CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De hoc nomine hypostasis. Nunc de proprietatibus personarum, quas frequenter in hoc tractatu commemoravimus, aliquid loqui nos oportet. Sed primum audiamus quid de hoc nomine hypostasis Hieronymus dicit. Ait enim, sub hoc nomine venenum latere. Sed hoc dicit, secundum quod haeretici eo utebantur, ut simplices seducerent, scilicet pro persona et pro essentia, ut sive diceretur una tantum hypostasis, sive tres, minus peritos ad inconveniens deducerent, cum non erat hoc nomen ita apud catholicos vulgatum,nec ita ejus significatio determinata, ut modo. Et ideo Hieronymus dicit, hoc nomine non utendum fore sine distinctione vel expositione, tunc scilicet, quando cum haereticis contendebatur, ita scribens de fide catholica ad Damasum Papam : " Ab Arianorum praesule hypostaseon novellum nomen a me homine Romano exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases arbitrentur intelligi ; tres personas subsistentes aiunt. Respondemus, nos ita credere. Non sufficit eis sensus, ipsum nomen efflagitant ; quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamanus: si quis tres hypostases, id est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Si quis autem hypostasim usiam
intelligens, non tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est, qui scilicet tres hypostases dicens, sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Sufficiat nobis dicere unam substantiam et tres personas perfectas aequales ; taceamus tres hypostases, si placet. Nomen hoc non bonae suspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt. Aut si rectum putatis, tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet: transfigurat enim se angelus Satanae in Angelum lucis. " His verbis non negat utendum esse nomine hypostasis, sed haereticos eo prave usos ostendit, contra quos cautela opus erat in distinctione significationis; alioquin sibi contradiceret, qui supra tres hypostases confitetur.
De proprietatibus personarum et de nominibus earum relativis.
Jam de proprietatibus personarum videamus, quae etiam notiones sive relationes in Scriptura plerumque dicuntur in illa Trinitate sancta ; quae ideo a nobis repetitur, ut nostro cordi tenacius infigatur. Ait Augustinus in libro de fide ad Petrum: " Aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse. Unde manifestum est, quod alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Et est proprium solius Patris, non quia non est natus ipse, sed quia unum Filium genuit ; propriumque solius Filii, non quia ipse non genuit, sed quia de Patris essentia natus est ; proprium vero Spiritus sancti est, non quia nec natus est ipse nec genuit, sed quia solus de Patre Filioque procedit. " Ecce breviter assignavit tres proprietates trium personarum, quarum una non est alia. Hoc enim significavit, cum dixit: Aliud est ge- nuisse quam natum esse, aliudque procedere, id est, alia proprietas sive notio est generatio, et alia nativitas, alia processio, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio, spiratio. Has proprietates designant illa nomina personarum, scilicet Pater, Filius et Spiritus sanctus, quae relativa sunt et ad se invicem dicuntur ; quia notant relationes, quae non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab aeterno sunt immutabiliter, ut non modo appellationes sint relativae, sed etiam relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis sint.
Quod non omnia dicuntur de Deo secundum substantiam;quaedam enim secundum relationem dicuntur, nihil tamen secundum accidens.
Quocirca sciendum est, non omne quod dicitur de Deo, dici secundum substantiam ; quia quaedam dicuntur secundum relationem, quae non est accidens, quia non est mutabilis. Ut enim Augustinus 5. lib. de Trinit. ait: " Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit ; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam de Deo dicitur. In rebus creatis atque mutabilibus, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est aut amissibile ; nec tamen omne quod dicitur de Deo, secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens ; quia et ille semper Pater, et ille semper Filius ; et ita semper, quia semper natus est Filius, nec coepit unquam esse Filius.Quod si aliquando esse coepisset, aut aliquando esse desineret Filius, secundum accidens diceretur. Et quia Pater non dicitur Pater, nisi ex eo quod est ei Filius, et Filius non dicitur Filius, nisi ex eo quod habet Patrem; non secundum substantiam haec dicuntur, sed ad invicem ista dicuntur, neque tamen secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius aeternum atque incommutabile est eis. " Ecce aperte his verbis ostenditur, quaedam dici de Deo secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil tamen secundum accidens. Ostenditur etiam proprietas Patris esse, quod habet Filium, et proprietas Filii, quod habet Patrem. Ideoque cum dixit aeternum et incommutabile esse, quod Pater dicitur, et quod Filius dicitur, ita intelligi voluit, id est: proprietas, qua Pater est Pater, et proprietas, qua Filius est Filius, aeterna est et incommutabilis, quia et Pater semper Pater, et Filius semper Filius. Unde et Hilarius proprietates personarum assignans, 12. lib. de Trin. ait: " Si semper Patri proprium est, quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse, quod semper est Filius. Ubi enim semper Pater est, semper et Filius est; ergo qui non semper Pater est non semper genuit. " Item in eodem: " Nato Deo manifestum est proprium esse quod Filius est. "
Quare dicatur proprium esse Unigeniti, Filium Dei esse, cum etiam homines sint Filii Dei.
Hic quaeritur, quomodo dicatur . esse proprium nato Deo, quod est Dei Filius vel genitus ex Deo, cum etiam homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud : Filii Excelsi omnes? Et ad Moysen de populo Israel Dominus ait : Filius meus primogenitus Israel. Sed magna est distantia: homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate ; Deus autem Filius originis proprietate Filius est et veritate nativitatis, non factura vel adoptione ; ei illi quidem ante sunt, quam filii Dei sint: fiuntenim filii Dei, non nascuntur filii Dei. Unde Hilarius, solum Deum natum originis proprietate Dei filium ostendens, inter ipsum et homines filios Dei evidentissime distinguit, 12. lib. de Trinit. ita dicens : " Vero Patri solus qui ex eo nascitur vere Filius est. Et nos quidem filii Deo sumus, sed per facturam. Fuimus enim aliquando filii iracundiae, sed filii Deo per adoptionem effecti sumus potius, quam nascimur. Et quia omne quod fit, antequam fiat, non fuit, nos, cum filii non fuissemus, efficimur. Ante enim filii non eramus, sed per gratiam facti sumus, non nati neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim nos Deus sibi, et per hoc dicitur nos genuisse. Genuisse enim Deum filios nunquam cum proprietatis significatione cognoscimus dici. Ex adoptione enim homo factus filius Dei, non ex generatione i neque ei proprietas est, sed nuncupatio, ac per id non vere filius est, quia nec proprie natus dicitur, nec semper filius fuit. Unigenitus autem Deus nec fuit aliquando non Filius, nec fuit aliquid antequam Filius, nec quidquam ipse nisi Filius. Atque ita qui semper est Filius, nascibilitatis proprietate ac veritate Filius est ejus solius, qui genuit; et ille tantum qui genuit, Pater ipsius est; quia sicut ille Filius origine, ita ille Pater generatione. "
Quod homo dicitur Filius Trinitatis, et Trinitas pater hominum.
Homo vero, qui filius Dei est, factura non tantum Patris, sed et Filii et Spiritus sancti est, id est, totius Trinitatis ; et Trinitas ipsa Pater ejus dici potest. Unde Augustinus 5. lib. de Trinit. dicit: " Non potest dici Trinitas Pater, nisi forte translative ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, non utique excepto Filio aut Spiritu sancto oportet intelligi ; quem unum
Domirium Deum nostrum recte dicimus etiam Patrem nostrum, per gratiam suam nos regenerantem. " De hoc etiam Hilarius, 6. lib. de Trinitate, ait: " Omnibus per fidem Deus est Pater, quibus est Pater per eam fidem, qua Jesum Christum Dei Filium confitemur. " Ecce ostensum est, quare proprium dicatur esse Dei nati, quod filius est, quia scilicet ipse solus natus proprie dicitur. Unde Hilarius, lib. 3. de Trinit. ait: " Dominus dicens : Clarifica Filium tuum, non solo nomine contestatus est, se esse Filium, sed proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione ; veritate, non nuncupatione ; nativitate, non creatione. "
Quod Spiritus sanctus eadem proprietate donum dicitur qua Spiritus sanctus, et utroque modo dicitur relative ad Patrem et Filium.
Ita etiam de Spiritu sancto dicendum est, qui proprie dicitur donum Dei, cum tamen et alia plura sint dona Dei. Sed Spiritus sanctus ita proprietate immutabili et aeterna donum est, sicut Filius proprietate est filius. Eo enim donum dicitur, quo Spiritus sanctus, et utroque utique nomine relative dicitur, eademque relatione dicitur Spiritus sanctus et donum ; licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine Spiritus sanctus, sicut in hoc nomine donum. Unde Augustinus 5. lib. de Trin. ait: " Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et Filium refertur, quia Spiritus sanctus et Patris et Filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem, cum dicitur donum Dei: donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio. Ergo Spiritus sanctus ineffabilis est quaedam Patris Filiique communio. Et ideo fortasse sic appellatur, ut jam diximus nec iterare piget, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter : quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Ut ergo ex nomine, quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. " Ecce habes, quare Spiritus sanctus proprie dicatur donum, et quod relative dicitur sive donum, sive Spiritus sanctus, et quod nomen sibi proprium tenet, quod communiter Patri et Filio convenit, sed divisim. Et est sciendum quod cum Pater vel Filius dicitur spiritus, sive sanctus, neutrum relative dicitur, sed secundum substantiam.
Utrum Pater vel Filius vel Trinitas ipsa possit dici Spiritus sanctus.
Hic quaeri potest, utrum Pater vel Filius vel etiam ipsa Trinitas possit dici spiritus sanctus, sicut disjunctim dicitur et spiritus et sanctus. De hoc Augustinus 3. lib. de Trin, sic ait : " Trinitas nullo modo potest dici Filius, Spiritus vero sanctus potest quidem universaliter dici, secundum id quod scriptum est : Quoniam Deus spiritus est. Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus, quoniam unus est Deus, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas, et spiritus sanctus. Sed tamen tunc Spiritus sanctus relative non dicetur, sed secundum essentiam, quia proprie Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate, dicitur relative. "
Quidam putant Spiritum sanctum non dici relative ad Patrem et Filium, quia non vicissim respondent sibi vocabula, sed falso.
Quidam tamen putant Spiritum sanctum vel donum non dici relative ad Patrem vel ad Filium. Si enim, inquiunt, haec relative ad se dicuntur, suis invicem sibi respondent vocabulis, ut, sicut dicitur : Pater Filii pater, et Filius Patris filius, ita dicatur Pater Spiritus sancti vel Doni Pater, et Spiritus sanctus vel Donum Patris spiritus vel donum. Sed non ita est in omnibus relativis. Non enim omnia quae relative dicuntur, suis ad se invicem respondent vocabulis. Unde Augustinus horum elidens opinionem 5. lib. de Trin. " Non moveat, inquit, quoniam diximus Spiritum sanctum non ipsam Trinitatem, sed eum qui est in Trinitate, relative dici, licet non ei vicissim respondeat vocabulum ejus, ad quem refertur. Dicimus enim Spiritum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. In multis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant. Cum ergo dicimus dolium Patris et Filii, non quidem possumus dicere Patrem doni, aut Filium doni, sed ut haec vicissim respondeant, dicimus, donum donatoris, et donatorem doni, quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit. Dotium ergo donatoris, et donator doni cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus. Donator tamen non fuit Deus nisi ex tempore, cum Spiritus sanctus sit donum etiam ab aeterno. "
(Finis textus Magistri.)