CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quid significetur hoc nomine persona in plurali numero, scilicet cum dicitur personae.
Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona, (ut praedictum est) secundum substantiam dicatur, quae sit intelligentia dicti, cum pluraliter profertur : tres personae, vel : duae personae, et cum dicitur : alia est persona Patris, alia est persona Filii, alia est persona Spiritus sancti. Si enim in his locutionibus personae vocabulum essentiae intelligentiam facit, plures essentias confiteri videmur, et ita plures deos. Si. vero essentiae significationem ibi non tenet, alia est hujus nominis ratio, cum dicitur : Pater est persona, vel Filius est persona ; et alia cum dicitur : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae ; et cum dicitur : alia est persona Patris, alia Filii et hujusmodi.
Quod videtur secundum essentiam dici, alia est persona Patris, alia Filii, sive tres personae, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona.
" Persona enim, ut supra ait Au-
gustinus, ad se dicitur, et idem est
Deo esse personam quod esse, sicut idem est ei esse quod Deum esse. "
Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinam praedicamus dicentes : Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina ; et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est, essentia divina, cum dicitur : Pater est, persona, et Filius est persona quod significatur nomine Dei, cum dicitur : Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur cum dicitur : Deus est Deus, et Deus est persona ; utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur, Cum vero dicitur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, quid nomine personae signifleamus ? An essentiam ? Hoc enim videtur, si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur. Supra enim dixit, quod " ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est, commune est tribus.)) Et item, " quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. " Videtur ergo, eamdem tenere significationem hoc nomen persona, cum dicitur : tres personae, quam habet, cum dicitur : Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona ; quia, ut ostendit Augustinus, hoc dicitur, id est, tres personae, propter illud, quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est, Patri et Filio et Spiritui sancto, videtur significari nomine personae, cum dicitur tres personae.
Aliter etiam videtur posse ostendi, quod secundum essentiam dicatur, etiam cum pluraliter profertur.
Aliter etiam potest ostendi, quod ibi nomine personae significetur essentia, cum dicitur tres personae. Ut enim supra dixit Augustinus, ea necessitate diximus tres personas, ut responderemus quaerentibus, quid tres, vel quid tria. Cum ergo quaeritur quid tres vel quid tria, convenienter respondetur, cum dicitur : tres persona. At cum quaeritur, quid tres, vel quid tria?per quid de essentia quaeritur. Non enim invenitur, quid illi tres sint, nisi essentia. Si ergo quaestioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus, alioquin non ostendimus quid tres sint. Si vero respondentes, essentiam significamus, ipsam essentiam personae nomine intelligimus, cum dicitur : tres personae.
Opinio quorumdam, qui putant essentiam significari nomine personae, cum dicimus : tres personas.
Quibusdam videtur quod nomine personae significetur essentia, cum dicitur tres personae, propterea quia Augustinus dicit, ideo dici tres personas, quia commune est eis id quod est persona, ut sit talis intelligentia : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, id est,
sunt tres id habentes commune, quod est persona, id est, tres sunt,quorum quisque est persona, id est, essentia. Sed quomodo juxta hanc intelligentiam dicetur : alia est persona Patris, alia Filii ? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui 7. lib. de Trinitate ait: Tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona. " Hac auctoritate et praemissis conantur asserrere in praedictis locutionibus nomen personae essentiam significare. Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustin us in libro de fide ad Petrum dicit, " scilicet, quod alius est Pater in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus. " Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius juxta catholicorum Doctorum auctoritates.
Quod hoc nomen persona tripliciter in Trinitate accipitur, et haec est utilis et catholica doctrina de persona et personis.
Sciendum est igitur, quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam facit, non unam tantum. Et ut Hilarius ait lib. 4. de Trinit.
" Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est. " Discernentes ergo dicendi causas hujus nominis, scilicet persona, significationem distinguimus dicentes, quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur et essentiam significat, sicut supra ostendit Augustinus cum dicitur : Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessitate (ut supra dixit Augustinus) translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personae, cum quaereretur, quid tres, vel quid tria, ubi non significat essentiam, id est, naturam divinam, quae communis est tribus personis, sed subsistentias, vel hypostases secundum Graecos. Graeci quippe (ut supra dixit Augustinus) aliter accipiunt substantiam, id est, hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam. Personas autem dicimus, sicut illi dicunt substantias, id est, hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas, ut illi accipiunt substantias vel hypostases: at illi aliter accipiunt hypostases, quam nos substantiam : aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Cum ergo dicimus : tres personas, non ibi personae nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus ? Dicimus, quia tres personae sunt, id est, tres subsistentiae, scilicet tres entes ; pro quo Graeci dicunt: tres hypostases.
Ostendit verba Augustini convenire huic sententiae.
Et hic sensus adjuvatur ex verbis
Augustini praemissis, si interius intelligantur. Quia enim Pater est persona, id est, essentia, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona ; ideo dicuntur tres personae, id est, tres subsistentiae, tres entes. Non enim possent dici tres subsistentiae vel entes, nisi singulus eorum esset persona, id est, essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est, essentia ; ideo recte dicuntur tres personae, id est, subsistentiae vel subsistentes, ut, sicut essentia, quae est eis communis, vere ac proprie est, ita illi tres vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur. Ideoque Augustinus, causas dictorum discernens, dicit, tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia. Tres enim personae, id est, subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona vel unius personae, licet persona secundum substantiam aliquando dicatur. Nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.
Objectioni illorum hic respondet, qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi, quia respondemus quaerentibus quid tres vel quid tria.
Ad hoc autem quod illi dicunt: cum quaeritur, quid tres vel quid tria, de essentia quaeritur, quia non invenitur, quid illi tres sint nisi essentia, (per hoc volentes nos inducere, ut nomine personae essentiam intelligamus, cum respondemus : tres personas) ita dicimus : indubitabiliter verum est, quia non invenitur unum aliquid, quod illi tres sint nisi essentia. Unum enim sunt illi tres, id est, essentia divina. Unde Veritas ait: Ego et Pater unum sumus. Verumtamen cum quaeritur, quid tres, vel quid tria, non de essentia quaeritur, nec ibi quid ad essentiam refertur, sed cum fides catholica tres . esse profiteretur, sicut Joannes in Epistola Canonica ait : Tres sunt, qui testimonium perhibent in caelo, quaerebatur, quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quae tres res, et quo nomine illae tres res significarentur. Et ideo loquendi necessitate inventum est ad respondendum hoc nomen persona, et dictum est: tres personae.
Quid tres res, et quid una res hic dicitur ?
Non autem te moveat, quod diximus tres res. Non enim hoc dicentes diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate, sed ita tres res dicimus, ut easdem esse unam quamdam summam rem confiteamur. Unde Augustinus I. lib. de Doct. Christiana, sic ait : " Res, quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Res igitur, quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quaedam summa res est communisque fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen, quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur : Trinitas haec unus Deus. " Sicut ergo tres res dicuntur, et hae sunt una res, ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt una substantia. Ecce ostensum est, quae sit intelligentia hujus nominis persona, cum dicimus: tres personas.
Ex quo sensu dicatur, alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti ?
Nunc inspiciamus, utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur : Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Quod utique sane intelligi potest, ut sit sensus talis : Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus sancti ; et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus sanctus.
Quomodo haec intelligantur, alius in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?
Deinde quaeritur, utrum secundum eamdem rationem accipiatur, cum dicitur: Alius est in persona Pater, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus sanctus ; sive alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus? Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personae nomine proprietas personae intelligatur, ut sit sensus talis : Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater 11 alius est quam Filius, et Filius proprietate sua alius quam Pater ; paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii, et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque distinguitur processibili proprietate.
Quod secundum hunc modum etiam in praedictis locutionibus potest accipi.
Hoc etiam modo sane potest accipi persona in praemissis locutioni- bus, cum dicitur : Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ita etiam nomine personae quidam proprietates intelligere volunt, cum dicuntur tres personae; sed melius est, ut subsistentias vel hypostases intelligamus, cum dicimus tres personas. Ex praedictis colligitur, quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.
Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.
Quod autem secundum subslan- , tiam dicatur et essentiam aliquando significet, supra ex dictis Augustini aperte ostendimus. Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. De hoc Hieronymus in expositione fidei catholicae ad Damasum ita ait: " Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusve dici possit, sed tota deitas sui perfectione aequalis est, ut exceptis vocabulis, quae proprietatem indicant personarum, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque Trinitatis dicimus esse substantiam, et unum in tribus personis fateamur Deum ; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus : non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, id est, subsistentias confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus sancti personam aliquando ex cludit ; nec Filius vel Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit, sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. " Ecce hic aperte dicit Hieronymus, proprietates esse personas, et personas esse subsistentias. Unde manifestum fit quod diximus, scilicet personae nomine significari et hypostasim et proprietatem. Joannes etiam Damascenus personas dicit esse hyposlases, et eas dicit entes, ita inquiens : " In Deitate unam naturam confitemur et tres hypostases secundum veritatem entes, id est, personas. "
(Finis textus Magistri.)