IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Sed quis est justus occidens, etc. Superius egit de occisione injusta, hic autem agit de justa occisione. Locum hunc optime declarat Scholiastes, quia tamen multi Doctores impugnant conclusionem et fundamenta Doctoris, dicemus breviter quid Doctor habeat: deinde respondebimus impugnatoribus. Primo ad occisionem justam requiri, ut lex justa generaliter id disponat, vel Deus speciali ter jubeat. Habetur cap. Si non licet, 23. quaest. 5. estque Augustini de Civit. Dei, lib. 1. cap. 21. et. 22.
Secundo, dicit quod lex justa est illa solum, quae descendit a lege aeterna, sicut principia, aut conclusiones necessariae ex his, vel quae sunt consonae, vel certe quae non discordant. Quod deducit ex August. lib. 1. de lib. arbit. c. 6. Item, quaest. 61. in Exodum, tract. 6. in Joannem,de vera religione, c. 31. quem sequitur communis Theologorum, Alens. 3. quaest. 26. m. 1. D. Thomas 1. 2. quaest. 93. art. 3. et reliqui : Per me Reges regnant, etc, legum conditores justa decernunt, etc. Proverb. 8.
Tertio subsumit divinam legem absolute prohibuisse hominem occidi per illud : Non occides, in qua lege nullus inferior dispensare potest, inde colligens quod nulla lex, quae statuat hominem occidi, sit justa, nisi in iis casibus, in quibus Deus excepit a lege illa universali, ut patet ex Scriptura.
Quarto objicit sic, non licere statuere poenam mortis furi.
Respondet concedendo consequentiam, si est simplex fur, id est, qui aliud damnum non infert, nisi solius furti; nam componendo damna alia, ex quibus liceret divina lege eum occidi, ut si sit invasor, et hujusmodi, non esse legem justam, quae sic ordinaret furem occidi ob simplex furtum, etiam tenent alii citati a Scholiaste: et ipse probat, primo, quia lex divina est universalis, nisi in casibus a Deo exceptis ; in Scriptura autem non invenitur hic casus exceptus, neque ex aliqua speciali revelatione, de qua constat, ergo. Deinde, si Judaeis liceret, magis esset mitigandus in lege Evangelica iste rigor, quam rigor exceptionis de occisione adulteri, qui tamen est mitigatus, Joan. 8. quia furtum est levior culpa, ut patet ex littera, Proverb. 6. Haec summarie Doctor, quem praeterea sequuntur scholae nostrae Doctores.
Quamvis haec controversia tanquam realis sustineatur a pluribus, si tamen fundamenta hincinde solidius expendantur, forte non inveniretur tanta differentia. Impugnatores enim Doctoris recurrunt ad leges municipales, quibus fulcitur praxis ; sed neque haec impugnat Doctor, quia pax Reipublicae, damna et pericula ejus, ex quibus caedes, rixae, invasiones, violentiae, et propriae possessionis causa, et defensio locum ex una parte dat caedibus et discordiis ; ex alia vero parte cupiditas aliquibus in locis praedominans,et rei alienae usurpatio frequens quod paci publicae obstat, et pauperibus innocentibus, et injuriam passis praejudicat; neque securitatem ullam ex propriis viribus habentibus quoad retinendam possessionem, a qua eorum vita et substentatio dependet, quibus debet Princeps defensionem necessariam. Haec, inquam, furto adjecta componunt circumstantias,quibus licet fures occidere ac proinde ferre legem, qua decernatur eorum occisio. Hoc affirmat Doctor tam in limitatione adjecta in conclusione, quam etiam ex probationibus ejus, quia complicant casus, in quibus ex legis exceptione a Deo facta liceat furem occidere, et consequenter hanc poenam decernere. Si enim in causa invasionis, defensionis vitae et bonorum,in periculo Reipublicae liceat occidere, et eodem modo, quando furtum talia damna infert, licet illud ordinare tali poena ratione damni per se consequentis, vel periculi certi talis damni, et ut in pluribus evenientis.
Considerando autem furtum praecise,
secluso omni periculo, aut damno adjuncto praeter solius rei ablatae damnum, sic dicit Doctor non esse justam legem quae decernat furem occidere. Hanc conclusionem non impugnant commode adversarii, sed procedunt ex circumstantiis quas supra allegavimus, quae faciunt casum diversissimum. Et Doctor ex lege divina et Caesarea reformata, procedit in casu solius furti, quibus non conceditur mors furti, quibus non conceditur mors furi inferenda. Unde Soto lib. 5 . de Justit. et Jure, quaest. 3. art. 3. consentit, putans mortem non mereri furem et damnat usum quo Principes simplex furtum morte damnant, quamvis putet eos habere potestatem ad hoc de lege naturae. Unde merito confutat Baldum quem putat fuisse auctorem, ut pro simplici furto poena mortis inferatur, quem bene ibidem et merito, impugnat. Ratio autem Baldi est, quia furtum geminatum putat aequivalere latrocinio. Haec ratio, licet falsa sit, ut bene probat Sotus, favet conclusioni Doctoris, quia latrocinium est furtum cura violentia, rapina et invasio; latro enim dicitur, qui insidiatur in viis publicis, seu fur quem lex jubet occidi, ut Doctor supra allegat. Idem dicit Baldus de furto rei notabilis, nempe aequivalere latrocinio. Sentit ergo Baldus ex hac ratione furtum simplex non mulctandum esse morte, sed furtum, ut aequivalet, vel est latrocinium, quae est sententia Doctoris, quamvis Baldus erret in discernendo furtum simplex a latrocinio. Melius Panormitanus in cap. 2. de Furiis, dicit furtum esse, quando quis clanculo sine armis et aggressura rem alienam aufert invito domino ; latrocinium vero est, quando palam cum armis vel aggressura. Unde fur proprie dicitur, qui nocte furatur, nempe sine armis et aggressura.
Aulhent. Sed novo jure, C. de fur. et ser. cor. et lib. 1. ff. eodem,dicitur fur a furno, id est, nigro, eo quod in tenebris et de nocte plerumque furatur. Eamdem distinctionem tradit Bartolus in Auth. Sed novo jure, C. de ser. fugit.
Panormitanus in cap. 1. de rapin. similiter ait ex opinione Bartoli plures fuisse suspensos fures, qui cum furto in territorium alienum transierunt, et ante ipsum non fuisse datam actionem contra furem ex continua attrectatione furti et communem sententiam modernorum dicit tenere illam actionem non esse stricti Juris hanc tamen consuetudinem rationabilem fecit necessitas pacis communis, et incorrigibilitas hominum, et alia pericula, quae ex impunitate nascuntur, ut invasionis et caedis. Hae autem circumstantiae conjunctae furto, rationabilem et justam faciunt legem, qua decernitur mors furibus inferri posse. Nec repugnat Doctor, et patet ex dictis, quem sequitur Sylvest. verb. Furtum, quaest. 4. et plures interpretes C. de servis fugit. Authent. Sed novo jure, et in lib. Capitalium, ff. de paenis. g Grassatores et sig. Famosus,ubi decernitur fures cedendos esse fustibus,non tamen occidendos aut mutilandos. In aliis etiam locis plerumque talis consuetudo servatur, ut fure pro simplici furto non iteterato, non puniantur morte sed cedantur vel aliis paenis afficiantur.
Quod si puniantur morte, praesumuntur saltem invasores, quod sufficit ad inferendum et statuendum hanc paenam quia fur, ut inquit Doctor, praesumitur invasor, et impune occiditur, ut statuit lib. De nocturno. Ex quibus patet controversiam forte non esse realem, quantum ad praxim et usum, sed diversis principiis inniti: nam concedimus nos fures occidi juste et statutum sic ordinans esse justum non ratione furti simplicis, sed ex circumstantiis aliis, ex quibus invasio et caedes, et pacis publicae perturbatio periclitatur, quae tamen non in omnibus locis contingunt, sed ex peculiari conditione diversorum locorum et statuum. Alii volunt legem esse justam, quia principes eam potestatem habent, vel quia ipsum damnum furti simplicis id postulat, vel certe quia praedictas circumstantias ubique praesumunt conjungi. In hoc ultimo, subsistente hypothesi,nobiscum sentiunt ; in primis duobus discordant. Sed pro opinione Doctoris stat lex divina et Jus Canonicum, quod nullo modo concedit poenam mortis inferendam esse pro furto simplici. Habet Jus Caesareumsupra allegatum, et quod magis est, omnes interpretes, qui non decernunt poenam mortis pro furto, nisi ut est latrocinium, aut aequivalet latrocinio et pacis publicae periculum et perturbationem infert ; quibus casibus furtum non est simplex, sed compositum his circumstantiis, quae concurrunt. His dictis de controversia :
Probatur prima ratio Doctoris, quae est Augustini, et habetur loco citato. Lex divina de non occidendo est generalis, et sub hac lege contineri docet omnem occisionem, quam divina auctoritas non excepit: Non occideris, non alterum, ergo nec te, neque enim qui se occidit, alium quam hominem occidit. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas, ut liceat hominem occidit sed his exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro tempore expressa jussione, etc. et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fuerunt, qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis, secundum ejus leges, hoc est, justissimae rationis imperium sceleratos morte punierunt, etc. et infra: His ergo exceptis
quos vel lex justa generaliter, vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur, etc. Ex quibus verbis manifeste apparet, et hanc legem esse generalem de mente Augustini, et solum pati exceptionem in iis, quae Deus ipse excepit, sive per legem, sive per jussionem et praeceptum particulare, et instinctum, ut fuit iussio facta Abrahae de occidendo filio, et instinctus quo Jephte, Sampson, et alii excusantur ab eo ibidem. Confirmatur ex tenore legis, quia indefinite prolatum generaliter intelligendum est, 31. quaest. 1. c. Quod si dormierit. Item, qui non excipitur, intelligitur in lege, dist. 55. c. Si Evangelica, et Extra de jurepatron. c. Ex litteris. Item, quod de uno dicitur, de omnibus aliis intelligendum est, ut 2. quaest. i.c. Multi dist. A. c. Denique, et dist. 5. cap. Ad ejus. Item. non licet alicui excipere, quod Canon non excepit 19. dist. Si Romanorum 17. quaest. 2. Lex divina 16. quaest. 1. Sunt nonnulli, etc. ergo lex haec generalis est.
Respondent adversarii intelligi hoc praeceptum de occisione hominis injusta, non vero justa, ac proinde non patere legem exceptioni, quia non comprehendit occisionem justam.
Contra hoc patet manifeste intentum Augustini supra, quia dicit occisionem factam ex lege aut jussione Dei esse exceptiones a lege universali non occidendi. Unde dicit, quod eo ipso quod lex non excipiat occisionem propriam, quod nemo potest seipsum occidere ; lex communem statum respicit, exceptio vero singulares casus et personas, quales sunt illi in quibus lex permittit occidere. Et patet praeterea hanc legem esse universalem, Genes. 9. ubi Deus dicit, quod sanguinem hominis exquiret de manu bestiarum, de
manu hominis, et de manu viri, et de manu fratris, etc. sic universaliter intelligi debere probatur.
Secundo, omnis potestas a Deo facta homini in universum recipit limitationem ex Dei voluntate, in ordine ad illa quae non sunt ei concessa; sed nulli data est potestas in vitam et mortem alterius directa, quam sibi soli Deus reservavit, qui est dominus directus vitae et mortis, et quidem solus ; ergo sine voluntate Dei cognita atque ejus concessione non licet privare aliquem vita su , quia sine voluntate directi domini nullus, saltem inferior, potest uti directe re sua sine injustitia ; sed ob furtum simplex seclusa invasione, et hujusmodi aliis circumstantiis. Deus non dedit potestatem Principi Politico ; ergo nequit ille privare vita hominem ob tale furtum. Patet subsumptum, non est data major potestas Principi Politico per electionem, au quacumque via accipit potestatem etia m a Deo mediate, quam fuerit potestas politica instituta a Deo, et data judicibus in Republica Iudaeorum; sed in illa Republica reservatur potestas occidendi furem simplicem, qualis praesumitur diurnus, ita ut quicumque occideret, esset reus mortis ; ergo similiter est reservata talis potestas Principi politico in Republica civili. Probatur consequentia, quia ejns potestas non excedit illam, quam per legem habuerunt a Deo judices in populo Judaeorum; illis enim data est potestas per se requisita ad bonum commune, et observantiam legis naturalis, sed ex alio capite nequit ulla ratione fundari potestas legitima nisi in ordine ad haec, quia lex in tantum est justa, in quantum respicit bonum commune et debitum Reipublicae, estque conformis legi divinae, alioquin nequit derivari a lege divina, aut esse justa.
Tertio: Non occides est legis naturalis etiam ( ut volunt adversarii) stricti juris, nos autem dicimus esse consonum, et ex divina voluntate: et adde aliud: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, nempe quod rationabiliter non vis tibi fieri. Sic argumentor : qui occidit furem, qui non est invasor, est homicida, et quamvis ex lege naturali permittitur homini defensio vitae et bonorum, non licet ei occidere furem, vel alium directe, sed titulo defensionis necessariae, ultra quam, si adhibeat majorem vim, regulariter loquendo, est homicida, et peccat, et incurrit poenam Canonicam irregularitatis, ut patet ex titulis de homicidio in variis capitibus, et consequenter transgreditur praeceptum non occidendi, et aliud universale praemissum supra, quia rationabiliter quilibet eligit detrimentum boni fortunae, vel alterius magis quam vitae et animae. Lex autem Canonica optime interpretantur legem naturalem et divinam ; ergo sequitur, quod praeceptum non occidendi etiam comprehendat furem simplicem non esse occidendum, alias quilibet privatus posset eum occidere, non peccando contra legem divinam et naturalem homicidii, cum nulla alia sit, quam illud praeceptum: Non occides. Quibus suppositis patet ( sicut ex aliis casibus, ut si maritus occidat uxorem deprehensam in adulterio, quamvis lex civilis id permittat, canonica tamen et divina prohibet in lege Evangelica ) non omnem injustitiam inferre poenam mortis, neque ratione injuriae acceptae licere mortem inferre, si aliter propulsari potest. Sequitur praeterea praeceptum : Non occides, etiam obligare in his casibus.
Dices, licere potestate publica inferre mortem furi simplici, non autem privata.
Contra hanc responsionem, quarto sic argumentor : si fur simplex posset occidi auctoritate publica, posset etiam occidi auctoritate privata ab eo quem offendit. Loquor autem de Jure simplici, ut excluduntur aliae cirumstantiae. Probatur illud antecedens, praeceptum illud est universale, et legis naturae,nempe, Non occides, sed comprehendit, ut probatum est in argumento praecedenti, furem non esse occidendum, dico simplicem, a persona privata, quam in bonis offendit, vel offendere nititur, secluso jure defensionis necessariae; ergo etiam comprehendit potestatem publicam, quando aliae circumstantiae non concurrunt ; sed sicut quilibet particularis tenetur lege naturali, ita etiam potestas publica, quae nequit in eo dispensare ; et idem de lege divina universaliter data; potestas autem publica ex titulo suo nullum acquirit jus in vitam furis, nisi ratione delicti: hoc autem delictum, ut nunc de eo agimus, ratione sui non tribuit hanc potestatem ; alias quilibet privatus sicut potest furem caedere, sic etiam interficere posset, quia hoc jus habet eum caedendi ratione injuriae illatae; ergo etiam eum occidendi, si ratione delicti excluditur a praecepto Non occides; sed non excludi jam probatum est; ergo ratione delicti nullum jus in vitam ejus acquirit magistratus, cum Deus id vetet, ut supra visum est.
Confirmatur, potestas publica non acquirit jus in vitam furis ratione delicti, nisi illud sit tale ut inferat damnum aequivalens vitae ejus, communi bono et paci Reipublicae, ad cujus defensionem et injuriam propulsandam tenetur, et servare medium justitiae, ne ultra debitum gravetur reus, hoc est, ultra injuriam illatam, et ultra damnum, quod emanere posset Reipublicae; sed sistendo in natura furti simplicis poena mortis est excessiva, quia vita non est pretio aestimabilis, neque damnum Reipublicae, alias seclusis circumstantiis non aequivalet vitae furis, alias non esset furtum simplex, sed ulterius compositum ex damno communi adhaerente, quod praeponderat vitae, in quo casu jam non loquimur, sed de furto simplici, quod nullum aliud damnum infert Reipublicae praeter illud quod patitur is cujus res aufertur, et supponendo hoc ipsum esse solum damnum rei ablatae. Vel si inferatur praeterea aliquod damnum, ut illud sit minoris aestimationis, quam vita furis, et posset commode resarciri per alias poenas ; ergo videtur neque secundum divinam legem, neque secundum rectam administrationem justitiae, aut leges ejus, tunc posse damnari talem ad mortem, vel magistratum acquirere jus talem legem statuendi, nisi alias status Reipublicae sit talis, ut furtum non sit simplex propter consequens, imo in damnum Reipublicae et rectae administrationis cederet, quod poenae maximae, quae reservari debent ad atrocia delicta passim, et sine delectu pro levioribus statuuntur, et inducit contemptum disciplinae, neque natura, neque prudentia id dictat, neque conservatio Reipublicae.
Dices cum adversariis, quod sequeretur etiam quod fur non posset puniri in duplo aut in quadruplo, quae est poena civilis.
Respondetur negando consequentiam, quia licet ratione rei ablatae in conscientia satisfaciat per ejus restitutionem, actio tamen injuriae illatae alteri, usurpando rem ejus eo invito, meretur propriam poenam, non tamen quamcumque poenam improportionatam, qualis est mors, nisi aliud accedat quo id mereatur. Ex quibus patet ad fundamenta opposita.
Objiciunt primo leges municipales, quibus statuitur, suspendium pro simplici furto. Respondetur ex dictis statum civitatis et Reipublicae id quandoque postulare: sed negatur suppositum, nempe pro simplici furto id statui, sed ex necessitate defensionis Reipublicae a latrociniis et invasiouibus, tunc autem furtum non est simplex, ut comparatur ad publicum statum licet possit esse simplex, ut comparatur ad personam offensam et privatam, cujus res aufertur. Negatur ergo consequentia, quam inde inferunt, nempe furtum simplex esse morte mulctandum.
Objiciunt secundo praeceptum Non occides non comprehendere nisi occisionem injustam, et praeter casus expressos in lege scripta dari jure naturae potestatem occidendi invasorem vitae, quae tamen in lege scripta non reperitur concessa ; ergo falsum est fundamentum Doctoris.
Respondetur legem esse universalem, et omnem occisionem factam contra ipsam esse injustam, neque ullam esse justam, quae non sit expressa et excepta aequivalenter in simili, aut in seipsa per legem scriptam ; nam furem, qui praesumitur invasor, concedit lex scripta posse occidere, a fortiori invasorem directum vitae. Patet idem Exodi 21. et 22. Et quamvis titulo defensionis liceat interficere invasorem, non tamen licet directe hoc intendere per modum finis, sed quantum necessarium est medium defendendae vitae propriae, alioquin si non sit periculum vitae, non licet invasorem interficere, quia defensio justa sistit in mediis necessariis, alias non esset defensio, sed invasio et homicidium, ut patet cap. 18. Significasti, etc. de homicidio, ad hanc exceptionem nequit reduci lex, qua simplex fur decerneretur occidi, qui non sit invasor re aut praesumptione, quae forum idem sortitur, quia illa directe praeciperet mortem furis: et inferret solum ratione illius delicti, non invasionis, aut alterius aequivalentis, et sic esset injusta, quia contra divinam legem et justitiam, et bonum etiam publicum, quod vetat gravari quempiam ultra debitum justitiae. Unde lex Canonica, quae procedit melius secundum principia naturae, in multis correxit legem civilem, quantum ad hanc materiam.
In hoc autem errant adversarii, quod leges municipales interpretantur de occisione furis simplicis, quia praesumi debet ( ut late Panormitanus in cap. Cum Ecclesiarum, et Felinus de Constitut. Turrecreraata in cap. Sententia 11. q. 3. conclus. 6. et 1. et in cap. Si dominus, eod.) pro justitia legis ex motivo debito et necessitate Reipublicae ordinatum esse, ut fures pereant, quia degenerabant in latrocina, statuta autem lex ratione hujus periculi et damni erat justas per accidens autem est, ut furtum simplex puniatur hac poena ratione adjuncti. Quod si dicas tunc non posse decernere secundum eamdem juste contra eum, qui tantum esset simplex fur, admittunt multi consequentiam, sed etiam negari potest, quia sufficit, ut periculum ex natura rei in tali Republica sit conjunctum, ut in plurimum, et particulares casus lex non excludit. Sicut praeceptum de jejunio ad macerationem carnis, et domandam libidinem, ligat etiam eos, qui non sentiunt talem rebellionem: finis enim extrinsecus legis non cadit sub lege, sufficit autem ut periculum ut plurimum subsistat ; unde talis non judicatur secundum naturam furti simplicis, sed secundum furti, ut damnum et periculum Reipublicae, ut in pluribus habet conjunctum.
Objiciunt tertio, si praeceptum Non occides fuisset ita generale, Deus non excepisset tot casus ; deinde esset indispensabile, quia esset praeceptum negativum Juris naturalis.
Respondetur Deum excepisse eos casus, in quibus sequitur damnum aequivalens,
aut excedens vitam alterius, quantum ad materiam justitiae, aliquos autem excepit, quia est dominus vitae et mortis, de quibus potest libere disponere, ut quando praecepit interficere Isaac. Hoc autem casu nullo modo potest Princeps, aut Respublica interficere per se innocentem, et directe, licet possit in defensionem Reipublicae, et redemptionem vitae, et fortunarum populi praecipere, ut innocens suam vitam exponat, vel tradere innocentem Tyranno, in quibus casibus non occidit, sed defendit Rempublicam, quia et membrum Reipublicae tenetur ad ejus defensionem, eam proinde juste imperat Princeps, et non tenetur in secundo casu defendere innocentem quoad vitam corporalem cum tanto Reipublicae damno ; sicut neque persona particularis tenetur defendere vitam propriam cum occisione invasoris, si aliter eam salvare nequit, quamvis possit etiam sic salvare, neque infirmus tenetur per exquisita medicamenta, quae exhauriret totam substantiam ejus, salvare vitam propriam, relinquens post se uxorem et liberos in mendicitate. Sic ergo Princeps non tenetur per damnum universum Reipublicae salvare personam privatam innocentis, quamvis ipse mortem inferre non potest, sed permittere ut Tyrannus inferat. Ex quo sequitur quod superius dictum est, quod Princeps non habeat potestatem directam in vitam subditi, sed tantum ratione delicti, cui ex divina exceptione inferenda est mors, quando scilicet delictum alioquin aequivalet in re aut modo, vitae alterius. In re aequivalet, quando decernitur mors homicidae: in modo vero aequivalet, quando decernitur mors latronis, qui concitat caedes, et pertubationem pacis in Republica. Unde Raynerius ex hoc capite apud Sylvestrum licitam asserit poenam mortis in furem simplicem, sicut et Baldus supra, quando aequivalet latrocinio ; tunc autem, ut dictum est, non est furtum simplex.
Objiciunt quarto, praecepta veteris legis de occidendis malefactoribus, quas Doctor vocat exceptiones, vel erant legalia, vel naturalia. Non legalia, quia illa cessarunt, ac proinde non potest ullo modo in lege nova fieri occisio eorum, quia lex vetus quoad judicialia cessavit. Si erant naturalia, ut revera erant, quia erant interpretatio Juris naturalis, sequitur contra Doctorem non fuisse exceptiones a lege Non occides, quia sub illo non comprehendebantur: si enim comprehenderentur, essent indispensabiles, cum lex sit Decalogi, et negativa ; ergo praeceptum illud Non occides, non erit universale.
Respondetur, sicut praeceptum Decalogi Non occides spectat ad omnem statum naturae, et confirmatum est in lege nova, ita etiam exceptiones ab eo factae divina voluntate, quoad eas quae spectant ad ordinationem justitiae et communitatis hominum, quoad pacificam cohabitationem, transierunt ad legem novam, ut interpretatur Apostolus, qui dicit Principes et potestatem superiorem portare gladium Dei in vindictam malorum, defensionem autem bonorum. Non ex eo ergo Doctor dicit illas exceptiones modo vigere, quia fuerunt in lege veteri, nam supra sig. De secundo damnificans, in corpore, etc. docet legem Iudaicam, aut ejus judicialia non obligare aliquam Rempublicam Christianam ea ratione, qua ex vi legis Mosaicae obligabat Judaeos, sed tantum quando aliqua Respublica illa praecepta judicialia, tanquam consona aequitati naturali, et conducentia ad bonum politicum ejus, assumeret, et propria auctoritate sanciret, eo modo quo lex canonica aliqua eorum retinuit, ut ibidem dicit. Retinuit etiam Ecclesia multos ritus
Ecclesiae veteris in paramentis sacerdotalibus et aliis exercitiis, ut per se patet, quae ex ordinatione Ecclesiae Evangelicae vim habent et obligationem ; sicut regnum aliquod, quod potest leges alterius sumere et praecipere, civitas statuta alterius municipalia: ut ibi Doctor. Non bene ergo assumunt principium Doctoris, nam non dicit illas exceptiones valere, quia erant legis veteris ; sed hoc est ejus principium, quod nempe Deus praecipit absolute et sine limitatione hominem non esse occidendum per illud Non occides, in qua lege nemo potest dispensare, neque excipere, nisi solus Deus, qui eam condidit, et qui est dominus directus vitae et mortis. Sed licet in lege veteri habeantur aliquae exceptiones, neque in veteri, neque in nova lege, aut aliqua speciali concessione cognoscitur Deus excepisse ab illa lege simplicem furem, imo contrarium habetur in lege veteri, nempe eum comprehendi in illo praecepto. Supponit ergo Doctor, ut exceptio fiat per divinam voluntatem, ut cognoscatur per revelationem Dei, quae ex Scriptura haberi debet, aut traditione, ad hoc ut quis licite occidat.
Ad argumentum in forma respondetur, sicut et praeceptum non occidendi non fuit proprium legis veteris, licet in eo promulgatum, sed etiam praecessit in lege non scripta, ut patet Genes.4. ubi Cain ob caedem fratris punitur, et Genes. 10. ubi Nemrod damnatur ob caedem hominum, et Genes. 9. ut jam diximus ; ita etiam exceptiones illae factae et promulgatae a Deo, ut respiciunt communitatem politicam, manent cum ipsa lege, quia finis et necessitas ipsorum perinde eam stabilitatem requirit ; non sunt autem praecepta, sed exemptio et exceptio a praecepto, ut eas vocat Augustinus. Unde Respublica potest etiam dignum morte alio modo castigare, si id expediat bono communi, et hoc sine injuria condonando vitam, et commutando poenam mortis in aliam. Quod si essent praecepta naturalia, ut ea quidam vocant,non possent ex principiis adversariorum id facere: et quando condonat Princeps vitam, eatenus condonat, quatenus est supra legem positivam justam, et utitur potentia absoluta, absolvendo a poena legis. Quando autem infligit poenam legis, non procedit ex lege naturali, aut divina immediate, sed ex lege politica justa, quae conformis est legi divinae aut aequitati naturali, et utitur sua potestate in ea materia, quam Deus permisit, et utilitas publicat requirit saltem juxta dispositionem legis ordinariae, vel de congruitate justitiae ; et secundum eamdem congruitatem Deus excepit illos casus, in quibus licet occidere, et hoc consonum erat privilegiis legis naturalis in statu peccati, quia alioquin non posset conservari pax sine tali poena ; sic ergo manet legem quidem universalem esse, sed exceptiones factas esse a legislatore, nempe Deo. Supposita autem ex una parte hac exceptione a lege, et supposito ex altera principatu politico legitime instituto in communitate, et ut procedit a Deo ad gubernationem justam, Princeps habet obligationem promovendi et conservandi boni communis, et statuendi poenas necessarias, etiam mortis, quando alioquin nequeat salus Reipublicae conservari, quia per exceptionem jam factam a lege, subjicitur ratione talis delicti reus potestati Principis. In his ergo duobus illae exceptiones, seu effectus illarum dicuntur esse legis naturalis, quia consonae ; tum quia potestas legislativa est consona legi naturae, et exceptio facta a lege universali ratione delicti similiter est consona eidem. Ex his negatur assumptum illius argumenti, quod fit in probatione antecedentis,quoad alterum disjunctum, nempe exceptiones illas interpretationes legis naturalis, et negatur similiter consequentia.
Ad illud de indispensabilitate praeceptorum Decalogi requiritur longior concertatio, quam videre licet apud Doctorem in 3. dist. 37. ubi dicit praecepta secundae tabulae plerumque esse dispensabilia, imo de facto dispensata ; et quoad praesens patet de praecepto occidendi filium, dato Abrahae. Hoc enim praeceptum est consonum naturae non tamen oritur ex necessitate simpliciter ipsius naturae aut suppositionis in divina voluntate, sed mere contingenter ; sicut enim Deus est dominus vitae, sic etiam disponere de ea potest prout vult, et tradere dominium directum vitae unius alteri, sicut potest dare dominium alterius rei, vel ipsius vitae indirectum ratione delicti per exceptionem factam. Doctores autem contrariae sententiae putant hoc praeceptum esse stricti Juris naturalis, et necessarium, et non contingens ; ideoque has exceptiones factas a Deo in lege Decalogi negant esse dispensationes aut exemptiones a lege, quae invariabilis est ; sed dicunt mutari materiam praecapti, advenientibus his aut illis circumstantiis, et consequenter in proposito volunt non comprehendi causam delicti sub praecepto N on occides ; neque datam fuisse exceptionem ullam, sed ex natura rei id licere. Sed quamvis id eis concederemus gratis, adhuc nihil concludunt quoad praesentem casum, quia si lex vetus prohibens furem simplicem occidi, erat justa: si lex Caesarea citata etiam erat justa (de quarum aequitate magis praesumere licet, quam de aequitate legum municipalium alicujus loci particularis, quae in aliis non observantur communiter): ita etiam sequitur in fure simplici non concurrere circumstantias, quibus desineret obligare praeceptum non occidendi, quod magis declarant Canones.
Obiiciunt quinto, Gentiles occidebant furem juste ante legem scriptam ; ergo non ex lege scripta emanat.
Respondetur potestatem occidendi ex causa justa fuisse etiam ante legem scriptam, sed probandum esset juste potuisse occidi furem simplicem, vel id fuisse in praxi ante legem scriptam, quae esset justa. Jus Romanorum fuit post legem scriptam sicut et Graecorum. Auius Gellius, Noctium Atticarum lib. 11. cap. ultimo, dicit apud Romanos et apud Aegyptios quod fur efficiebatur servus ejus a quo furabatur rem, ut quidam colligunt Genes. 44. In aliis locis primum caeditur, pro furto iterato alias poenas solvit. Sed quidquid sit, exemplum Gentilium non probat aequitatem facti. Olim apud Romanos, ut docet Appius Alexand. lib. 3. belli civilis dupli persolvendi tantummodo poena fuit. Plato sexto de legibus ita praecipit : Si ultra sortem quidpiam vel duplum reddat, vel vinciatur, donec persuaserit ei cui debet, aut reddiderit, etc.
Objiciunt sexto, et est fundamentum principale, quod de lege naturae datur potestas Principibus, et Reipublicae occidendi malefactores, et defendendi innocentes, et hoc aequali modo ; ergo licet occidere ob furtum simplex.
Respondetur consequentiam nullam esse, imo absurdam, quidquid sit de consequente, quia defensio innocentum est finis potestatis coercendi malefactores ; quando ergo defensio innocentum non exigit mortem malefactoris, neque bonum publicum, non data est talis potestas, quae esset in destructionem justitiae et boni communis ; et falsum est proinde aequali modo datam esse potestatem defendendi et occidendi alios, aut pro quavis injuria licere occidere, sicut et defendere. Plures autem injuriae fiunt in Republica, quae graviores sunt omnium aestimatione quam et intentione rationabili ejus qui patitur, quam sit furtum simplex, quae tamen non subjacent poenae mortis, ut patet de adulterio et stupro. Ad argumentum hoc responsum est supra.
Adducuntur praeterea aliae quaedam rationes, quae involvunt calumniam ex prava intelligentia litterae Doctoris, quasi voluerit Respublicas teneri ad legem Moysis, quae nullius sunt momenti, et magis inventa sunt ad reconciliandum assensum suis ratiunculis, quam ad veram conclusionem casus de quo disputatur, ideo eas omitto. Falsum etiam est in Republica, ut vult Molina, esse potestatem statuendi poenam, quam vult in malefactores, nisi intelligatur secundum mensuram delicti, non solum in se, sed etiam ut redundat poena in bonum Reipublicae, et caveatur ejus damnum. Nam sicut Deus ipse non potuit secundum justitiam statuere poenam peccato veniali, eamdem quam statuit mortali, ita etiam non dedit potestatem Reipublicae, ut excedat omnem mensuram in statuenda poena pro delicto levi, ex quo non redundat damnum Reipublicae proportionatum. Si autem damnum Reipublicae proportionatum sequatur, tunc admittimus licere statuere poenam mortis pro delicto levi, ut contingit in legibus militaribus, quia ex damno et periculo censeatur grave ; hoc tamen non fundatur in libertate Reipublicae statuendi poenas, sed in potestate statuendi poenas condignas, quae debent commensurari delicto ; nam sicut materia levis quoad moralem malitiam non est capax gravis maculae aut poenae consequentis, sic etiam in materia politica res levis non est capax delicti politici, aut laesionis justitiae gravis, aut poenae, quae secundum justitiam nequit imponi, nisi ob grave delictum politicum ; talem materiam levem dicimus nos esse furtum simplex respectu mortis. Contrarium non probant adversarii, sed complicant damnum notabile Reipublicae aut pacis quasi ex natura furti simplicis oriretur, quod negamus. Vel arguunt ex potestate Reipublicae, qua decernit poenas mortis ob delicta aequivalentia tali poenae, et ita in omnibus rationibus adductis non arguunt directe ad conclusionem praetensam, vel certe contradicunt verbis, et non reipsa, quia talem potestatem esse in Republica non negat Doctor; neque negat furtum compositum circumstantiis invasionis, aut publicae pertubationis sic posse ordinari, sed tantum negat furtum simplex esse materiam idoneam et capacem talis poenae secundum justitiam, ut constat Proverbiorum 6. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit; furatur enim ut esurientem impleat animam; deprehensus quoque reddet septuplum, etc. loquitur autem respective ad adulterium, quod gravius est, et excusationem non habet, sicut fur famem aut inopiam.
Hinc recte Jurisconsultus in lib. Re-spiciendum. ff. de poenis, etc. admonet : Respiciendum est, inquit, judicanti, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcat;, nec enim severitatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso judicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. Plane in levioribus causis proniores ad lenitatem judices esse debent ; in gravioribus poenis severitatem legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi, etc. Hinc omnes auctores poenam mortis negant esse statuendam, nisi pro valde gravibus delictis, et quae plurimum Reipublicae nocent. Vide Castro lib. 2. de potestate legis poenalis cap. 13. Archidiacon. in cap. penultimo dist. 84. et in cap. Innocens 2. quaest. 4. Felinum in cap. Qualiter, et Quando, etc. de accusationibus.
Sed poena de adulterio est revocata, etc. Hanc minorem subsumit Doctor in ultima probatione conclusionis praemissae. Procedit enim ex illa proprietate et excessu Legis novae supra veterem, quod haec lex timoris fuit et servitutis, ad Hebr. 1. et ad Roman. 8. ut videre licet apud August, contra Adimantum c. 16. et n. et lib. de moribus. Ecclesiae cap. 26. lex autem nova sit jugum suave et onus leve. Si ergo in lege nova sublata est poena adulterii, quae fuit in lege veteri, etiam ex hac convenientia videretur poenam furti auferendam fuisse, si fuisset, quae tamen non est ablata ; adulterium enim gravius peccatum fuit quam furtum, ex illo Proverbiorum cit. cap. 6.
Contra hoc Sotus lib. 5 . de Justitia et Jure, quaest. 1. art. 2. ubi fusius hanc quaestionem tractat, arbitratur non fuisse eam legem revocatam tunc a Christo, quia revocatio legis divinae requirit officium judicis; Christus autem non sumpsit officium judicis saecularis, neque ibi se gessit ut judex.
Contrarium verius est ex tenore textus, quia jam ex cap. 7 multi ex populo crediderunt in illum, ut in verum Messiam, et ipse praedicavit se missum a Patre, et per alia quae praemittuntur in illo cap. patet ortum fuisse schisma aliis asserentibus, aliis vero negantibus illum esse Messiam. Quin etiam ministri a Pontificibus et Pharisaeis, referentes de Christo reprehensi sunt quare non adduxerunt eum,et responderunt: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo, etc. Patet etiam ex responsione eorum ad ministros et ad
Nicodemum, qualis fuerit opinio de Christo in populo ; in cap. autem 8. dicitur quomodo mane veniens in templum totus populus eum auditurus conveniebat. Tandem subjungitur historia adulterae, qua sermo ejus interrumpitur ; indicant ministri primo poenam statutam in lege, et interrogant, licet tentantes, quid ipse decerneret aut diceret. Ad quid ergo accusatio haec coram Christo, nisi ut ficte auctoritas, quae Messiae ex Scripturis attribuitur in Christo tentarunt. Unde postquam omnibus responso Christi confusi recesserint, interrogat mulierem : Mulier ubi sunt, qui te accusabant ? nemo te condemnavit, etc. accusabant autem coram Christo, sed tentantes, ac tandem accedit sententia per illa verba: Neque ego te condemnabo, vade, jam amplius noli peccare, etc. ubi non abdicavit Dominus potestatem judicis, sed absolvit ream, admonens ne amplius peccaret ; sic alias dixit Magdalenae et multis aliis, ( quos absolvebat a peccato aut poena ejus) auctoritative: Noli amplius peccare, etc. neque ego te condemnabo, inquit. Haec verba nequeunt referri ad condemnationem peccati, alias non diceret, vade, quod significat absolutionem et poenam remissam, pro qua interpellabatur : jam amplius noli peccare, significat admonitionem de fugiendo peccato; ergo illa verba, neque ego te condemnabo, etc. referenda sunt ad sententiam et poenam legis.
Unde Augustinus tractat. 33. in Joannem Neque ego te condemnabo, etc. a quo forte te condemnatam timuisti, quia in me peccatum non invenisti, etc. quid Domine? faves ergo peccatis ? non plane. Ita attende quod sequitur; vade deinceps, jam amplius noli peccare. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem, etc. Vide quae sequuntur, in quibus Augustinus declarat Christum exercuisse potestatem judiciariam, condemnando peccatum, et non personam, quin etiam sententia Christi ad Pharisaeos sonat potestatem judiciariam, qui justitiam ejus voluerunt hic tentare, alias scientes eum veracem et mansuetum, ut ibidem Augustinus in verbis praecedentibus. Unde recte Doctor hinc colligit poenam legis revocatam esse ex sententia Christi in adulteram, sicut ex aliis factis ejus et dictis, ut ex praesentia ad nuptias in Cana Galilaeae colligitur eum confirmasse matrimonium ; recte, inquam, colligitur ex hoc loco eum sustulisse poenam legis, quia haec sententia non ad illam solam referenda est, sed ad alias in eadem culpa, quia non solum ad praesentem referenda est illa sententia, sed ad alias ejusdem culpae.
Praeterea, constat communi sententia Doctorum leges civiles, quae hanc marito facultatem dabant, reprobari ab Ecclesia, ut insinuatur 32. quaest. 2. cap. Inter haec, etc. ubi consultus Nicolaus Papa, an liceret marito uxorem adulteram occidere juxta leges Longobardorum tum in Italia regnantium? respondet tacite Ecclesiam non cognoscere, aut recipere tales leges mundanas, quae est sententia Augustini lib. 2. de adulterinis conjugiis cap. 15.
Postremo,inquit,qucero abs te,an marito Christiano liceat, vel secundum veterem Dei legem vel Romanam, adulteram occidere, ut correctior textus habet. Alia lectio dicit abjicere, sed hoc non cohaeret textui et responsioni Augustini, quia id certum est ex Evangelio licere. Respondet autem Augustinus negative, quae responsio esset falsa, si intellegeretur de repudio, nam et ipse infra docet licere repudiare.) Si licet, melius est, ut ab utroque se temperet, et a licito, illa peccante, supplicio, et ab illicito, illa vivente, conjugio, etc. Et infra : Si autem quod verius dicitur, non licet homini Christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere, quis dicat tibi, fac quod non licet,ut tibi liceat quod non licet, cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive, illa vivente, alteram ducere, ab utroque abstinendum est, etc.
Dicit ergo Augustinus non licere marito adulteram occidere secundum legem Christi, quaenam autem alia lex id prohibet praeter jam praemissam? Unde idem Augustinus ad eam remittit Zelotypos maritos qui vindicare volunt adulterium morte uxoris. c. 14. et cap. 16. Nunc autem postquamChristus ait adulterae: neque ego te condemnabo, vade, deinceps noli peccare; quis non intelligat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse dominum amborum ; nec jam se debere adidteram dicere, cujus poenitenlis crimen divina credit miseratione deletum ? Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae, vel potius inimici vera fidei, credo metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de cordibus suis quasi permissionem peccandi tribuerit, qui dixit, deinceps noli peccare; aut ideo non debuerit mulier a medico illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani, etc. Ex quibus patet ad fundamentum Soti.
Quantum ad ipsum casum an liceat auctoritate politica, ut adulter vel adultera convicta in judicio per auctoritatem publicam possit morti destinari, cujus executio ipsi marito remitteretur, non disputo hic, quia Doctor supra sig. De secundo dico, etc. in fine, videtur approbare licite id statui posse, ut blasphemia, adulterium et idololatria plectantur morte magis quam fures ; Quod docet etiam communis. Leges civiles plures permittebant adulteram occidi a marito, et dant jus et potestatem in hoc ; sed id non licet ex dictis, ut in flagranti delicto occidatur, quia est contra salutem animae ejus. Sotus art. 3. dicit occidi posse adulterum, non tamen adulteram, nisi lata sententia a judice, sed utrumque perinde obstat charitati et periculo animae, quae absque ulla necessitate exponitur hoc modo contra debitum ordinem justitiae, cum sententia lata posset remedium Juris adhiberi cum salute animae; quae sententia tenenda est in praxi juxta canones et legem Dei. Vide Covarr. in Clement. Si furiosus. Quod si objicias Christum revocasse legem, et praeterea Augustinum citatum, respondetur, sicut supra responsum est de furto non simplici posse plecti morte per legem justam, ita et adulterium ob damna sequentia similia.
(k) De alia autem damnificalione in corpore, etc. Haec resolutio patet ex hactenus dictis, et jure allegato; damna autem per se incursa sunt expensae curationis, et reliqua, quae ibi Doctor in littera habet, circa quae non occurrit nova controversia, praeter ea quae dicta sunt in superioribus. Quod enim tenetur placare mutilatum patet iisdem rationibus, quibus probatur teneri pro morte illata homicida, quia tamen non occurrit alia satisfactio aestimabilis praeter solam placationem, ad eam tenetur non solum ex charitate, verum etiam ex justitia. Quod si fuerit mutilatus pauper, verbi gratia, qui labore manuum se sustentabat, et familiam, tenetur ad sustentationem, si omnino factus est inutilis ex mutilatione ad sui sustentationem, quia pari modo se habet, sicut et homicida quoad hoc, quia per se causam dedit huic damno.
(I) Ad argumenta, etc. Responsionem primi argumenti habes ex dictis de restitutione, quae facienda est in bonis vitae et corporis.
(m) Ad secundum dico, etc. Hic respondet ad secundum argumentum supra propositum ; et explicat ad quid teneatur, qui retrahit aliquem a religione. Casus autem patet controversiae, et resolutio ejus petenda est ex alias dictis quaest. 2. de eo qui impedit alterum, ne consequatur beneficium, et de restitutione damni spiritualis. Seductio alicujus a religione fieri potest, vel precibus et suasione, vel vi et fraudibus. Restitutio facienda est in damno temporali aut spirituali vel personae seductae, vel monasterio. Damnum temporale est haereditas legata intuitu talis personae monasterio ; spiritualia, ut existimatio, doctrina, instructio, et similia, quae ex tali persona provenire possint.
Solus lib 4. de Justitia et Jure, q. 6. art. 3. tenet partem negantem quoad obligationem fundatam in justitia, licet ipsi retracto teneatur ex fraterna correctione, tenetur etiam ex justitia submovere vim et fraudem, et permittere retractum in sua libertate. Hanc sententiam limitat Azorius 3. part. lib. 5. cap. 2. et Molina in tract. 4. de Juslil. et Jure, disp. 51 . quando retraheretur professus, quia sic teneretur ad restitutionem damni incursi, quia religio habet jus in emolumenta, quae ipsi obvenirent a tali religioso, vel ejus industria, et ideo alter privans religionem tali utilitate tenetur per se ad damnum. Alii addunt, si religiosus non vi vel fraude, sed jam laxata VI, vel detecta fraude factus est suae libertatis, quod damna ulteriora non teneatur retrahens.
Hic casus habet similem decisionem, sicut et priores casus supra expressi.
Conclusio Doctoris est eadem hic cum illa quam supra posuit de impediente beneficium dandum alteri ex intentione ei nocendi, et per fraudem teneri ad restitutionem juxta arbitrium boni viri,non in toto, sed quanti valebat jus quod habuit in spe ad beneficium. Ita similiter in proposito tenetur seducens ingredientem religionem ad similem restitutionem monasterio, quod jam habuit jus in spe ad rem ipsam, et jus ne excluderetur ab illo jure quod habuit in voluntate, et proposito alrius, ne, inquam, excluderetur injuste per fraudem et intentionem nocendi monasterio, sive haec fraus adhibeatur in ipso opere per iniqua media decipiendo, vel impedimentum statuendo per vim, sive etiam fraus fuerit in sola intentione, ut respicit media alias non illicita, de quo supra diximus, quod si novitium seduxit, magis tenetur, quia licet adhuc non sit incorporatus religioni, tamen per possessionem ejus et oblationem acquiritur propinquius jus ad rem ipsam et personam, quam fuit in personam nondum ingressam ; quod potest reduci ad jus ex possessione, vel quasi possessione naturali. Et in hanc sententiam conveniunt omnes antiqui Doctores, ut videre licet apud Sayrum lib. 11 . cap. 1. dub. 4. in prima opinione.
Per hoc excluditur fundamentum oppositae sententiae, quae in eo fundatur, quod novitii ante professionem non acquirat religio ullum jus. Respondetur enim acquisivisse jus per receptionem novitii non completum ante professionem, inchoatum tamen et cum certa spe et expectatione complendum, quo nequit injuste privari, sicut neque praetendens beneficium debet inpediri injuste ; sic etiam neque hoc jus impediri injuste, quod jam ponitur in exercitio, et in fieri donec per professionem compleatur. Ex mutuo nempe consensu novitii ingredientis et recipientis monasterii, jam ponitur contractus in dispositione requisita, qua completa per professionem maturescit ex lege, quae impedimentum statuit ne ante certum tempus unius anni probationis fiat professio,
et quamvis novitius in eo statu est in sua libertate, et spes ipsa monasterii suspendatur, tamen nequit inpedimentum statui utilitati monasterii.
Si autem seducat professum a monasterio, non video qua lege possit absolvi ab obligatione damni incursi monasterio, nam monachus monasterio acquirit ; et monasterium, si est capax proprietatis et dominii, nequit privari emolumento, quod ei provenit ex monacho ; si ergo monachus aliquid propria industria acquirit, et qui illud vi aut furto auferret, peccaret contra justitiam, et teneretur monasterio, nescio quare seducens religiosum a monasterio, non teneretur ad utilitatem qua privavit monasterium. Aliqui respondent monachum non teneri ex justitia, sed ex obedientia procurare emolumentum sui monasterii. .
Contra, sive ex justitia, sive ex obedientia tenebatur non refert, modo emolumentum fuit certum, et re ipsa futurum, quia. illud Monasterio debetur ex justitia, ita ut non possit eo privari. Et sicut monasterium acquirit ex justitia per monachum, sic etiam habet jus, ne privetur injuste potestate et effectu acquirendi per ipsum. Praeterea, licet religiosus ex obedientia applicetur Curae, et rebus monasterii, tenetur, supposita applicatione, ex justitia ad fidelitatem et diligentiam, ne ex culpa ejus inferatur damnum monasterio, et si haberet unde resarciret, teneretur ad restitutionem.
Quantum ad damna spiritualia jam diximus supra, obligationem oriri ex justitia ad restitutionem, prout in potestate damnificantis est restituere ; tenetur ergo seducens quantum potest, in re, aut aequivalentia ad illa restituenda seducto.
Ulti ma conclusio Doctoris est,si avertat quis alium non ingressum a religione absque fraude et animo nocendi monasterio aut personae, sed ex alio fine licito propriae utilitatis, non teneri talem monasterio, quia non per se causat damnum monasterii, sed propriam utilitatem praefert utilitati monasterii,tenetur tamen personae, quam avertit ad aequivalens, ut potest, in bonis spiritualibus ei damno, quod avertendo a monasterio ipse incurrit.
Et si dicas non licere alicui procurare propriam utilitatem cum damno proximi ; respondetur negative, quando voluntarie proximus incurrit damnum, ut si quis petat aliquid sibi donari vel accommodari, non facit injuriam proximo. Limitandum tamen est, ut quando aliquis avertatur a religione, de cujus salute in saeculo esset periculum, tunc non liceret eum avertere, etiam ex intentione non nocendi. Supponit autem Doctor avertentem posse aequivalenter resarcire damnum incursum per alia media, et facultatem suppetere similiter personae aversae servandi se indemnem, et spem profectus in religione saltem probabilem esse, quae omnia pensanda sunt ex circumstantiis personae, religionis, causis, ex quibus retrahitur, et necessitate personae ; quae bene pensanda sunt, quia non est extinguendus spiritus Dei, et vocatio concepta, cujus rationem Deus exigit : Vocavi, et renuisli; et patet ex parabola de invitatis. Haec res non est temere attendenda, neque vocatio Dei contemnenda ; videmus enim eos, qui spe aliqua lactati vocationem suam contemnunt, etiam a Deo contemni, et vix pervenire ad exitum suae expectationis, ut in multis experientia probat.