CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Ista quaestio ponitur propter Trinitatem personarum : an scilicet personae in divinis possint proprie numerari ; sicut etiam dicimus tres homines vel tria animalia, sic simpliciter proprie possumus dicere tres personae ?
(a) Respondet Doctor primo distinguendo de numero, videlicet quod numerus aut ponitur quod habeat unitatem formalem, etc. Haec unitas forma- Iis potest dupliciter intelligi. Vel quod tantum sit unitas aggregationis, ita quod numerus nihil aliud sit nisi aggregatio unitatum, quae unitates sunt modi rerum essentialiter et realiter distinctarum, ita quod non sit alia unitas in numero nisi aggregationis, ita quod numerus ternarius solum diceretur tria simul aggregata. Vel potest intelligi unitas formalis pro alia unitate distincta ab unitatibus materialibus resultans ex illis, ut ternarius dicat unitatem formalem et specificam resultantem ex illis tribus unitatibus materialibus, quae dicatur unitas specifica, qua numerus ternarius specie distinguitur a numero senario vel ab aliis numeris. Quidquid sit, non videtur esse praesentis speculationis nunc tractare de numero in se, habet enim hoc alibi videri. Dico tamen quod unitas formalis numeri debet magis accipi secundo modo quam primo modo.
(b) Deinde Doctor dicit quod accipiendo numerum pro unitate formali specifica et non pro unitate aggregationis, in divinis non est numerus ; quia una persona non potest esse ibi pars, quia quaelibet persona est infinita, et quaelibet proprietas personalis est eadem, scilicet realiter infinita, licet non formaliter, ut supra patuit, et tale infinitum nullius potest esse pars, ut supra patuit dist. 8. quaest. 2. Et sic tenendo istam positionem de numero, numerus non erit in divinis. Si vero accipiatur numerus, ut tantum dicit aggregationem unitatum, cum aggregata sint simpliciter diversa, nec faciant per se unum, nec sunt aliquid per se unum: imo sunt minus unum quamilla quae sunt unum per accidens, ut supra patuit dist.2. parte2. quaest. 1. et quae sunt in divinis, sunt vere idem alicui vere uni quod est essentia ; sequitur quod ibi nulla est aggregatio rei ad rem, et ita nullus est numerus secundum istam positionem numeri.
(c) Deinde dicit Doctor quod si numerus habeat esse in intellectu tantum simul concipiente plura una vel plures unitates, hoc modo posset poni numerus in divinis, et sic talis numerus esset tantum unus conceptus, et sic trinitas esset tantum unus conceptus totalis trium personarum. De hoc numero in intellectu respectu divinarum personarum, clarius dixi supra dist. 3. quaest. 1. Je vestigio Trinitatis.
(d) Ultimo dixit, quod loquendo de numero in re, in divinis non est simpli. citer numerus. Conceditur tamen ibi numerus secundum quid cum hac determinatione personarum, quia trinitas personarum dicit distinctionem realem trium personarum : ibi enim fit abstractio a numero, quod non dicit imperfectionem.
Et vult dicere, quod absolute in re non debemus concedere numerum in divinis, quia numerus sic in re simpliciter sumptus, de necessitate includit potentialitatem numeratorum vel unitatum, si accipiatur numerus pro unitate formali et specifica ; vel de necessitate dicit diversitatem realem et essentialem plurium, si accipitur numerus pro aggregatione unitatum, ut supra patuit. Cum tamen dicitur numerus personarum vel tres personae, ibi tantum notatur distinctio realis personarum, et nulla potentialitas nec diversitas ibi notatur.