IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) De secundo dico, quod non tenetur retractare, etc. Secundus modus est infamare alium per impositionem criminis veri, sed occulti. Dicit ergo Doctor eum non teneri mentiri, cum sciat esse verum quod dixit, quia peccaret, et nemo ad restitutionem cum damno animae tenetur: tenetur tamen alio modo licito persuadere, ne ipsi credant, verbi gratia, dicendo male dixi, fatue dixi, hujusmodi enim vera sunt, quia contra Juris ordinem dixit, et proposuit in publico, quod non erat verum publicum. Haec est sententia communis antiquorum, S. Thomae quaest. 62. art. 2. ad 2. Alensis supra, Gabriel. in hac dist. q. 16. art. 2. concl 3. Ledesma art. 2. dub. 3. ubi supra, Navarr. cap. 18. num. 45. Aragonii in 2. 2. quaest, praefata, art. 2. in solut. 2. notab. 4. Bartholomaei Medinae lib. 1. Instruct. Sacerdotum, cap. 14. Angeli verb. Detractio, num. 3. Sylvestri quaest. 4.
Aliis hic modus restituendi non censeselur efficax, ita Cajelan. Solus et alii, ut Navarr. et Petrus de Navarr. lib. 2. de restitui. c. 4. part. 3. dub. 5. Salonus, quia apud eruditos magis confirmat veritatem dicti, nempe scientibus crimen falsum deberi retractari cum infamatione suiipsius, dicendo se mentitum fuisse, licet apud rudes et simplices forte sufficeret. Addunt debere eum non mentiri, sed nihil alias de tali crimine dicere, et personam apud omnes laudare.
Hic etiam modus minus efficax est, quia perinde prima infamia incursa apud omnes, et potius censebunt hominem vanum esse et imprudentem, quia laudat eum, quem criminose diffamavit apud eosdem, nulla facta retractatione; laudare tamen, adminiculum est retractationis factae priori modo.
Tertius modus est, debere se retractare, dicendo se mentitum fuisse, quia dixit in publico crimen de alio, quod non fuit publicum, licet in reipsa verum erat veritate rei. Hunc modum tenet Salonus citatus, et Petrus de Navarro. Ille citat pro eo Canum et Magistrum Mansium; sequitur Valentia supra citatus, Molina tractat. 4. disput. 44. Probabiliorem censet Lessius cap. 20. Quod patet etiam ex Doctore in littera, ubi dicit, quod is proposuit in publico, quod non est verum publicum, quia neque evidentia Juris facti vel famae, fuit publicum ; tum quia sic potest respondere confesssor interrogatus, sic etiam reus respondere potest se non fecisse crimen interrogatus in judicio, si alias fuit occultum, et probari nequit: sic etiam judex damnans innocentem, qui ex allegatis et probatis convincitur, dicit eum esse criminosum, quamvis scientia privata novit eum esse insontem; ergo hoc sine mendacio dici potest per aequivocationem. Hoc dato, est efficax medium et optimum; ergo ad illud tenetur, cum sine mendacio id affirmare possit.
Respondetur tamen primum modum esse servandum, quia est communis sententia, et probatur ratione Doctoris, quia sive apud prudentes, sive apud rudes per talem modum sufficienter satisfacit et retractat dictum, quia ipsi tenentur habere bonam opinionem de alio, donec ex sufficienti fundamento constet de opposito, et probetur. Eo autem ipso quo alter non inhaeret dictis, sed ea damnat tanquam indiscrete dicta, nullum est fundamentum conservandae opinionis primae, juxta illud Extra de judicio in ordine faciendo, cap. unico : Quem indignum esse non novit, dignum debeat aestimare, etc. Si ergo dicenti male de aliquo fides adhibeatur ex auctoritate sola illius, ita etiam serio dicenti non esse credendum malum de eo, et se inconsiderate locutum, vel fuisse deceptum, similiter adhibenda est, maxime cum justitia et charitas ad hoc obliget: ad illud autem non ita, quia sicut unus testis non facit fidem in judicio, aut sufficientem probationem, nisi sit omni exceptione major, ita etiam neque accusator, nisi probet quod deponit. Ergo etiam neque in judicio privato ex relatione unius debet formari judicium in detrimentum bonae opinionis (quae ex pluribus aliis probationibus, et motivis subsistit,) saltem ex ulla obligatione, qua tenentur audientes credere dicenti, et quod amplius est retractanti suum dictum: nam cum videant eum imponere alteri contra justitiam peccatum occultum, et in hoc peccare graviter contra justitiam, sic etiam secundum justitiam praesumere magis debent eum ex passione mentitum, quam verum dixisse. Praesumere etiam possunt, et prudenter, eum hoc modo retractare ex quadam modestia, aut pudore, quo famae propriae magis parcat, ne dicat expresse se mentitum fuisse, quam ex conscientia criminis alieni non velle mentiri. Praesumere etiam possunt, quod ea sit opinio ejus de probitate ipsorum, ut putet illam retractationem sufficientem esse, ex qua ipsi tenentur revera opinionem pravam de alio deponere, si quam conceperunt ex ipsius solius relatione priori, cui vident eum non constare.
Secundo probatur sufficientia hujus retractationis : Crimen occultum alicujus revelare uni aut alteri, quibus perinde est dicere quantum ad publicam infamiam ac si nulli diceretur, non infert notabile detrimentum famae alteri, neque dicens tenetur ad restitutionem, cum non transit inde in publicum, neque sequitur aliud detrimentum. Hoc tenet Gajetanus q. 73. art. 2. Navarr. cap 18. n. 33. Corduba tract. de detract. q. 2. conclus. 5. Lessius cap. 11. et alii, quos alii sequuntur, ut Petrus de Navarr. lib. 2. cap. 4. quia neque confitens peccata Sacerdoti, aut explicans personam complicis ex necessitate integrae confessionis ob circumstantiam, censetur detrimentum famae facere sibi aut alteri, quod sit notabile.
Si dicas obligari ex praecepto particulari confessionis, ut se infamet apud sacerdotem, et etiam complicem, quae sicut consensit in peccatum, ita etiam renuntiat juri suo; contra, eodem modosicut peccans publice ex natura actus de se notorii etiam juri suo cessit, quantum ad famam in publico, ita ut diffamanas eum de tali, non teneatur ad restitutionem, sic etiam peccans in occulto renuntiat suae famae in occulto, quando peccat alio conscio. Si ergo is servet quidem peccatum in occulto, ut non publicetur, si illud communicat modo quo non possit, neque timetur venturum in publicam notitiam, non violat jus alterius, ita ut teneretur ad restitutionem ei faciendam, quia eo ipso videtur renuntiare famae in occulto, quo peccavit alio conscio, et maxime si sit ratio sufficiens communicandi illud peccatum aliis, qui secretum tenebunt, ut si inde commodum aliquod notabile sequatur ipsi aut aliis, aut submoveatur occasio relapsus.
Confirmatur, quia hoc ordine procedit correctio fraterna, ut quis inter se et alterum eum corripiat de peccato. Deinde adducendo testes, quibus necessario communicatur peccatum ejus, et adhuc manet occultum, et censetur manere: neque committi injuriam alteri, quamvis communicetur sic peccatum ejus ; neque communicans tenetur ei restituere famam, cujus jus perdidit peccando occulte, quantum ad famam in occulto.
Hoc ergo supposito, sic argumentor : Retractatio facta modo supra expresso reducit peccatum alterius ad statum peccati occulti, quia auditores tenentur ex justitia et charitate non deducere illud amplius in publicum, quia non subsistit fundamentum deducendi in publicum peccati, nisi dictum alterius, quod sufficienter est revocatum illo modo. Unde si peccatum ab audientibus deducatur in notitiam aliorum, tenentur ad restitutionem famae alterius, et peccant contra justitiam, et omne damnum est ex ipsis ; ergo ille modus est sufficiens, quia alter non tenetur de infamatione, nisi solum de publica, quam sufficienter revocavit.
Praeterea tertio, haec infamatio de crimine vero est contra justitiam tantum, inquantum est contra Juris ordinem; sed peccatum contra justitiam ex hoc capite dumtaxat, non inducit obligationem tantam, quantam inducit peccatum contra substantiam justitiae, auferendo injuste quod est alterius, vel damnificando ipsum contra justitiam; ergo alia est satisfactio per se requisita, et correspondens justitiae in substantia laesae tantum in modo, aut contra Juris ordinem, quia potest illud peccatum denuntiare superiori tanquam patri, servato ordine charitatis, vel eidem tanquam judici, servato ordine justitiae, modo probari possit, et in eo casu non obligatur alteri ad restituendam famam; ergo eatenus praecise tenetur, quatenus, injuriam, aut damnum intulit contra Juris ordinem ; ergo restitutio debita est diversae rationis et aestimationis, quam sit restitutio facienda ex impositione falsi criminis. Sed haec restitutio rigorosa et ultima, quae debet in hoc casu dari, est revocare dictum, asserendo se esse mentitum, infamando seipsum ex qualitate delicti, seu injuriae et damni dati; ergo haec non debetur infamato solum contra Juris ordinem, sed alia minoris aestimationis ; haec autem minoris aestimationis, proportionata tamen injuriae factae, est revocatio dicti, ut erat contra Juris ordinem, prout complete fit eo modo, quem praescribit Doctor et antiqui ; ergo ad illum tenetur solum de stricto Jure.
Ex his patet ad fundamenta secundi modi, et etiam ad fundamenta tertiae opinionis, quia quidquid sit, an ipse tum mentiatur in re cum tali aequivocatione, mentitur in opinione aliorum, ad quod non tenetur, et sine necessitate est prodigus suae famae; imo haec libertas aequivocandi et decipiendi alios, non temere debet admitti, neque trahi in proxime quia destruit societatem humanam, et multum detrahit fidei et sinceritati hominum, et etiam securitati in contractibus, in judiciis et aliis commerciis, et in reipsa plurimum posita in usum, eadem pene damna infert, quae inducit mendacium, quantum ad deceptionem, quia perinde inducit mendacium apparens errorem in audiente, ac mendacium reale, quia eumd im conceptum in audiente utrumque causat, et perinde tollit securitatem audientis, et auctoritatem dicentis apud alium, si ei expertum sit talem per verba aequivoca, ex mera intentione fallendi, solere illudere et decipere ; quamvis enim quis non semper dicat veritatem, neque expediat dicere, alia via tentanda est, quam ut verbis contra communem sensum et usum sermonis abutamur. Quod videtur contra justitiam, quia per fraudem alius seducitur in errorem, cujus causa per se est instrumentorum communium aut signorum, quae necessaria sunt, et a Deo data ad conservationem societatis inter homines, et communicationem fallax assumptio contra illud quod per se et in rigore significant ex communi sensu, et quod pejus est ex animo decipiendi et seducendi alium in errorem.
Quoad me pertinet non minus crederem mendaci, quam assueto aequivocationibus, non damno tamen in causa necessitatis, ut plures docent, quandoque uti his, sed damno abusum et consuetudinem. Et quamvis non sit peccatum non dicere alteri veritatem quandoque, quia nec habet jus inquirendi eam, neque tu dicendi obligationem, videtur tamen habere jus, ut per te non decipiatur per se per impressionem erroris applicando verba, et ita conjungendo, ut ex rigore sermonis faciat sensum erroneum, quem loquens videt concipiendum ab audiente. Quod si casus necessitatis, nocumenti gravis, aut praecepti urgeat, ita ut alter ex taciturnitate gravius aliquod incurrat peccatum, tunc potest quis aequivocare, non ea ratione qua hoc semper liceat, sed quia inter extrema mala, in quae alter est lapsurus in tali dispositione animi, quae aliter nequit, aut aliis mediis emendari, minus malum potest consuli et permitti. Haec dixerim sub correctione melius sentientis, ne quis ex frequenti usu et libertate reservationis mentalis, et deceptione vocali fidem suam et auctoritatem prostituat, aut fallaciis et fraudibus contra Jura Gentium et naturae locum praebeat, quia puto grave esse delictum et contra justitiam. Adde quod difficulter salvari posset mendacium, quin committatur in opere, quia signi usus secundum communem acceptionem et institutionem est naturalis, et solum permissus. Unde si quis uteretur signo in re contra communem significationem, sicut Joab et Judas osculo, quod est signum amicitiae ad circumveniendum alios, committet deceptionem in opere. Ergo similiter committit deceptionem in voce, qui utitur verbis contra eorum significationem, seclusis aliis circumstantiis, ex quibus fallacia deprehendi posset: committit, inquam, non solum deceptionem, sed etiam mendacium, quod est contra mentem ire, quae supponitur significari per sermonem, quod passim non licet; neque valet consequentia illa in speculatione aut praxi ; aliquando licet aequivocare, ergo semper.
Neque contra facit casus de reo et judice, quia ille respondet prout interrogatur in foro externo, et hoc ex circumstantiis patet, quia respondet in judicio, et tenetur judici tantum, quantum ad id ad quod sua potestas extenditur in ordine ad crimen, quod publice probari potest. Judex etiam, cum judicet secundum datam potestatem, ut persona publica, respicit veritatem legis, cujus materia est crimen secundum allegata et probata, ut deducitur ad forum, in quo cognoscit de crimine.
Alius casus de confessore sic interrogato ob naturam Sacramenti et secreti sacramentalis, aut sigilli illicite et injuste interrogatur, si videt damnum secuturum ex sua taciturnitate, nisi neget crimen sibi confessum, tunc minus malum, nempe deceptionem alterius eligere potest, qui sua culpa decipitur, et ex circumstantiis, aut natura materiae, debet alter prudenter judicare confessarium non dicere ei veritatem rei, neque posse dicere. Unde dicendo crimen se non audivisse in confessione, debet praesumere etiam eum uti reservatione et signo cum tali reservatione, et sibi imputanda est deceptio ; non inde sequitur fundari talem praesumptionem in quibuscumque occasionibus, in quibus interrogatus non velit dicere veritatem, quia hoc modo omnes mendaces se excusarent, praetendendo reservationem mentalem. Sed hoc ad aliam materiam spectat examinare ; nunc quoad casum de quo disputatur, sufficit quod infamator criminis occulti nulla in re obligetur ad praefatam retractationem, dicendo se mentitum fuisse, imo meo videri, si ad aliud tenetur, melius diceret se fuisse aequivocatum ad deceptionem aliorum ex ludo et artificio, et quandoque ex natura rei admonetur sufficienter audiens non intendi dici veritatem, neque debere dici ; ergo licet semper et passim aequivocare, non valet consequentia, sicut non valet haec : potest quis cum defensione inculpatae tutelae occidere ; ergo semper et passim occidere, non in defensionem.
Petes utrum qui de uno aut altero crimine est infamatus in publico, possit infamari publice de alio crimine.
Respondetur a quibusdam, si crimen est per se connexum aliis, de quibus est infamatus, posse infamari sine peccato: si tamen est aliud diversum, non licet. Quantum ad secundum, resolutio est communis Doctorum, et patet ex dictis. Quantum ad primum, dicendum est simpliciter, si augeatur infamia delicti commissi peculiari ordine et modo, vel ex alio crimine etiam connexo, non licere eum infamare, verbi gratia, si quis est infamatus de homicidio tantum, non licet eum infamare de proditione facta, qua incautum occidit, aut de nimia crudelitate, nequa etiam de nimia continuatione criminis, aut frequentatione ; si tamen media sunt ordinaria, aut circumstantiae communes, verbi gratia, litterae et munera inter sollicitandum mulierem ad lapsum, hoc licet dicere secula infamia ad effectum.
Petes secundo utrum qui infamatur in una civitate aut loco, adhuc retinens in altero famam suam liceat eum ibi infamare ?
Respondetur, si est infamatus publice notorietate facti aut Juris, non videtur contra justitiam eum alibi diffamare, quia in primo casu videtur suae famae renuntiasse ; in secundo per sententiam ea privatur. Videtur id sentire Doctor in primo membro hujus quaestionis, Quando, verbi gratia, quis publice commisit peccatum fornicationis, ex natura actus se privasse sua fama. Sequitur Cajetanus Opusc. 31. responsione 9. Navar. 18. n. 26. Quantum ad infamiam ex sententia judicis, hoc est clarius, quia illa poena est, quam lex inducit.
Caeterum intelligendum est hoc, quando aliud damnum diversum non sequeretur ex tali infamia alibi, et quando alius non recuperavit famam suam, seipsum emendando, quia putarem peccatum esse contra justitiam et charitatem eum diffamare, ubi acquisivit nomen bonum. Sicut si quis furatus rem alienam, et mox restituens, si eamdem emerit, denuo non potest ea privari injuste, quia facta est sua per contractum, quam alias illicite contrectavit. Deinde ille rationabiliter est nolens famam, quam recuperavit, amittere ; ergo nequit ipsi auferri; debetur enim ei, et habet possessionem facti fundatam in Jure, quod emendatus acquisivit.
Sic etiam potest quis revelare peccatum occultum alicujus, inquantum est necessarium ad impediendum notabile damnum proximi, ut verbi gratia, si aliquem scio furem, possum admonere eos apud quos habitat, ut rebus suis caveant. Sic etiam de medico imperito, ne ejus imperitia noceat aliis, qui putent eum peritum; de advocato et aliis. Sotus libro 5. de Justitia et Jure quaest. 7. art. 7. art. 1. Navar. loco citato. Ratio est, quia alter non habet jus famae suae cum detrimento et notabili damno innocentis. Si alia via impediri posset damnum, tum parcendum est famae alterius.
Infamia Juris incursa per delictum, cui haec poena in specie annexa est, quid sit, et quid operatur ante sententiam.
Respondetur illam esse, quando lex dicit auctorem talis vel talis sceleris esse ipso facta infamem, ut si quis simul contrahat cum duabus, et si exigat usuras usurarum, si quis filias aut neptes prostituit, et et hujusmodi. In hac infamia cognito crimine tantum in occulto, non licet eum propalare, aut ipsum infamare in publico ; quando tamen notum fit, potest ante sententiam declaratoriam judicis expelli, et lata sententia retrotrahi infamia ad tempus sceleris commissi, quia ipso facto jure incurritur, et ab eo tempore censetur inhabilis ad officia et beneficia. Si tamen sit periculum majoris damni et notabilis, potest etiam crimen ejus in publicum trahi, quamvis alias fuerit occultum. Et idem dicendum de eo, qui acquisivit famam fictis virtutibus, et simulatione, quando periculum subest inde damni, nempe deceptionis notabilis in aliis, quae inferret eis damnum, aut certe periculum aestimationis bonorum, ne in dubium vocetur, ut saepe contingit, deprehensa simulatione alterius. Plures alii casus ex his solvuntur, in quibus licet crimen occultum alterius publicare, quando damnum notabile sequeretur sibi aut aliis ex ejus occultatione, quia et charitas et justitia non favent maleficio in damnum innocentis, neque tollunt potestatem eum defendendi ei, qui damnum ejus praevidet, et potest impedire, ad quod nullum jus habet criminosus.