CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet Scotus personam in divinis non esse relationem propriam, quia est communis tribus, et non aequivoce, nec relationem communem, alias sicut Pater dicitur, et est Pater Filii, ita esset persona Filii, quia relativum superius dicitur ad id ad quod inferius. Secundo, dicit non esse substantiam secundam, quiahaec non numeratur in Deo, persona sic. Igitur juxta duas vias tactas dist. 23. persona vel erit duplex negatio seu incommunicabilitas ut quod et ut quo, connotans primo inferiora, ut Patrem, Filium et Spiritum sanctum. Secundo, relationem, ratione cujus convenit cuilibet personae. Tertio, essentiam, vel secundum aliam opinionem ibi tactam, si teneatur personam esse aliquid positivum,instarproprii,abstrahit a sub. stantia et relatione, et erit indifferens ad utramque.
Respondeo sine argumentis, quod persona non dicit relationem propriam, quia hoc nomen persona est commune tribus, secundum Augustinum 7. de Trinit cap. 7. Si tres personae sunt, commune est eis hoc quod est persona, et non communitate aequivocationis, sicut hic homo est communis Socrati et Platoni, hoc quidem est aequivoce, quia pronomen hoc quod demonstrat, hoc significat. Non ita hic, quia aequivocum non numeratur in aequivoca tis, non enim dicuntur piscis et sidus duo canes, quia numeratio alicujus in aliquibus requirit univocationem ejus in eis ; persona est sic communis, quod numeratur in eis.
Nec dicit relationem communem, quod probatur per Augustinum 7. de Trinit. cap. 5. quod Pater non est persona Filii, nec e converso.
Et ista ratio potest deduci sic : ad quodcumque dicitur relativum inferius, ad idem dicitur relativum superius, licet non primo. Exemplum, si duplum est duplum dimidii, et hoc primo duplum est multiplex dimidii, licet non primo, et non solum hoc, sed etiam usque ad generalissimum est relativum dimidii, licet non primo, id est, adaequale; ergo si persona diceret relationem communem, tunc Pater sicut est Pater Filii primo, ita Pater esset persona Filii per se, licet non primo, quod est falsum.
Nec persona (b) dicit substantiam secundam, id est, quidditatem, quia illa non numeratur in tribus personis, persona autem numeratur ; ergo secundum duas opiniones tactas in quaestione de persona dist. 23. quia secundum unam opinionem, persona dicit negationem in genere communem tribus: et sic non significat substantiam nec relationem, connotat tamen aliquid positivum ; et primo connotat illud, de quo praedicatur, puta Patrem, Filium et Spiritum sanctum, non quasi ex primo intellectu suo, sed sicut commune connotat inferius, pro quo supponit. Secundo connotat relationem, qua Patri conveniat talis negatio communis, et Filio similiter. Tertio et ultimo connotat essentiam, quae licet sit in primo connotato, non autem est in eo ratio istius negationis. Si autem teneatur (c) alia opinio in quaestione illa de persona, scilicet quod persona dicat aliquid positivum abstractum a tribus, ut quasi proprium, non ut species, tunc dici potest quod significat positivum, sed nec substantiam nec relationem, et hoc extendendo substantiam tam ad primam quam ad secundam, sed aliquod positivum indifferens ad utramque. Ratio enim subsistentis indifferens est ad absolutum et relativum, tenendo personas divinas esse relativas primo. Ex consequenti tamen dat intelligere sicut superius suum inferius, illud pro quo accipitur relativum superius, de quo dicitur persona, puta Patrem, Filium et Spiritum sanctum, et secundo ipsas relationes, et tertio essentiam. Ita quod utraque opinio posita distinctione vigesimatertia, concordat in hoc, quod persona de prima ratione sua, non dicit relationem nec substantiam, et hoc nec primam nec secundam ; sed secundum unam opinionem, dicit conceptum negationis in genere communis tribus,qui distinguitur in eis ; secundum aliam opinionem dicit conceptum positivi communis distincti in eis. Et secundum utramque opinionem tale commune sive positivum sive privativum, connotat sicut suum inferius, illud de quo formaliter dicitur, puta Patrem, Filium et Spiritum sanctum, et quasi secundo connotat formalia distinctiva in eis, et tertio essentiam communem in eis.
Sed objicitur, quod persona significet substantiam secundam, id est, quidditatem per hoc quod dicit Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. per hoc quod est tres personae, et respondet ad quaestionem illam, qua quaeritur in divinis quid tres ? quid autem quaerit essentiam.
Praeterea, dicit Augustinus 7. de Trinit. cap. 5. quod non est aliud Deum esse et personam esse; ergo persona est mere essentiale, et per consequens significat substantiam secundam et quidditatem.
Ad primum respondeo, quod quid quandoque quaerit definitionem, quandoque quaerit illud de quo aliquid dicitur. Primum patet ex primo Topicorum : Definitio est oratio indicans quid est esse rei. Secundum etiam patet per Philosophum 10. Metaphysicae : Totaliter quaerendum est quid unum, quemadmodum et quid ens tanquam non sufficiens, quia hoc ipsum istius natura. Intendit dicere, quod non sufficit dicere ipsum unum esse principium, sicut aliqui antiqui Philosophi ipsum unum esse principium dicebant, sicut Platonici, sed aliquid de quo dicitur unum; et secundum hoc quaestio ista : quid est elementum, duplicem habet responsionem, unam assignando elementi definitionem, aliam assignando illud de quo dicitur elementum, puta ignis est elementum.Nunc autem Catholicis confitentibus tres, secundum Canonicam epistolam Joan. I. cap. 5. quaesierunt haeretici quid tres, non interrogantes hujus nominis definitionem, sed quid esset illud substantivum, quod determinaretur per illud adjectivum tres, sive de quo diceretur, et ad hoc bene respondetur per hoc, quod est persona ; cum igitur accipitur, quod quid quaerit de essentia, non est verum generaliter, necspecialiter in proposito.
Ad secundum (d) de Augustino patebit distinctione sequenti, quod persona est ad se, tam in se quam in suis inferioribus, licet non ita sit ad se, sicut essentia est ad se. Et hoc si ponitur divinas personas esse constitutas in esse personali, per aliqua absoluta autem hoc non ponatur, difficile videtur exponere auctoritatem beati Augustini, sed de hoc dicetur ibi.
Et relatio infra suum genus non distinguitur, nisi per illa supra quae fundatur, et sic non est in ea vere ratio universalis, nisi quia super universale fundatur exemplum de similitudine et albedine. Omnis autem relatio divina fundatur supra essentiam, quae nullo modo potest habere rationem universalis, quia natura universalis est sola illa, quae ex ratione quidditatis est natura tan-tum, secundum Avicennam quinto Metaphysicae, non concernendo rationem universalis vel particularis, sed nata in se recipere rationem utriusque, singularis per esse terminatum in supposito, universalis vero per hoc, quod est nata cadere in consideratione intellectus, ut una secundum rationem, tamen applicabilis per praedicationem pluribus in quibus est multiplicata. Essentia autem de se est singularitas quaedam :quanquam igitur relatio praedicetur univoce de paternitate et filiatione, non tamen est universalis.