CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum in divinis sit proprie numerus ?
Alensis 1. part. q. 45. m. 2. D. Thom. 1. p. q. 30. art. 3. ubi Cajel. D. Bonavent. hic art. 2. q. 1. et 2. Riohard. dist. 23. art 2. q.1. 2. et 3. Henricus quodlib. ES. et 6. Durandus Me quaest. 1. Gabr. q. 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 3. cap. 6. 7 8. et deinceps. Vide Scot. 4. Physic. quaest. 17. et in expos, text. Mayr. Me dist. 24.
Circa istam distinctionem vigesimam quartam quaero : Utrum in divinis sit proprie numerus ?
SCHOUUM.
Resolvit Doctor, si numerus sumatur formali unitate determinante materiale, non esse in Deo, quia nihil est ibi potentiale vel determinabile, ex dist. 8. quaest. 3. Item si sumatur pro aggregatione unitatum, ibi non est, quia sic dicit diversa. Tertio, si numerus dicat plures unitates in intellectu, sic posset poni in Deo, ut si quis concipiat tres personas simul. Quarto, tantum admitti debet numerus in Deo cum addito, id est, personarum, quia simpliciter significat diversitatem vel potentialitatem.
Respondeo, aut ponitur (a), quod numerus habeat unitatem formalem respectu cujus formalitatis unitates sunt materiales, et sicut materia illius formae ; aut ponitur quod numerus est tantum unus aggregatione unitatum, sicut acervus lapidum dicitur unus aggregatione lapidum. Quod horum verum sit, alias videbitur, quando tractabitur de numeris.
Primo modo dico, (b) quod in divinis non est numerus, quia quaelibet persona divina est infinita, et quaelibet proprietas personalis est eadem infinita : Sed nihil quod est ex se formaliter infinitum vel idem infinito, est potentiale vel pars ahcujus, quia tunc esset aliquid majus infinito, quia totum esset majus infinito, si tamen pars ejus esset infinita, et ideo illam positionem tenendo, non erit numerus in divinis.
Si secunda positio vera est, scilicet quod numerus est tantum unus aggregatione unitatum, cum aggregata sint simpliciter diversa, ita quod non faciunt nec sunt aliquid per se unum, imo sunt minus unum quam illa quae sunt unum per accidens ; et quae sunt in divinis, sunt idem alicui vere uni quod est essentia, sequitur quod nulla est aggregatio ibi rei ad rem, et ita nullus est numerus secundum istam secundam positionem.
Si tamen (c) numerus habeat esse in intellectu tantum simul concipiente plura una vel plures unitates, cum intellectus aliquis possit concipere tres personas simul vel unam solam non concipiendo tres personas, et non sit conceptus ita perfectus concipiendo unam personam, sicut concipiendo tres personas (unde aliqui distincti articuli fidei respiciunt distinctas personas) posset poni quod ibi est unus numerus, quasi unus conceptus totalis Trinitatis in intellectu.
Sed omittendo de numero, an sit in intellectu, et loquendo de numero in re, dico quod numerus simpliciter non est in divinis, tenendo alterutram illarum duarum opinionum primarum. Conceditur (d) tamen ibi numerus secundum quid, scilicet cum hac determinatione personalium, quia ibi fit abstractio illius a numero, quod non dicit imperfectionem, scilicet distinctionem, ab eo quod notat imperfectionem, aut in utroque numerorum aut saltem in altero, scilicet a potentialitate, si numerus est unus secundum formam, vel a diversitate, si numerus est unus per aggregationem unitatum plurium. Bene tamen ibi conceditur distinctio sine diversitate vel potentialitate vel etiam aggregatione, quia dicunt imperfectionem aliquam in unitate.
Circa illud decimi Metaphysicae de Uno, quod constituit numerum, etc. unum apud intellectum unitate et primitate ordinis, potest habere rationem mensurae secundum rationem ; numerus est tale unum per distantiam certam unitatis ultimae a prima; igitur numerus est mensura secundum rationem, sic forte diceret Augustinus de tempore.
Contra, mensuratum secundum aliquid sui mensuratur: si secundum quantitatem, ergo ipsum in se est quantum distinctum.Tenendo communem viam, dico quod de ratione numeri sunt tria. Primum est, quod unitates, quae sunt paries numeri, sunt unius rationis, et non tantum conceptus unus, sed singularia ejus hinc et inde sunt unius rationis. Secundum, quod una sunt distincta, ita quod sic unum non includat sic unum, ideo unitas naturae non facit numerum cum unitate suppositi, nec cum unitate formalitalis, quia natura in uno includitur et aliud includit. Tertio, requiritur quod in utraque unitate vel utroque numero sit potentialitas partis ad lotum.
Propter primum, Deus non connumeratur creaturae, quia illa unitas singularis, quae est in Deo existens, non est ejusdem rationis cumalia, quia tunc contraheretur per infinitum, et ita Deus esset compositus. Propter secundum, album et dulce non sunt duo, tamen dulcedo et al-bedo sunt duo. Ratio Grammatica est, quia terminus numeralis adjectivus determinat substantivum, id est, subjectum ;in primo notantur esse duae unitates distincte ; in secundo est forma et forma. Propter idem, albedineitas et coloreitas sunt duo, non tamen albedo et color, quia sic unum includit sic unum, sicut album, cum etiam includit utramque naturam.
Praeterea, posset etiam istorum assignari ratio et distinctio per primum, quia unitas suppositi, naturae et formalitatis, non sunt unitates unius rationis, ideo natura connumeratur alii ; propter tertium, nec intra nec extra aliquid intrinsecum Deo est connumerabile, quia necpotentiale. Tamen extendendo numerum ad distinctionem entium, conceditur numerusin divinis, et haec duo, scilicet entitas et distinctio numeratorum requiritur ad numerum, sed non sufficit ;ideo ubi propter ista sola ponitur numerus, imperfecte ponitur, sic tres personae.
Corollarium, ternarius lapidum est per se unum secundum opinionem communem, ita quod non tantum est hic, hic, hic. Sed Trinitas personarum est tantum, hic, hic, hic, nec magis unum alio modo diceretur, si numerus poneretur in intellectu, quia tunc concordaretur utrobique.
Contra, Boetius, hx: est vere unum in quo nullus est numerus. Item, unus est prius natura quam duo, item pars quam totum. Item
Avicenna, secundum substantiam, aut secundum relationem.
Solutio, Unum duplex, synonymum, quod consequitur formam et principium numeri, quod addit super unum rationem mensurae, et ideo est de genere Quantitatis, et est aliud quod consequitur formam propter materiam, sic duplex numerus 5. Metaph. vel triplex, formalis, Mathematicus et sensibilis. Primus est ibi, et est ab uno et servat unitatem ,-secundus non est ibi.
Respondeo, numerata sunt plura divisa, unde partes in toto non numerantur nisi in potentia, sed quae sunt nata contineri in unitate unius continui, omnia nata sunt esse unum, et ideo unius speciei, et in materia alia et alia. A Uter non est numerus simpliciter, sed cum determinatione formarum, in Deo nulla sunt divisa ab invicem propter unitatem essentiae ; per oppositum in specie immateriali est numerus formalis.
Item, quodlibet est ibi quasi species, non autem sunt plura sub eadem specie contenta ;igitur tantum numerus secundum quid, scilicet. cum additione personarum et attributorum, ita quod si unius speciei indivisio prohibet, si divisionem essentiae alia divisio prohibet, convenit tamen 3 cum numero Mathematico in aliquo, quia ab unitate essentiae, ut a radice oritur. Differt etiam, quia hic unitas non dividitur, sed quasi specie distinguitur, in hoc convenit cum numero formali ;sed ille nunquam radicatur in una forma singulari, et est ibi differentia per formas absolutas, hic vero non.
Ad primum, non est unum numero, quia non constituit numerum.
Ad secundum, loquitur de numero cum determinatione, scilicet personarum.
Ad tertium, multitudo est nobis magis nota, et positione significatur, sed est unitatum divisio, quae est negatio unionis ; ideo non est multitudo simpliciter nisi cum determinatione, e converso in Deo, licet secundum modum nominis significet negationem, illa tamen negatio non est ibi negans, et ita secundum rem vera positio.