IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo in genere, potest aliquis alium, etc. Alensis 2. part. q. 129. m. 1. in fine, ponit sex modos detractionis,seu privandi aliquem fama debita injuste. Primus, negando bonum, quod scimus ab aliquo factum. Secundus, cum ad laudem debitam alteri tacemus. Tertius, cum affingimus mala intentione factum esse bonum, quod negare non possumus. Quartus, cum occultum malum revelatur modo, quo non debetur. Quintus, cum malum augetur. Sextus, est adinvenire malum.
Octo modos detractionis assignat D. Thomas, quatuor directos, et quatuor indirecte. Primo, imponendo crimen falsum. Secundo, amplificando crimen verum. Tertio, revelando crimen occultum. Quarto, sinistre interpretando bonum factum alterius. Intelligendus est hic modus, quatenus in animo alterius, cui maligna interpretatione significasti, verbis aut signis laesisti famam alterius ; alias quamdius tacita est interpretatio in mente, spectat ad judicium temerarium. Quintus, est negando recte facta alterius, aut bona, ex quibus conciliata fama est. Sexto, ea extenuando. Septimo, frigide laudando, et simulate. Octavo, tacendo bona alterius eo tempore et loco, quo silentium tuum nocet alteri apud praesentes.
Doctor autem omnes modos detrahendi reducit ad tres in genere. Primus modus est per impositionem falsi criminis. Ad hunc modum revocari possunt omnes modi, quibus detrahitur alteri per significationem vitii aut criminis in ipso, sive verbis, sive alio modo contingat talis detractio, ita ut per se sit causa infamiae ex natura actus. Secundus modus est, quando crimen verum alicujus in publicum producit, non servato Juris ordine. Tertius modus est, quando crimem verum alicujus in publicum ab alio productum negat, ex quo sequitur infamatio accusantis.
(c) In primo dico quod oportet restituere, etc. Haec est prima conclusio hujus quaestionis; est communis omnium. Patet per se ex regulis justitiae, quia damnum per se causatum tenetur restituere, servando suum jus proximo.
Dices, magis tenetur zelare famam propriam, quam alterius in eo casu, si retractet dicta apud alios fiet infamis ; ergo non tenetur.
Respondet Doctor ex dictis supra quaest. 2. respons. ad 6. quod diligens bonum ex justitia teneatur diligere illud ei cui ex justitia debetur, et cujus est; fama autem proximo debetur ex justitia, quam ipse laesit, imponendo falsum crimen ; fama autem propria in hoc casu quo amittitur, restituendo alteri famam ablatam, per detrimentum propriae famae, quod incurrit revocando dicta, ipsi non debetur, quia injuste eam possidet ; tenetur magis diligere famam proximo, resarciendo damnum, quam sibi ipsi, cujus detrimentum tenetur facere. Et hoc ex duobus capitibus; tum quia mentibus est publice, ex quo casu ipse ex natura operis se diffamavit, nempe ut mendacem, quia de tali mendacio notorietate facti, et in judicio potest conveniri et damnari. Ex secundo capite, quia per mendacium intulit calumniam et dispendium famae proximo; quod tenetur restituere per hoc medium, revocando dicta coram eis, in quorum praesentia diffamavit, ideo non possidet famam juste, neque potest praeferre famae justae alterius, quem injuste laesit. Probat exemplo ejus, qui publice est fornicatus coram tribus, illi eum accusantes de illo crimine, non eum diffamant injuste, quia ex natura actus jam quantum est in se, incurrit laesionem dignitatis, et servato Juris ordine eum accusando coram judice non incurrit damnum injuste datum, sed quod debetur crimini. Sic in proposito casu, accusando se ipsum de mendacio coram iis, apud quos infamavit, ad restituendum alteri famam, non facit damnum famae, nisi illud quod alias incurrit ex facto, aut infamatione alterius per tale factum, tenetur autem revocare quod dixit, se ipsum accusando, quia aliter nequit restituere quod abstulit.
Dubium est si sufficiat ei simplex revocatio cum assertione mendacii facti, dicendo se esse mentitum, et an amplius teneatur ad tollendam falsam opinionem de alterius dignitate adhibere testes, aut juramentum. Solus de Justit. et Jur. lib. 4. quaest. 6. art. 3. affirmat de hoc requiri. Navarr. loco citato a Scholiaste, et Azorius 3. part. lib. 5. cap. 6, admittunt illam limitationem, quantum ad juramentum, non vero quantum ad testes, quia hoc videtur istis durum, sed par est ratio ; si enim ad unum, ita ad alterum tenetur, et ratio est, quia debet adhibere causam efficacem restituendi famam. Antiqui Doclores non descendunt ad has limitaIrones, sed dicunt eum obligari ad revocationem mendacii coram iis, coram quibus diffamavit ; loquuntur enim de casu, seclusis circumstantiis, nam infamia, quae in opinione sola consistit, et innititur auctoritati et veracitali infamantis per mendacium, nihil aliud ex natura rei exigit secundum regulam prudentiae et justitiae, quam ut dicendo sincere contrarium eo modo quo alii intelligunt, aut intelligere debent serio retractari dicunt ex affectu justitiae et veritatis. Quod si opinionem aliorum nequeat in hoc mutare ex natura rei amplius non inhaeret dictis ejus, sed proprie pertinaciae et levitati aliorum. Caeterum si juramentum et testes necessarii sunt ad hoc ut credatur infamator serio retractare, tunc vera est opinio modernorum, quamvis etiam hoc forte non requiratur, quia secundum prudentiam debent auditores judicare, sicut in retractatione posset esse mendax et fictus, sic etiam in prima assertione fuisse. Non est ergo ratio unde magis credant infamatioui quam retractationi, et quaecumque causa praesumi posset non credendi, eadem etiam adhibitis testibus posset in opinione eorum durare, si irrationabiliter sint increduli. Verum est ex natura confirmationis adhibitae per juramentum, et testes eos magis obligari ad dandam fidem retractationi, quia haec in judicio adjecto majorem fidem faciunt, et exiguntur saepe per modum confirmationis, et ex iis oritur obligatio major credendi.
Spectandae tamen sunt circumstantiae facti: si enim ille in prima assertione diffamaliva adhibuit juramentum, et alia motiva credendi, ex quibus alias opinio, aut vehemens suspicio oriri possit, tunc tenetur ad retractationem congruam; nec sufficit ex natura rei sola retractatio, dicendo se falsum dixisse, quia etiam alias causas adhibuit de se sufficientes, ex quibus fama proximi laesa est, vel saltem revocata in dubium. Quid ergo faciendum ? tenetur adhibere media tam efficacia tollendi damnum, quam fuerunt illa, quibus illud causavit, et quibus adhibitis alii teneantur credere secundum prudentiam et aequitatem. Exempli gratia, si quis alium seduxit per falsam doctrinam, et apparentibus argutiis, tenetur non solum retractare errorem, sed etiam destruere imposturam faciam per media fallacia, et hoc secundum justitiam, ut omnes concedunt ; ita et sufficit hic ex natura rei adhibere illam satisfactionem laesae famae, quam judex et tribunalia imponunt. Verum quidem est quod retractatio facta ex sententia judicis habeat majorem auctoritatem, non solum quia procedit ex potestate publica, sed quia servato Juris ordine censetur legitime convictus reus de calumnia et mendacio. Adhibeat ergo media ex natura rei sufficientia, sive ex assertione, sive alio modo, et sufficit quod media sint de se efficacia ad tollendum opinionem falsam de alio causatam, ut asserit Doctor in simili in littera proxima.
Sed adhuc manet dubium, quia potest fieri ut quamvis ille retractando mutet opinionem falsam, quam ex priore assertione mendaci conceperunt alii, tamen possunt non concipere opinionem bonam, quam prius habuerunt, et ille destruxit, sed manere suspensi, quia sicut illum alias, quem judicarunt fide dignum, jam deprehenderant ex propria assertione indignum fide, sic ex occasione hujus deceptionis possunt dubitare de fide aliorum, a quibus bona opinio fuit impressa: ergo talis non abstulit per solan retractationem damnum, quod intulit proximo.
Respondetur eos teneri ad restaurandam priorem opinionem, sublato impedimento, nam imprudentis est, et temerarii judicare omnes esse mendaces, si unus mendax est, alias destrueretur fides humana et debita consuetudo inter homines: neque possunt sine injuria praejudicare alteri, de quo alias habuerunt bonam ex debita fide et motivo fundatam opinionem, jam sublato impedimento et opinione contraria per sufficientem retractionem ejus, et ablato fundamento erroneo.
Dubitatur secundo ad quid tenetur quoad alios, ad quos talis calumnia diffamata pervenit, et bona fide relata fuit a primis auditoribus, apud quos diffamavit.
Respondetur, si ea intentione dixit, ut diffamaretur apud absentes, teneri ad restilutionem ; si etiam praeviderit ita fore, tenetur similiter. Si tamen sub secreto aliis id dixerit, et illi cum hac stipulatione exceperunt dictum, non tenetur ipse, sed alii tenentur, quia contra justitiam alium diffamaverunt. Alii tenent in primo, et secundo casu eum non teneri, quia non fuit causa diffamationis apud alios, forte inde, quia alii non poterant illud revelare sine justa causa, quamvis apud judicem possint accusare, vel certe denuntiare crimen. Dicendum forte est attenta hac causa, et etiam in tertio casu omnes teneri in solidum, sicut omnes concurrunt ad damnum; audilores tamen non tenentur ad aliud, quam ut calumniatorem, et revocationem dicti faciam dicant lerliis, quibus crimen impositum revelaverunt, quod ipsis nihil docet. Et in casu quo calumniator aliis non indicaret veritatem, sed solum primis auditoribus, hi possunt et debent revocationem ejus aliis indicare, quibus ipsi crimen detexerunt, ea ratione qua ipsi non debebant contra Juris ordinem crimen proximi ab uno auditum propalare, nisi in casu quo crimen is imponeret publice et coram multis in fre quentia populi, ita ut jam amplius non posset esse secretum, tunc autem eadem publicitate facta sufficienter revocalio de facili ad alios pervenit. Haec omnia intelligenda sunt de eo, qui crimen imposuit cum damno famae secuto, quia alias si ei non creditur, nihil abstulit, cujus restitutio obligaret, neque retractatione sui alium effectum induceret diversum ab eo, quem prius est operatus, quo ab aliis reputatur mendax.
Haec resolutio est communis modernorum, quamvis Adrianus de restitutione famae quaest. 1. contrarium doceat, etNavarr. in repet. capituli Inter verba. In Manuali tamen cap. 18. num. 43. sequitur communem, quam tenet Solo loco citato ad 4.
Ledesma in 2. part. 4. quaest. 18. art. 2. dub. 3. conclus. 3. Petrus Navarr. lib. 2. de Restilut. cap. 4. part. 3. dub. 3. Salonius 2. 2. quaest. 62. art. 2. Valentia tom. 3. disp. 6. quaest, puncto. 4. et alii. Patet ex regulis generalibus, ex quibus quis tenetur ad restitutionem ex damno illato, non aliter. Peccavit tamen contra justitiam mortaliter, quia quantum est ex parte detrahentis, abstulit famam. Limitanda est haec sententia quando alias non infert aliud damnum suspicionis, quia sic minuit famam et bonam opinionem alterius, vel certe si periculum sit cum tempore talem detractionem nocituram, ut frequenter contingit, quia dat causam malevolis et aemulis, ut ex ea deducant aestimationem alterius in dubium, ideoque sanum consilium est ut se retractet.
Sed quid dicendum sit in casu, quo alii jam obliti sint infamiae causatae?
Respondetur, si ex toto exciderit, ita ut non sit periculum ne reviviscat (quod admodum rarum est, nisi in casu mortis eorum, qui audierunt, et aliis non diffamarunt) eum non teneri ad restitutionem: tenetur autem quandocumque periculum timetur, cum tempore fore, ne inferat damnum.
Aliqui tenent contrarium, sed resolutio data est verior: quamdiu enim causa damni efficax subsistit, et cum tempore ipsum damnum prudenter timetur, reviviscente causa tenetur, qui causam dedit et applicat, ex qua speratur damnum, ut eamdem tollat.
Ex his patet quid dicendum sit, quando diffamatus alia via per legitimam purgationem aut probationem innocentiae recuperavit famam.
Respondetur non teneri detractorem, nisi praecise ad damnum incursum ex detractione, ut si quae factae sunt expensae, aut alia gravamina incursa ex privatione famae quamdiu viguit.
(d) Et si quaeratur, aliquis non imponit in publico, etc. Hic resolvit de eo qui murmurat, vel indiscrete loquitur, vel tanquam ex aliis auditu, sibi tamen incertum, deponit de proximo ea quae delrahunt famae ejus. Dicit in primis, si considerate haec fecerit, et animo nocendi alteri, peccare mortaliter contra charitatem ; si inconsiderate, durum esse eum damnari peccati mortalis, nam licet materia sit gravis, inadvertentia tamen minuit peccatum et voluntarium in opere, nam qui verbo non offendit, hic perfectus est vir, etc Non peccat contra justitiam, quia non posuit causam sufficientem infamandi alium ex natura operis, licet contrarium acciderit ex levitate audientium, aut prava dispositione et alienatione animi ab eo de quo loquitur, aut certe prona inclinatione ad judicia temeraria et suspiciones. Doctorem sequitur Cajetanus 2. 2. quaest. 73. art. 3. Navarr. in Manuali cap. 18. num. 48. Adrianus de restitui. famae in fine. Sylvester, verbo Detractio, Lessius de Justitia et Jure lib. 2. cap. 7. dub. 5.
Limitat Doctor casum, ut quando ex modo dicendi adhibetur major certitudo, ut si dicat se audivisse ex fide dignis, et hujusmodi, afferendo alia motiva, ex quibus praesumptio oriri potest, quia tunc tenetur ex justitia restituere, quem sequuntur praefati. Sed Solus reprobat resolutionem priorem, quia fama crescit eundo, et nimia libertas datur nocendi ex tali resolutione.
Respondetur crescere non ex causa data, quae inefficax fuit ad causandam fidem, sed ex vitio aliorum ; neque libertas datur murmurandi, quia est peccatum contra charitatem, dando aliis sine necessitate ulla causam lapsus, quamvis contra justitiam non peccetur aut auferatur fama ex natura actus, nam radix restitutionis est ablatio injusta alienae famae per causam in re sufficientem ex natura causae.
Sed quid si animo nocendi haec faciat ?
Respondetur juxta ea, quae superius resoluta sunt de impediente beneficium, eum peccare contra justitiam, et teneri ad damnum, licet non ad restitutionem famae, nisi inquantum est necessarium medium resarciendi damni, quod ex dictis suis praevidit secuturum, et intendit, verbi gratia, apud tumidos et temerarios retulit se audivisse Titium in ipsos aliquid subdole machinari, praevidens hinc ipsos excitandos, ut Titium concipiunt inimicum, ac proinde aliquid in ipsum machinaluros, in eo casu intendit per se malum Titii, et applicavit causam sufficientem ex intentione effectus, quod sufficit ad injustitiam ratione damni accepti et intenti per se. Sic dicerem etiam de ipsa infamia causata, quia licet simpliciter taliter relata non sunt ex se causae sufficientes, tamen ut subsunt intentioni injustae, quae per illa hic et nunc tanquam media electa ad finem reducitur in effectum, ipsa intentio completur causa proxima injustae infamationis. Videantur quae ibi dicta sunt quaest. 2. Dixi eum non obligari ad resarciendam famam, quia non intendit infamiam per se, sed damnum praetensum, quod adhibita fraude causavit; in re autem non intendit infamiam, neque per se sufficientem causam applicuit, sed intendit commovere animos aliorum in alterum per illud remedium. Exemplo declaratur, si quis dicat furi pecuniam alterius servari in tali loco absque diligentia, cum intentione nocendi, praevidens furem ablaturum illam pecuniam, est proditor rei alienae, et tenetur ad restitutionem: si tamen hoc dicat non praevidens damnum, neque intendens, neque debens praevidere, non tenetur ad damnum, ita in proposito ; nam licet tale dictum alias non sit sufficiens causa ablationis rei alienae,
aut nocumenti ex se, tamen ut applicatur ad furem cum intentione nocendi, est causa proxima et efficax, ex qua damno secuto tenetur tanquam proditor rei alienae. Sic qui refert hostibus civitatem in aliquo loco negligenter custodiri, est proditor civitatis ; casus autem ut explicatur a Doctore, intelligitur absolute, et sine his circumstantiis, ut communiter contingit in praxi. Aliud exemplum potest adduci de eo qui consilium dat maleficii, instruendo simul de modo, quem malefactor nescivit, quamvis revocet postea consilium, et aliter renuat morem gerere, sed applicando modum operatur damnum alterius, quod alias ignorato tali modo non fecisset. Tenetur prior ad restitutionem, non obstante revocatione consilii, et dissuasione facti, quia ratione instructionis dedit per se causam maleficii, licet captatam ex propria malitia malefactoris. Eodem ergo modo in casu nostro praevidens damnum secuturum, et illud intendens per medium efficax in his circumstantiis et dispositione aliorum, per se causat damnum, quia sermones operantur juxta naturam et capacitatem auditorum.
Sed quid dicendum si aliquis bona fide diffamavit alium, putans crimen esse verum et publicum, an resciens suum errorem, teneatur ad restitutionem? Aliqui negant eum ex justitia teneris teneri tamen ex charitate.
Respondeo tamen verius teneri ex justitia, quia licet bona fide infamaverit, tamen cum rescivit errorem, tenetur restituere quod abstulit, alias in retentione erit injustus, licet acceptio fuerit non injusta, excusante bona fide, sicut qui rem alienam bona fide occupavit, postea sciens esse alienam, tenetur eam restituere. Sed quid de damno inde secuto ? respondetur, si damnum fuit illatum, quamdiu ipse possedit bonam fidem, eum non teneri ad restitutionem, si tamen fuerit illata ex causa infamationis ; si, verbi gratia, infamatus privatus beneficio aut officio, et hujusmodi, et infamans in mala fide perseveravit ante damnum illatum, tenetur ad restitutionem, quia fuit in mora contra justitiam. Dicerem eum teneri cum suo incommodo ad damnum, quia simpliciter in re et intentione tenebatur restituere famam, et praevenire damnum alterius, licet quidam doceant contrarium, qui putant in hoc distingui auferentem famam injuste, ab eo qui non injuste eam abstulit, quod ille etiam gravissimo incommodo teneatur restituere; hic vero non. Sed distinguendus est casus, quia si damnum incursum, sit ratione ablationis, tunc vera est differentia adducta inter utrumque ; sed si damnum sit incursum ratione morae et injustae retentionis, tunc retinens est per se causa damni, et tenetur de damno. In proposito autem casu sic supponitur, imo nequit non inferre damnum alteri privato, verbi gratia, beneficio, donec restituatur saltem ei fama, quia infa mia continuata perinde ei nocet, ac causata, cum eumdem semper effectum inducat, quantum ad jacturam famae, et fama laesi semper sit penes ipsum, quantum ad damnum datum et potestatem restituendi.