Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum personae divinae (a) constituuntur in esse personali per relationes originis vel per aliqua absoluta ?
Alensis 1. p. q. 58. m. 1. D. Thom. 1 p. q. 40. art. 2. ubi Cajet. Conr. Bannes. et Me q. 2. a. I. D. Bonuventura q. 2. Richard. Me. art. 4.
q. 1. Durandus 7.1. n. 14. Capreol q. I. art.
1. Marsilins 1. q. 9. art. 1. dub. et 2. Gregor.
Me et d. 27. q. 1. Suarez. Clate 4. p. tr. 3. lib. 7. c. 3. 5. 6.7. Mayr. Me.
Circa istam distinctionem vigesimam sextam quaero unum : Utrum personae divinae constituantur in esse personali per relationes originis ?
Quod non. Relationes originis sunt alterius rationis, sicut relationes specie differentes in creaturis ; quod apparet. Plus enim differt paternitas a filiatione, quam filiatio a filiatione, vel paternitas a paternitate ; ergo constituta per eas formaliter differunt specie, personae igitur differunt specie, et ita generatio est aequivoca in divinis, quae improbata sunt dist. 7.
Item, qua ratione relationes originis constituunt personas, eadem ratione relationes communes constituerent eas ; et ita eadem persona constitueretur duplici formali constitutivo, quod est inconveniens. Consequentia probatur per hoc, quia relationes communes aequalem distinctionem requirunt in extremis, sicut relationes originis, et eodem modo stant cum unitate essentiae ; ergo aequaliter distinguunt.
Praeterea, relationes oppositae de secundo modo.relativorum possunt fundari in eodem, sicut voluntas movet se, relatio autem moventis et moti pertinent ad secundum modum relativorum ; ergo pari ratione relationes producentis et producti, quae pertinent ad eumdem modum, possunt esse in eodem, et ita per eas non distinguuntur supposita.
Confirmatur ratio per Boetium, qui in fine libri sui de Trinitate dicit, quod relatio ista est, quasi ejusdem ad se; ergo relationes istae non distinguunt.
Contra, Boetius ibidem : Substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem.
Respondeo, opinio quorumdam (b) est sicut Praepositivi, quod personae seipsis distinguuntur, et ita non est quaerere, quo formaliter distinguuntur vel quibus constituuntur, quia non habent constitutivum.
Confirmatur positio ista, quia persona divina est aeque simplex sicut essentia , essentia autem propter sui simplicitatem seipsa distinguitur a quocumque, igitur et persona.
Item abstractum et concretum idem significant ; ergo paternitas et Pater, ergo dicere Patrem distingui paternitate, est dicere seipsum seipso distingui.