IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Littera haec difficillima est, et ideo occasione ejus a Cajet 2. 2. q. 62. art. 2. aliisque Thomistis ibi, multa absurda Doctori impinguntur. Sed non vult Doctor, ut ei imponitur, exceptiones legales modo habere vim; ut constat ex eo supra, d. 3. q. 4. quia Legalia cessarunt. Docet etiam quaest. praeced. ad 5. licere accipere rem alienam in extrema necessitate ; quod tamen in lege non reperitur exceptum ab illo praecepto : Non furtum facies ; et idem habet de occisione infra, d. 25. q. 1. quando quis non potest aliter evadere, sed nec hoc excepit lex. Per exceptionem ergo ab illo Non occides, intelligit rectam naturalem explicationem, quo sensu adversarii exponunt Augustin. citatum a Doct. quia cum secundum Doct. 3. d. 37. ad 2. praecepta Decalogi sint naturalia, lumine naturae constare debet quando ligant, vel non. Videtur Doct. ex August. d. c. Si non licet, tripliciter limitare illud: Non occides Primo, per exceptionem lege datam, ut passim habuere Judaei. Secundo, jussione speciali, qualem habuit Abraham de necando Isaac. Tertio, quando recta ratio dictat mortem esse paenam proportionatam culpae ; et supponendo mortem non esse aequam paenam pro furto solo seu simplici, putat quod deberet constare de exceptione, lege, vel jussione data ab illo Non occides, ut simplex fur licite occideretur. Tenet ergo resolutive simplicem furem, ( id est, inermem, cujus furtum non comitantur enormes circumstantiae ) non licite occidi. Ita Alens. 3. part. quaest. 47. memb. 4. art. 3. et aequivalenter D. Thom. 2. 2. q. 66. art. 6. ad 2. Sylv. v Furtum, quaest 3. g 4. Castro 1. de lege poen. cap. 6. col. 8. dicens oppositum esse nimis crudele. Soto 5. de justit. q. 3. art. 3. sig. in 4. argum. ubi reprehendit Baldum, tanquam auctorem occisionis furum, et dicit quod tempore D. Thom. simplices fures non occidebantur, cui Doctor fere fuit contemporaneus. Habetur etiam intentum expresse auth. ut nulli jud. lic. c. ult. coll. 9. tit. 17. ubi etiam pro furto mutilatio prohibetur. Quod si pax publica nullo modo conservari potest sine furum occisione, proculdubio licita erit. Nec Doctor unquam oppositum dixit, sed quod furtum solum, id est, secundum se consideratum, non est dignum morte. Si tamen hic et nunc, salus Reipublicae ex tali occisione dependet, non est simplex furtum, sed compositum cum ruina Reipublicae. Sic quandoque in militia, altius loqui verbum, egredi ; ordinem unum passum, furari unam gallinam, juste morte puniuntur, quia ex his pendet salus exercitus. Item statui potest lex, ut sub poena capitis innocens se offerat,vel se offerri permittat Tyranno pro salute Reipubliae; ergo et ut fur occidatur pro eadem salute, si aliter haberi nequit. Tamen Doctor non videtur excusare magistratus civiles, qui non statuunt alias poenas proportionatas furtis, sicut olim factum est ; et nunc in multis regnis fit, in quibus fures non occiduntur. Per haec evanescunt censurae et impugnationes adversariorum contra Doctorem in hac littera.
Sed (i) quis est justus occidens ? Responsio habetur 23. quaestione quinta : Si non licet ; et intitulatur ibi Augustino primo de Civit.Dei: His, inquit, exceptis, quod lex justageneraliter, vel Deus specialiter jubet occidi, quisquis hominem occidit, criminis reus erit. Quae autem sit lex justa, ipse determinat de libero arbitrio, libro primo breviter : Nulla nisi quae vel descendit a lege divina, sicut conclusiones practicae a principiis practicis, vel quae concordat legi divinae,ad minus quae non discordat.
Ad propositum, lex divina absolute prohibuit,non permittas hominem occidi, et nulli licet inferiori in lege superioris dispensare; ergo nulla lex positiva constituens hominem occidendum, justa est, si in illis casibus statuat, quos Deus non excipit.
Excepit autem multos,ut patet in Exodo, scilicet blasphemum, homi
. cidam, adulterum, et multos alios; nullus ergo secundum justam legem occidit, nec lex positiva juste infligit homicidium, si non excipitur ille casus a Deo prohibente homicidium.
Et si objicias, ergo lex est injusta, quae praecipit furem occidi, quia non excepit ab illo praecepto negativo Non occides, peccatum furti, imo manifeste ostendit se nolle excipere furem, nec velle eum plecti morte, quia infligit furi aliam poenam. Respondeo, quod Deus in lege Moysi, vel Evangelica explicite non excepit peccatum furti ab illo praecepto Non occides, ut scilicet propter hoc peccatum liceat hominem occidere: et ideo nisi revocaverit aliqua revocatione speciali, quod non habetur ex Scriptura, nec de bulla super hoc descendente de Coelo audivimus, non video quod lex aliqua justa possit statuere hominem occidi pro furto solo ; dico autem solo, quia si est fur, et cum hoc invasor, praesumitur homicida, quia vult occidere, et ad hoc paratus est, si aliquis sibi resistat. Hoc patet per illud Exodi, vigesimosecundo capite, de fure nocturno et diurno: fur nocturnus impugne occiditur: qui autem intrantem de die ad furandum occidit, homicidii reus est. Causa diversitatis est haec, quia praesumitur, quod qui de nocte furatur, occideret sibi resistentem, si posset; non autem, qui de die intrat.
Esto etiam, quod aliquo modo licuisset Judaeis pro furto occidere, magis videtur per misericordiam Evangelicam iste rigor revocatus, quam rigor contra adulterium, quia peccatum furti est multo minus quam adulterium, juxta illud Proverb. 6. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit ; furatur enim ut esurientem impleat animam, deprehensus quoque reddet septuplum. Sequitur: Qui autem adulter est propter inopiam cordis, perdet animam suam. Sed poena de adulterio est revocata in illo Joan. octavo: Nemo te condemnavit mulier, nec ego te condemnabo ; vade, jam amplius noli peccare. Multo magis ergo revocatus esset rigor contra furtum, si fuisset statutus in lege Mosaica. De (k) alia autem damniflcatione in corpore, scilicet mutilatione enormi, vel non enormi, communiter non est statuta in Ecclesia restitutio nisi pecuniaria, et illa debet respondere, non solum damno quod incurrit quis per mutilationem pro toto tempore futuro, quo usurus esset quis membro abscisso, sed etiam expensis appositis in curatione; et hoc dicit capitulum allegatum Extra de injuriis et damno dato; et ultra placationi ipsius laesi, quae requireretur, etiamsi non esset talis mutilatio, et consolationi ipsius afflicti, quia perpetua est sibi desolatio de tali mutilatione. Plus etiam est ponderanda mutilatio pauperis quam divitis, si magis egebat parte abscissa ad victum necessarium, quia usus fuisset parte illa ad procuranda necessaria ; licet ex alia parte sit quaedam conditio praeponderans, scilicet dignitas personae, sed hoc parum est respectu primae conditionis.
Ad argumenta (1): Ad primum, patet quomodo possibile est restituere bonum animae in primo articulo, et bonum corporis in secundo, restituendo bona exteriora correspondentia, vel pro occisione bona spiritualia ipsi occiso.
Ad (m) secundum dico, quod si extraxit de religione aliquem jam obligatum ad religionem obligatione professionis, tenetur agere ad restitutionem, ut scilicet ille redeat ad religionem: sed si aliquem dispositum ad intrandum retraxit ne intraret, quia interest inter habere et prope esse, non tenetur ad tantam restitutionem religioni, ad quantam si fuisset in religione, sed tenetur ad aliquam restitutionem, puta ad aliqualem inductionem alterius aliqualiter aequivak lentis ad ingressum illius religionis: et hoc intelligendum est, si illum retraxit intentione ,damnifi candi religionem. Si autem intentione consulendi utilitati propriae sine fraude, non tenetur religioni ; sed in primo casu et in secundo tenetur personae, quam retraxit, ut in persuasionibus, et aliis bonis spiritualibus ad aequivalentiam bonis illis, in quibus illum retrahendo damnificavit.