IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Hic duo dicit : Primum, imponentem falsum crimen debere se retractare ita publice, sicut dixit. Ita D. Thom. 2. 2. quaest.62.art. 2. ad 2. Richard. hic art. 5. quaest. 3. Gabr. quaest. 16. art. 2. Soto 4. just. quaest. 6. art. 3. ad 4. Secundum, dicens tantum se audivisse talia crimina de aliquo, non tenetur ad restitutionem, quia vere famam non abstulit, si tamen praevidit auditores levi rurnori credituros in gravem infamiam proximi, peccat mortaliter contra charitatem Adde extra litteram, si falso dixit se illa accepisse ex talibus fide dignis, quod peccat contra justitiam, quia tunc laedit vere famam proximi. Adde secundo teneri infamatorem ad damna secuta ex infamia, ut si propterea perdidit infamatus beneficia, ex quaest. 2. fin. Adde tertio quandoque adducendos esse testes, ut probes te falsum dixisse, quia tenoris efficaciter te revocare.
Respondeo (b), in genere potest aliquis alium tripliciter diffamare: uno modo falsum crimen imponendo ; secundo modo verum crimen, tamen occultum, non servato ordine Juris, in publico proponendo ; tertio modo verum crimen, sed occultum, in publico tamen sibi impositum negando, quia in hoc negans notat imponentem de calumnia.
In (c) primo dico, quod oportet restituere famam, retractando verbum suum, vel quod sibi imposuit, et hoc ita publice, sicut sibi imposuit, quia alias non servat justitiam in reddendo proximo quod suum est. Et si objicitur, quod magis tenetur zelare pro fama sua quam aliena, non autem posset illi reddere suam famam, retractando verbum suum, nisi seipsum diffamaret; Respondeo, sicut dixi in prima quaestione, responsione ad sextum argumentum, quod bona corporis, vel exteriora, non sunt diligenda nisi in ordine ad bonum animae et ad Deum ; hoc autem non est, nisi ut possint juste competere illi, qui diligit, et ideo sicut ibi de dilectione vitae propriae corporalis dixi, ita dico hic de dilectione famae propriae, quod quilibet, cui potest juste competere in se fama, debet magis diligere illam quam alteri, cui non potest juste competere. Sed si sibi non potest competere nisi injuste, alteri autem juste, magis debet diligere alteri, cui juste convenit, quam sibi cui injuste: et ita est hic, accusato enim de falso crimine, juste convenit fama ; accusanti autem post talem accusationem, injuste, non solum, quia mentitus est in accusando, sed quia publice mentitus est, in quo sufficienter et judicabiliter se diffamavit. Et ideo postea directe ostendens innocentiam alterius, cui tenetur in hoc, et indirecte nocentiam sui, non tunc proprie diffamat se, sed tunc amovet falsam laudem, qua iste post accusationem mendacem, indignus est. Exemplum, aliquis fornicatur tribus videntibus: illi postea accusantes non diffamant illum, sed ipsemet se diffamavit in facto illo publico, qua breviter, committendo quodcumque crimen publice,incurrit laesionem dignitatis, et sic amittit famam, quantum est in se:
nec publicatio illa postea,per quam notificatur illa laesio, aufert sibi famam, sed tantummodo facit devenire magis in publicum illud, quod ex natura actus commissi prius simpliciter erat publicum.
(d) Et si quaeratur, aliquis non imponit in publico tale crimen alii, sed mutat, vel indiscrete loquitur, vel alicui coram multis narrat, tamen non tanquam sibi ccrtum, sed sic se audivisse, numquid tenetur restituere? Respon deo, rara fides ideo est, quia multi multa loquuntur; et ideo dicens se tantum audivisse, nisi ex modo dicendi ostendat aliquam majorem certitudinem quam ex communi relatione, non aufert ex natura actus in opinione aliorum famam ipsi; quia si illi firmiter concipiant illum, de quo est sermo, criminosum esse, leves sunt. quia qui cito credit, levis est corde. Ecclesiastici 19. Verumtamen, quia a scandalo pusillorum oportet cavere, juxta illud Pauli 1. ad Corinth. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, et multi sunt tales pusilli, leves ad credendum mala, ideo est periculosum eis talia audita ex relatu eis referre ; et si fiat hoc animo malo, laedendi scilicet illum de quo est sermo, non est facile excusare, quin sit contra charitatem, et per consequens mortale. peccatum. Si autem fiat coram talibus ex inconsideratione, durum est quod exeat genus peccati venialis, quia lingua in lubrico posita est, et qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir, Jacobi 3.