IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum damnificans aliquem in bono famae, teneatur ad restitutionem, ita quod poenitere vere non possit, nisi famam restituat ?
D. Thom. 2. 2. quaest. 61. art. 2. ubi Cajet. Salon, Aragon. Richard. hic art. 5. q. 3. Gabr. quaest. 16. art. 2. Soto 4. jusf. quaest. 6. art. 3. Emmanuel 2. par. cap. 45. Navarr. cap. 18. lib. 2. cap. 4. Sylvest. v er. Detractio. Ang. ibi. Sayr. lib. 11. cap. 3. Lessius lib. 2. eap.il , dub. 20.
Quarto (a) quaeritur, utrum damnificans aliquem in bono famae, teneatur ad restitutionem, ita quod poenitere vere non possit, nisi famam restituat? Videtur quod non, Extra de Calumn. cap. 1. et 2. Infamis est denuntiator vel accusator falsi criminis ; ergo negans verum crimen sibi impositum, injuste infamat accusantem. quia ostendit eum accusatorem falsi criminis: et tamen iste negans tale crimen sibi impositum, non tenetur famam restituere accusanti, quia magis videtur accusans debere restituere famam accusato, cum non possit probare crimen sibi impositum.
Item tenetur quilibet magis zelare pro fama propria quam pro aliena, sicut magis diligere seipsum quam proximum: sed accusatus in publico de crimine occulto non potest famam suam custodire illaesam, nisi directe alterum diffamando, negando scilicet crimen sibi impositum, et ita denotando eum delatorem falsi criminis; ergo iste secundum rectam rationem tenetur eum diffamare, licet indirecte, et per consequens non restituere, quia in primo actu non egit injuste.
Contra, Augustinus ad Macedonium epistola 2. et ponitur 14. quaest. 6. cap. 1. Si res: Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, si restitui potest.
Item Proverb. 22. Melius est nomen bonum, quam divitiae multae; ergo plus laedit proximum, qui aufert ei nomen bonum, quam qui aufert divitias; si ergo ibi tenetur secundum justitiam resituere, multo magis hic.