IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Negantem crimen verum occultum, in publico sibi impositum, non teneri se retractare,quiajus suum tuetur, donec juridice inter rogetur,id est, a legitimo judice, praecedente semiplena probatione ; de quibus constare debet reo, ex D. Thom. 2. 2. quaest. 69. art. 1. et 2. Quod ait Doct. teneri talem ad aliqualem restitutionem accusanti, est tantum consilium charitatis, quia post docet eum non peccare contra justitiam vel veritatem, negando in publico quod commisit in occulto, in quo admittit licere aequivocare, quando injuste interrogaris, et cogeris ad respondendum. Quod docet D. Thom. 4. dist. 21. quaest. 3. Saucius citans multos 3. in Decal. cap. 6. Molin. tract. 4. disp. 44. Suar. tom. 2. de relig. 1. 3. de jurament. cap. 10. et communis. Vide 3. dist. 38. Schol. ult. Si tamen interrogatus juridice neget crimen, tenetur restituere famam et damna accusatori, D. Thom. 2. 2. quaest. 69. art. 1. ubi Salon. art. 2. Controv. 10. colligitur ex Scot. hic ad 2. Sotus de teg. secreto m. 2. q. 7. Nav. c. 25. n. 36.
In tertio (f) membro dico similiter, quod non tenetur retractare negationem suam, qua negavit in publico verum crimen sibi impositum, quia non tenetur quicumque statim in judicio confiteri se reum, nondum convictus: tenetur tamen per quaedam verba sobria, ut dictum est in proximo articulo, restituere famam illi accusanti quem indirecte notavit de calumnia, dicendo,non habeatis eum pro calumniatore, quia credo quod habuit bonam intentionem proponendo, vel forte se credidit probare intentum suum, et deceptus fuit.
Sed de illo, qui negat tale crimen verum, sed privatum, in publico sibi oppositum, numquid peccat mortaliter? Videtur quod sic, quia mentitur, et quidem mendacio pernicioso, et Reipublicae, quia Respublica propter ejus mendacium publicum impeditur a punitione ejus justa, et personae accusanti, quia per hoc notatur de calumnia. Respondeo, juste, quod justum est, exequeris, Deuteron. 16. non ergo Respublica omnia mala debet punire, sed quae cum hoc, quod sunt punienda, potest ista potestas juste punire: talia autem sunt, quae coram judice saeculari sufficienter possunt probari: et ideo non laeditur Respublica, si divinum judicium excedat judicium ejus, ut aliqua reserventur divino judicio, super quae non potest esse justum judicium Reipublicae, quia homo videt ea quae parent, Deus autem intuetur cor, 1. Reg. 16.
Per hoc patet ad objectionem, cum dicitur quod est contra Rempublicam, et cum dicitur quod est perniciosum contra accusantem. Dico quod non est verum, sed ipsemet est sibi perniciosus, qui eo modo proponit, quo non deberet proponere, imo deberet non proponere; et ideo imputet sibi, si aliqua infamia sequitur, quia ipse est causa, non autem ille negans, quia defendit innocentiam suam in publico, ubi non est nocens, nec habendus est pro nocente, donec fuerit convictus.
Sed remanet difficultas, si peccat mentiendo pro se? Durum videretur, quod quilibet accusatus in publico ab uno statim teneretur de necessitate salutis in publico confiteri illud, et sic statim exponere se patibulo in judicio sanguinis. Sed habendo oculum non tantum ad poenam, sed ad honestum et inhonestum, non apparet quod iste honeste, et secundum rectam rationem debeat confiteri coram tali judice, quia ipse plusquam quicumque alius accusans singularis auferret sibi famam, quia confitenti contra se in judicio creditur.
Quid ergo? Cauta est responsio Juristarum, nego proposita ut proponuntur: et haec quidem sine mendacio possunt dici in proposito, quia proponuntur in publico, et ut publica, et publice probanda; sic autem negare ea potest quis, si scit ea non posse probari in publico. Quod si judex urgeat eum, ut confiteatur propositum, vel ut publice neget? respondere posset, quod ipse respondit sufficienter ad accusationem, et sicut est modus Jurisperitis respondere, nec ab illa responsione vult declinare, faciat judex erga accusantem, quod Juris est.
Sed (g) numquid si neget, intendens tamen negare illud ut propositum est, scilicet ut publicum, sicut Sacerdos facit de confesso, dicens, nihil mali scio istum fecisse, quia loquitur ut in publico, audivit autem in alio foro, numquid tenetur iste qui negavit de illa negatione poenitere? Re spondeo, bonarum mentium est culpam agnoscere, ubi culpa non est, dist. 5. Ad ejus, et intitulatur Gregorio: et ideo multo magis ubi dubitatur, an sit culpa, et qualis culpa, bonae mentis est culpam agnoscere ; et ideo in tali casu tutum est post talem negationem poenitere indistincte de hoc, tanquam de tali quale est, utpote sub tali indistinctione, si mortale tanquam de mortali, si veniale tanquam de veniali.
Ad (h) argumenta. Ad primum patet ex isto tertio articulo. Ad secundum, si arguitur de illo, qui non servato ordine justitiae in publi o accusatus negaverit, concedo quod ille non tenetur restituere famam accusanti, imo accusans accusato, et imputet accusans diffamationem sibi ipsi, quia et impudenter et injuste egit in publico accusando privatum.
: Si autem (i) illud argumentum fiat de mendaciter accusante innocentem, qui non potest accusato reddere famam, nisi seipsum infamet, patet responsio ex primo articulo quaestionis, quia non est dignus fama post tale mendacium publicum: alius autem dignus est fama ; ideo debet secundum justitiam sibi reddi.