ut sibi eam imponit homicida, vel assumit pro justitia laesa, talis expositio vitae servat medium vindicativae. Et sumit Doctor restitutionem, ut respicit medium vindicativae
8
per modum satisfactionis congruae, et aequalis, quando per legem talionis infertur poena, et sic loquitur, ut dixi, prima conclusio ; ubi autem non est talis lex, ut hic loquitur, agit de restitutione, ut ex ea oritur commodum aequale, aut majus Reipublicae secundum justitiam commutativam, cujus aequitas, ut est congrui, cessat quando talis expositio vitae vel est perniciosa, vel inutilis, ut patet in praedictis circumstantiis; ut autem ulterius talis expositio respicit compensationem pro culpa in alterum, et damnum commissum ex fine exponentis, potius videtur respicere modum vindicativae justitiae.
(f) Qui si nec tantam restitutionem velit facere, etc. Dicit quod nequit homicida esse omnino immunis a restitutione damnans ut fatuos, eos qui absolvunt homicidam, non exponendo ei hanc obligationem. Pro eadem citantur Cajetanus in summa verb. Reslit. cap. 2. Sylvester verb. eodem 3. quaest. 3. Soto lib. 4. de Justitia et Jure quaest. 6. art, 3. ad 3, Molina tract. 3. disp. 84. Azorius 3.
part. lib. 5. cap. 1. quamvis hi non eodem sensu quo Doctor, loquantur, nempe intuitu ipsius homicidii debere aliquid restituere occiso, atque in ejus emolumentum. Doctorem tamen sequuntur auctores, quos supra citavimus de obligatione, quam habet restituendis is, qui alium spiritualiter occidit. Contrariam autem sententiam videntur sequi consequenter jam citati post Sotum ex eodem fundamento, quia nempe vita hominis liberi non est pretio aestimabilis secundum varias leges, quas citat Navarrus in Manuali cap. 15. n. 22. et ex cap. 1. de injuriis et damno dato, etc. cum glossis: et patet ex lib. 1. ff. de his, qui effud. et dejec. ubi dicitur, quod pro cicatrice, et hujusmodi in corpore libero factis, nihil judex decernat, sed propter expensas in curatione factas, quia corpus hominis liberi non est pretio aestimabile, et idem de vita dicendum erit ; et haec est communis modernorum.
Contraria sententia est Doctoris, et probatur, quia secundum legem naturalem justitia inferens damnum alteri, tenetur, si potest, aequivalenter resarcire, vel in eo quod potest; ergo et pro vita, et membra tenetur quis, ut potest, resarcire. Antecedens patet, quia qui offendit justitiam, non eximitur per ipsam ab obligatione damni illati, neque per charitatem, aut ullam aliam virtutem per se loquendo; ergo quantum ad dictamen et legem justitiae tenetur. Absurdum enim videtur, ut bene Doctor in littera, ut quis teneatur ex justitia, si occidat canem, bovem, aut servum alterius ad recompensationem quae sunt minoris injuriae, et non teneatur pro recompensanda vita hominis.
Dices, non esse aestimabilem pretio secundum illas leges. Contra, leges fori externi respiciunt actionem illius fori, quae datur secundum aequalitatem in rebus fortunae, et pecunia, quae est pretium et mensura venalium, aut aliquid aestimabile pecunia, et sic verum est vitam hominis non habere pretium ; nunquam enim licuit vitam hominis liberi exponere venalem pro pecunia, quia est res superioris ordinis, loquendo de vita corporali, sed alia aestimatione est aestimabilis, ut per legem talionis et justitiam vindicativam dando vitam propriam, vel oculum pro oculo, aut dentem pro dente, ut in lege veteri sancitum est, et haec aestimatio est justa, et aequivalens. Ergo licet non sit aestimabilis pretio inferioris ordinis, de quo loquuntur leges praefatae, quae decernunt restitutionem in bonis fortunae, quorum damnum mors alterius induxit, est tamen aestimabilis vita hominis per aliquid ejusdem ordinis, vel certe superioris ordinis, ut sunt bona spiritualia ; ergo supposito quod non detur vita pro vita ablata, saltem praecepto justitiae naturali tenetur recompensare damnum illatum per bona spiritualia, ut potest, in quibus potest esse recompensatio in commodum occisi per aequivalentitiam.
Confirmatur, fama non est pretio aestimabilis, tamen damnificans in fama tenetur ex praecepto naturali eam restituere, revocando calumniam, aut alio modo aequivalenti ; et consequenter quando negantur haec esse pretio aestimabilia, non intelligitur ea esse absoluta a praecepto restitutionis, sed tantum non haberi in re inferioris ordinis, ut est pecunia pretium proportionatum aestimationi, quae est secundum aequalitatem, non vero de re aequali ejusdem ordinis, aut superioris ordinis, nam et aequivalentia in his dari potest, et justitia semper obligat ad restitutionem secundum aequivalentiam, quando res ipsa in specie nequit restitui. Unde et paenitentia, quae est species justitiae, sic obligat ad satisfactionem pro peccato, quamvis non sit proportio aequalitatis inter peccatum mortale et satisfactionem nostram, sed solius aequivalentiam per legem et acceptationem divinam, tamen justitia obligat ad eam satisfactionem, quam potest homo dare, spectata ejus facultate ; ergo similiter obligat proximo.
Confirmatur, quia judex spiritualis, ut confessarius, potest aequissime imponere satisfactionem congruam in foro poenitentiae homicidae in bonis spiritualibus faciendam pro occiso, ut sic satisfiat injuriae et damno in vita accepto: ergo in his bonis datur proportio aequalitatis secundum aequivalentiam, quae fundet obligationem, et cadat sub praecepto restitutionis. Probatur consequentia, quia ideo tantum adversarii ex tenore illarum legum eximunt homicidam a restitutione, quia est impotens solvere per bona fortunae, bona vitae, ob improportionem pretii ad rem, sed haec improportio tollitur in bonis spiritualibus ; ergo ad illa tenetur homicida, quando vitam propriam non exponit.
Dices incertum esse an illa bona prosint occiso.
Contra, casus supponit eum in statu justitiae innocenter obiisse, et eum esse capacem, aut non constare de contrario ; sufficit enim ut sit mortuus, pro quo possint applicari bona spiritualia, et sit in opinione et aestimatione hominum, suffragiorum capax, quae pro eo applicantur.
Dices non posse servari medium justum, aut taxari quod lege justitiae debeatur.
Contra, licet non possit attingi medium indivisibile, tamen potest attingi medium in latitudine, quod sufficit ad fundandum obligationem justitiae, quia confessarius recte imponit illam satisfactionem quamvis nesciat punctum indivisibile talis n edii, quod nescit sciri nisi Deo revelante, et in aliis satisfactionibus poenitentialibus non requiritur ut attingatur medium aequale, quamvis ex justitia vindicativa, et per modum sententiae ligantis poenitentem imponatur, et confessor tenetur imponere poenitentiam proportionatam culpae, ut supra diximus quaest. 1. hujus dist. agendo de satisfactione poenitentiali, quamvis confessor nequeat certa regula attingere medium indivisibile ; ergo hoc non requiritur ad justitiae obligationem. Deinde, qui non potest in toto satisfacere, non ideo eximitur ab obligatione satisfaciendi in parte, et eo quod potest ; ergo quamvis nesciatur medium justum, tamen scitur quod debeatur satisfactio et recompensatio, quae eo major debet esse, quo majus damnum est illatum ; et haec regula satisfaciendi sufficit ut quis praecepto comprehendatur.
Objiciunt Doctores contrariae praedictas leges, ad quas jam responsum est. Dices, si esset compensabilis vita, non esset ratio quare non ordinaretur talis restitutio per legem et judicem, quia nullus melius eam ordinare posset.
Respondetur, quod lex divina et humana, ubi habetur lex talionis, eam ordinat ; divina, inquam, loquendo de veteri lege.
Dices, mors homicidae non est recompensatio pro vita occisi. Respondetur esse recompensationem adaequatam secundum medium justitiae vindicativae, quin etiam commutativae, ut fuit membrum, aut pars Reipublicae; estque recompensatio ejus in suis haeredibus, qui juste ejus mortem coram judice exposcunt recompensari per mortem alterius. Comparando ergo aequalitatem rei et modi, quo violatur justitia, non solum publica, sed particularis, quae debetur occiso, aequalitas servaturi quamvis autem hinc inde non servetur aliquod lucrum rei, quia neque mors unius potest esse lucrum alterius, considerando tamen actionem injustam invasionis, et jus defensionis justae, et restitutionem secundum hanc fundatam, servatur vera aequalitas, quia potestas publica succedens occiso, jus laesae defensionis per invasionem injustam restituit laeso, quantum restitui potest.
Respondetur secundo, quod ad judicem fori externi non spectet decernere restitutionem in spiritualibus pro vita, ideo hoc relictum est judici fori interni et Ecclesiae, et arbiitro ipsius homicidae, ut restitutionem hanc in aequivalenti faciat, quantum potest ; neque enim in omnibus praeceptis naturalibus est taxatum medium satisfactionis per legem positivam; neque etiam in contractibus, aut quasi contractibus, quae lege naturali tenent, ita est taxatum, sed boni et prudentis viri arbitrio decernere relinquitur, quantum sit restituendum aut commutandum, quod in proposito contingit potissimum, quia passim lex talionis decrevit restitutionem hanc fieri per mortem homicidae, quae si non sequatur in effectu,remanet satisfactio facienda per bona spiritualia, ut patet. Hanc sententiam Doctoris sequitur Gabriel in hac dist. quaest. 15. art 2. Adrianus quaest, ult. de Reslit. Angelus verbo Reslil. sig. Homicida, quin etiam aliquam restitutionem deberi etiam ex lege naturali in bonis fortunae docet D. Thomas q . 62. art. 2. ad primum, Sotus lib. 4.d e Justit, et Jure q. 6. art. 3. ad 3. quamvis in hac quaest, non sit admodum constans sibi, Sylvest. verb. reslit. 3. et alii, quia licet debitor non possit in toto restituere, debet saltem in aliquo recompensare i quae sententia factis aequitati naturali videtur conformis. Doctor autem hanc compensationem ad illa duo jam explicata limitat.
(g) Nec hoc solum, sed si interfectus sustentabat aliquos, etc. Est quarta conclusio hujus paragraphi, nempe teneri ad restitutionem patri, matri, propinquis, qui per occisum sustentabantur, et filiis: tantum autem debet solvere, quantum sustentatio horum ab eo dependebat, et ejus operis. De patre, matre, filiis non est dubium ; de propinquis autem aliqui negant, dicentes solum obligari patri, matri, uxori et parentibus, quos ex justitia tenebatur alere, non autem iis, quos alebat ex liberalitate. Item, tenetur ad expensas factas in ejus curatione, et, ut communius Doctores, tenetur etiam creditoribus, si occisus ex industria sua erat solvendo. Ratio est in his omnibus, quia homicida causam per se dedit damno istorum, quibus ex justitia tenebatur occisus, et sua industria erat satisfacturus.
Sed est dubium si occisus ante mortem remisit occisori omnia, an ipse teneatur filiis, aut aliis, quibus ex justitia is tenebatur?
Respondent plures moderni, ad nihil teneri, ut Soto, Salon, Bannes, Lessius eos citans lib. 2. cap. 9. dub. 26. in fine.
Respondetur tamen negative, quia licet sic remittere possit damnum proprium, nullo tamen modo remittere potest damnum aliorum, ad quod ex justitia ipse tenetur, quia sicut non potest ei remittere damnum Reipublicae et legis violatae, sic etiam neque jura filiorum, quibus ipse subest, aut parentum, aut creditorum, verbi gratia, aliquis operas ejus anticipato pretio conduxit, non potest ipse, si ad mortem vulneretur lethaliter, remittere jus creditoris ad operas subtractas. Si filii sunt egentes, tenetur eis ex justitia de sustentatione, et eodem modo de aliis, quibus sic tenetur, non potest ipse, sicut neque se ipsum absolvere ab hoc jure,
sic etiam neque condonare hoc jus occisori ; si sit servus, nequit similiter condonare jus domini cui lucratur. Et haec responsio patet ex regulis justitiae et damni dati ratione juris aliorum, et commoditatis, quam ex vita ipsius de jure proprio suo expectare ex titulo justitiae possunt. Jura tamen quae sunt propria ipsius primo, et per ipsum ad alios descendunt, ut ad filiios remittere potest, quando lex positiva aliud non decernat ; neque hoc potest remittere, ita ut licet ipse cedat actioni, ex hoc ipsa actio cessare debeat ut patet, ubi tamen est lex talionis, quamvis occisus vitam suam remittat, vel mortem condonet homicidae, tamen juste secundum leges punitur.
Praeterea, aliud dubium est, si occisor plectatur lege talionis, an etiam parentibus ex bonis ejus debeat resarciri damnum, aut filiis, aut creditoribus ? Pro negativa citant aliqui Doctorem in hoc textu. Sed immerito, quia expresse dicit, praeter restitutionem, quam debet pro vita occisi, ulterius teneri eum ad restitutionem alimentorum parentibus et propinquis, qui per alium sustentabantur, et ad tantum quantum abstulit per mortem illius. Haec restitutio non fit pro vita, sed pro damno illis facto in alimentis, quod est pecunia aestimabile; et satis probatur hoc ex regulis restitutionis ratione damni dati. Ita Navarr. in Manual. cap. 17. n . 25 Covarr. lib. 2. variarum cap. 10. n. 1. et alii.
(h) Et quia vix posset aliquis digne recompensare, etc. Hic subdit modos praemissos satisfaciendi pro vita occisi, et approbat legem talionis in hoc casu; Praeterea, quantum displiceat Deo homicidium ; et tandem dicit omnia intelligenda esse de homicidio injusto. Plures casus in hac materia occurrunt, et tractant Doctores, quae ex praedictis resolvi possunt: pensanda enim injuria, damnum datum, et facultas, et obligatio restituendi .