IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) In tertio membro dico similiter, etc. In hoc membro agitur de infamia, quae ex negatione criminis a reo inuritur accusatori, nempe quod deficiens in probatione habetur pro calumniatore. Casus est, si crimen sit alias occultum, licet verum, an possit reus illud negare? crimen autem occultum est, quod nequit in judicio probari. Si tamen est publicum et notorium crimen, auctor vero in occulto, tunc per accusationem deducitur ad forum publicum auctor, contra quem secundum ordinem Juris potest procedi per testes et alia adminicula.
Conclusio Doctoris est reum non teneri retractare negationem criminis occulti impositi sibi in judicio, quia non tenetur se reum confiteri, nondum convictus, etc. Conclusio intelligitur itaque de crimine occulto, et non .probato sufficienter. Illa particula conclusionis nondum convictus, etc. seu potius, quae additur in conclusione ad probationem, potest intelligi dupliciter, nempe quando supponitur plena probatio criminis, vel semiplena probatio ejus ; tantum in hoc secundo casu intelligi videtur a Doctore, ut patet ex sequentibus, nempe quamdiu deficit semiplena probatio, quae tribuit jus interrogandi judici publico secundum ordinem Juris, et consequenter obligationem reo respondendi statuit. Unde in responsione ad objectionem dicit, quod accusatori ad nihil tenetur reus, quantum ad restitutionem famae, si deficiat in probatione criminis; sed ipse accusator sibi ipsi officit, qui eo modo proponit crimen alterius, quo non deberet proponere, imo tenetur non proponere, quia proponit crimen mere occultum alterius in publico probandum, quod perinde se habet ac si innocentem accusaret, quia alter, licet in occulto sit criminosus, tamen in foro externo est innocens, et habet jus se defendendi. Loquitur Doctor de crimine occulto, de quo neque fama, neque indicia, neque testes suppetunt, ad plenam aut semiplenam probationem requisiti, praeter solam personam accusatoris.
Item postea dicit, sig. Sed manet difficultas, etc. Durum, inquit, videtur, quod quilibet accusatus in publico ab uno, statim teneretur de necessitate salutis, in publico confiteri illud, et sic statim exponere se patibulo in judicio sanguinis, etc. Haec ergo est sententia Doctoris; et patet ex natura casus, quem determinat, quia ut in casu praecedenti determinavit, agit de eo, qui famam alterius laesit extrajudicialiter ; hic agit pro reo, qui famam accusatoris negando crimen verum, sed occultum, laedit in judicio ; ex eo vero praecise quod ratione criminis commissi conveniatur coram judice, datur majus jus contra ipsum, quam contra eum, qui extrajudicialiter accusatur coram privatis, ad quos non spectat de Jure cognoscere de reo aut crimine. Non descendit Doctor ad alias circumstantias, ex quibus crimen illud redditur jam notorium quoad auctorem, de quo semiplena probatio habetur, aut ipsum probabile sit in judicio, quod requiritur, et sufficit ad accusandum, servato Juris ordine, nempe ut accusatio fiat de crimine probabili per testes, aut alia adminicula, ut confessione rei. Ex his enim sententia fertur, alioquin erit injusta, nisi quando in flagranti deprehenderetur a judice cum aliis tribus, aut quatuor ; requiruntur autem testes, per quos debet probare accusator, quia ex his cognitio et certitudo criminis commissi haberi debet: unde Jure Civili et Canonico requiruntur, quando per viam accusationis convenitur reus. Plures etiam personae in causa criminali Jure Canonico reppelluntur a testimonio ferendo, sicut et Jure Civili, inter quos est accusator, sicut et ejus collaterales et ascendentes, et descendentes. Jura enim magis favent reo in dubio, ideoque, ut usus habet, parentes et consanguinei ejus admittuntur ad probationem suae innocentiae, ut patet ex Gomezio cap. 12.et Claro quaest.24.Unde sequitur, si accusator producat crimen, quod nequit per alium probare, neque per rei confessionem censeri plene occultum, et suo periculo intentare actionem. Hanc puto esse sententiam Doctoris, non vero illam quam intelligunt abi esse ejus, ut Cajet. 2. 2. quaest. 68. art. 2. ad secundum, Soto de Justit. et Jure lib. 4. quaest. 6. art. 3. Azorius lib. 5. cap. 9. quaest. 8. Molina tractatu 8. disputat. 43. de Justit. et Jure, quibus consentit Pavent. disp. 53. cap. 2. num. 56. Melius tamen Scholiastes excipit casum semiplenae probationis, in quo tenetur interrogatus juxta communem sententiam respondere veritatem, quia semiplena probatio dat jus contra ipsum, ut interrogetur, sicut et infamia probata de crimine, vel indicia manifesta , et haec debent esse conjuncta accusationi verae, de qua loquimur, vel fictae in causa inquisitionis particularis, quando licet sic procedere. Non potest judex reum interrogare juridice, aut obligare ad dicendum veritatem, nisi aliquo ex his tribus praesupposito. Ratio est, quia sicut jurisdictio ipsius est respective ad forum externum, sic etiam debet esse scientia qua regulatur, et procedit ad cognitionem de causa, quae est scientia publica aliquo istorum modorum. Unde si interroget aliter, non servat Juris ordinem, neque tenetur respondere reus, aut dicere veritatem etiam praestito juramento, modo sibi reservet mentem, quia in quocumque casu potest negare crimen, potest etiam jurare, quia juramentum non extenditur ultra naturam ejus, cui additur ut confirmatio. Quod si alius intendat aliud, nempe exigens juramentum, non refert, quia potestas ejus non extenditur ad aliud,
quam sit illud quod de Jure debet interrogare. Quid autem continuat juramentum de calumnia, docet glossa in cap. 1. de juramento calumniae.
Adverte ulterius teneri judicem exhibere primum reo, vel declarare statum causae, probationes, indicia, ut sciat juridice contra se procedi, quando interrogatur, et ut possit opponere et excipere, si necessum sit, quia nemo tenetur parere cum gravi suo, aut alterius detrimento, nisi ei constet se legitime interrogari ; hoc autem nescit incognito statu causae. Addendum praeterea, si crimen in re ipsa commissum est sine culpa lethali, licet procedatur ex crimine juxta praesumptionem falsam, quam sufficienti probatione non potes elidere, si admittas crimen, non teneri respondere:
verbi gratia, si quod tibi debetur, abstuli secreto, quia non fuit via recuperandi, et agatur contra te actione furti, nisi probare posses tibi deberi, neque alia via potuisse recuperare, si interroget judex an commiseris furtum, aut abstuleris rem alterius, potes negare, quia ipse intendit ablationem, quae in foro externo habet annexam praesumptionem falsam, quam elidere non potes, verbi gratia, furti ; sic etiam non teneris fateri te occidisse quem in defensionem inculpatam tui ipsius occidisti, quam nequis probare. Item, si non es auctor criminis, non teneris confiteri aliquas ejus circumstantias, ex quibus oriretur vehemens suspicio te esse auctorem, verbi gratia, te fuisse in loco; requiritur etiam ut juramentum reo adhibeatur praecedere indicia, quae sufficiant ad torturam. Intelligendo praeterea Doctorem, juxta , alteram sententiam, scilicet de interrogatione, quae supponat semiplenam probationem, dico eam esse probabilem, et satis ex rationibus ejus deduci. Unde si plectendus est poena temporali, docet Panormitanus eum non teneri respondere, cap. Cum super, de confessis, Sylvester, verbo Confessio delicti, quaest. 1 Funius, et Angelus eodem, Petrus de Navarr. lib. 2. cap. 4. Emanuel Saa, verbo Reus. Probatur haec sententia ratione Doctoris, quia illud praeceptum esset durum, ut quis in judicio sanguinis concurreret ad sui necem et infamiam, vel teneatur concurrere, quia rarus est, qui illud adimpleret, quin pejeraret. Praecepta autem debent accommodari humanae conditioni, sicut et lex, ne difficilia adeo sint, ut censeantur impossibilia, et maxime quando necessitas communis non praeponderat, vel aliud, quod vitae rei Jure divino praeferri debeat, aut naturali ; ergo judex non habet jus obligandi reum sub poena salutis aeternae et peccati ad confitendum delictum, quod alia via probare contra ipsum plene non possit. Confirmatur, non habet judex majus jus in reum ex semiplena probatione,; quam ex plena probatione, sed non tenetur convictus de crimine capitali obedire judici, ut executio sententiae fiat per ipsum reum, ut communior et sanior doctrina tenet ; ergo neque etiam praeceptum judicis eum obligat, ut concurrat ad propriam mortem ; concurrit autem, si confiteatur crimen morte dignum per leges, ergo non tenetur ad hoc. Probatur prima consequentia, quia jus tuendae vitae, donec convincatur reus, ipsi manet integrum, sicut et famae, et hoc est Juris naturalis ; sed praeceptum judicis est Juris positivi, ergo nequit praejudicare juri, quod alter habet defendendae vitae, quod solum amittit probato crimine. Probatur consequentia prima, quia ex sua confessione convincitur, et non aliter. Secunda consequentia etiam probatur, quia dum crimen est omnino occultum, si judex interroget, non tenetur respondere, et hoc ideo, quia est innocens in foro externo, in quo tantum judex habet auctoritatem interrogandi, sed per semiplenam probationem non fit nocens ; ergo adhuc est in possessione suae innocentiae, ergo habet jus defendendi illam, sed stante hoc jure, non tenetur ipse cedere ; ergo neque confiteri crimen, donec convincatur cum tanto suo damno.
Item, non magis obligat praeceptum judicis, quam ipsa lex positiva, quialiaec a majori auctoritate procedit: sed lex positiva humana non potest obligare cum periculo mortis ad sui observantiam, si pondus rei aut materiae ob necessitatem specialem rei publicae non contingat: ergo minus potest praeceptum judicis inducere obligationem confitendi crimen, quod majus est, quam periculum mortis, quae est certa, supposita confessione.
Item ut docet Gorduba lib. 1. quaestiunc, q. 43. dub. 3. Navarr. cap. 26. num. 46. Petrus de Nav. loco citato, si consilii aut auxilii petendi causa tibi sub secreto crimen revelet, non potes denuntiare, aut testificari crimen, etiam interrogatus, quamvis praecesserit semiplena probatio, quando proceditur ad punitionem criminis, et non ad obstandum alicui damno publico aut privato alterius. Item, neque contra sanguinem conjunctum, neque si damnum notabile tibi ipsi succederet ex testimonio lato seclusa necessitate publica, pro qua debes etiam te exponere damno, ut docet Navar. supra, n. 50. et Covar. in quaestiunc, practicis, cap. 18. ergo a fortiori minus tenetur reus contra se testimonium facere, confitendo crimen etiam interrogatus juridice.
Item, potest reus ante sententiam latam carceri mancipatus fugere, si potest, ut dicit Covar. lib. 1. Variarum, cap. 2. quin etiam post sententiam latam, ut docet D. Thomas 2. 2. quaest. 69. art. 4. Covar.
supra, si sententia est mortis et mutilationis; et hoc ex jure conservandae vitae, quam ita natura concessit, ut nullo Jure humano possit reus tali jure privari, quando potest non inferendo violentiam, et abest periculum Reipublicae; ergo etiam manet Jus defensionis vitae eidem, quamdiu nondum est convictus de crimine, quamvis praecesserit probatio semiplena, et consequenter non tenetur fateri crimen interrogatus, nisi aliunde plene probetur, vel probandum sit, quia in hoc casu non prodest criminis negatio, si aliunde comprobetur.
Item, ex communi Doctorum reus, qui convincitur, servato Juris ordine, vel ex falsa praesumptione criminis, aut certe ex falsis testibus et probationibus, non tenetur obedire, secluso scandalo et detrimento notabili Reipublicae tali sententiae, si in re sit injusta, vel crimen non commisit, quamvis justa sit secundum Juris ordinem, quin etiam aliqui tenent, si poena sit mortis secluso scandalo se posse defendere contra judicem et ministros, ut citat Covar. supra n. 3. sed forte vix in praxi secludi potest scandalum; ergo etiam quamvis in re crimen commisit, si nequit probari plene in foro, in quo judex habet suam potestatem, potest etiam non obedire interrogationi judicis ad salvandam innocentiam suam publicam, quia minus in hoc est scandalum, aut periculum Reipublicae, quam ut is qui servato Juris ordine est subjectus sententiae, non obediat judici, quia, ut bene Doctor, non est contra bonum Reipublicae, ut crimina, quae non probantur, aut probari possunt servato Juris ordine remittantur solius Dei judicio, qui est solus judex occultorum, ut tradunt Canones, cap. Erubescant, dist. 32. c. Consuluisti, 2. q. 4. cap. Tua nos, etc. de simonia. Quibus in locis agitur de iis, quae testibus probari non poterant, aut alia via sufficienti, et si opus exterius prodiit. Et Clemenlina Pastoralis in fine, ita habet: De crimine gravi delato facultas defensionis, quae a Jure naturali provenit, adimi non valet, eam illa tollere Imperatori non licuit, quae Juris naturalis existunt, etc. Si ergo alter nondum convictus manet in possessione hujus Juris naturalis, non tenetur ipse arma defensionis necessariae deponere, sicut nemini auferri possunt arma materialia justae defensionis contra invasorem injustum, qualis est accusator, qui crimen occultum non probabile opponit reo.
Ultimo tandem probatur, quia non magis tenetur reus judici interroganti, suppositis iis, quae ad semiplenam probationem faciunt, quam ipse judex ad praeceptum legis, et executionem ratione officii, quando reus convictus est secundum ordinem Juris, licet in reipsa sit innocens, et id judici constet ex scientia privata ; sed nullo modo licere ipsi condemnare quem sic scit esse innocentem, quamvis publice falsis probationibus convictum, docent plures Doctores, ut Hostiensis, Calderinus, Panormitanus in cap. Patoralis 28. de officio delegati, et multi Theologi et Canonistae, quos citat Covarruvias supra, quamvis alii contrarium doceant, quos ipse sequitur cum D. Thoin. quaest. 64. art. 6. ergo neque semiplena probatio, et praeceptum judicis inducit reo obligationem seipsum condemnandi et accusandi, cum adhuc maneat in foro externo innocens.
. Confirmatur, nullus judex, inferior saltem, potest condemnare reum nondum convictum ; ergo neque inducere ei obligationem, ut propriam deserat defensionem.
Ex his patet interrogationem judicis eo . tendere ut sufficientem diligentiam adhibeat ratione muneris, et satisfaciat Reipublicae, vel ut alii dicunt, ad terrorem malefactorum, non autem ut obligationem inferat reo, qui alioquin nequit convinci, nisi ex propria confessione ; et sicut interrogatio ejus mensuratur per notitiam publicam, ita etiam responsio rei ad confessionem criminis debet respicere eamdem scientiam, ex qua procedit judex: quamvis enim sciat scientia privata ipsum esse reum, nisi convincatur in foro externo, non permittunt leges ut eum condemnet: neque etiam ex quacumque confessione ejus potest eum punire, verbi gratia, si confiteatur vi tortura, nisi alias confirmet eamdem confessionem post torturaiu, quia confessio debet esse libera et spontanea, ut sufficienter probet, nisi aliunde ex atrocitate criminis, et periculo Reipublicae, et aliis indiciis fulciatur processus.
Secunda conclusio Doctoris est, non licere reo accusatorem directe notare de calumnia aut mendacio, quia jus defensionis propriae non debet excedere defensionem justam, aut fieri per media illicita ; unde sobrie agendum est, et secundum ordinem Juris adhibendo media licita. Haec patet ex dictis, estque communiter modernorum.
Dices reum etiam hoc modo facere injuriam Reipublicae, quae habet jus puniendi crimina.
Respondetur non habere jus puniendi crimen, nisi quod scientia publica est probatum contra reum: judicare enim occulta spectat ad Deum et ad forum poenitentiae, quod scientiae privatae innititur habitae per confessionem secretam ipsius rei.
Quid ergo agendum est reo, aut quomodo se debet defendere utendo suo jure?
Respondet Doctor eum debere uti responsione accommodata, qua Juristae utuntur, nempe negando proposita eo modo quo proponuntur, et hoc sine mendacio
Jici potest, quia proponuntur publice, et negantur ut publica. Quod si judex urgeat respondere, potest dicere se respondere sufficienter ad accusationem, sicut moris est Juristarum; nec ab illa responsione vult declinare, quia nempe Jura dant jus defensionis reo, quo nequit privare eum, quantum ad defensionem servato Juris ordine ei debitam: imo hoc ipsum supponit forma judicii, et interrogatio proposita a judice, alias non teneretur audire reum, si quid habeat in sui defensionem, ad excipiendum contra testes accusatorem, et alia objecta, neque appellationi ejus justae a sententia, aut exceplioni fundatae contra ipsum judicem obstare.
Quod si ex. negatione reus salvatur, contra quem nequit probari delictum, et damnetur, accusator poena talionis, aut nota calumniae incurrat infamiam, hic non tenetur avertere, quia neque illa intendit, sed propriam defensionem, neque per se causat. Dicit tamen Doctor debere excusare accusatorem non obligatione justitiae aut veritatis dicendae, sed de congruo charitatis: sed hoc est consilii, ut bene Scholiastes, quia si tali excusatione etiam urgeret aliqua suspicio de admisso crimine, neque ad hoc tenetur etiam de consilio.
(g) Sed numquid si neget, etc. Hic agit de negatione absoluta criminis, antea enim dixit de negatione modificata juxta modum servari solitum a Juristis; et dicit, si habeat intentionem negandi tantum in publico, ut proponitur, supponit eum non mentiri, tamen ad cautelam satius esse confiteri, et securius quam omittere poenitentiam, quia ex Gregorio, et habetur dist. 5. c. Ad ejus : Bonarum mentium est culpam agnoscere, ubi culpa non est, etc. In hoc casu diximus supra licere respondere non ad mentem interrogantis, quam habet de facto, sed ad illam, quam debet habere, licet sit superior, quia ut procedit secundum ordinem Juris ad punitionem, debet interrogatio ejus regulari per scientiam publicam, in qua fundantur judicia. Quod si decipiatur vel inducatur in errorem circa veritatem rei, sibi ipsi debet imputare, quia nequit imponere reo necessitatem aliter respondendi de crimine non probato, et praesumere debet eum non confessurum crimen, quod non tenetur revelare, et consequenter responsionem ejus fundari in reservatione, quam jus defensionis concedit. Imo diximus-supra, quando ex natura rei, de qua interrogatur, et damno secuto ex dicenda veritate, in iis quae jus tacendi veritatem tribuunt interrogato, colligi debet eum non dicturum veritatem, quam non tenetur alius dicere, eum non mentiri, neque decipere, sed alium interrogantem si decipiatur sua negligentia et temeritate decipi, qui fidem tribuit dictis, quae ex intentione recta dicentis ad alium sensum referri possunt in iis circumstantiis. Cum hoc stat non licere aequivocare, ubi talis aut similis necessitas propria, vel alterius excusat a dicenda veritate, esto non habeat alter jus interrogandi, quia licet non tenetur dicere veritatem, tamen tenetur non inducere alium in deceptionem aut errorem, quia infert ei damnum injuste, quod nullo Jure ipsi licet, taceat vel non respondeat, vel alio modo utatur, qui non officit alteri ; et sic intelligenda sunt, quae Scholiastes docet cum aliis de aequivocatione.
(h) Ad argumenta. Ad primum, etc. patet ex littera.
(i) Si autem illud argumentum fiat, etc. Hic respondet juxta determinata in primo articulo ; excipiuntur tamen ab hac doctrina generali et communi, plures casus, qui ex circumstantiis excusant a restitutione famae. Primo, quando infamatus condonat famae damnum incursum. Secundo, justa compensatio famae, ut si jam infamia facta est mutua, quamvis aliqui de hoc non immerito dubitent. Tertio, si non nocuit, quia fides ei non fuit adhibita. Quarto, si infamans, verbi gratia, accusator, sententia judicis declaratus est calumniator, aut imposita est ei poena talionis, quia per hoc ablatum est damnum famae incursum, quamvis etiam ille de calumnia convictus, si mendaciter accusavit, teneatur confiteri veritatem. Quinto, si non possit fieri sine periculo vitae, quia bonum inferioris ordinis, ut fama, non obligat ad compensationem superioris ordinis. Aliqui excipiunt, quando aliqua persona illustris patitur ex calumnia falsa, teneri calumniatorem ad compensandum etiam cum periculo vitae, quod alii negant: sed prima opinio videtur valde rationabilis, quia non solum illa familia patitur, sed etiam Respublica, quae plurimum dependet a familia illustri, ejusque salus, et magis quam a vita calumniatoris. Unde merito etiam deprehensus et convictus de calumnia tali, posset poena mortis juste puniri: ergo etiam cum periculo mortis tenetur famam restituere.
Sexto, si fama est recuperata. Septimo, si fama infamantis et accusantis sine proportione excedat famam infamati, quia nullo Jure ipsi debetur major satisfactio in re excedente. Tunc modus restituendi famam est eum laudare, et per dona et alia quae hominis statu considerato, arbitrio prudentum satisfacere possunt.
Plura omittimus hic de infamia et ejus restitutione, quae a Doctoribus in particulari traduntur, quos consulere potest lector; sunt enim obvii. Quaeri etiam solet num homo sit suae famae dominus, sed forte si per tempus licebit, hanc quaestionem tractabimus infra dist. 21. quaest. 2 Hic etiam agendum erat de restitutione et laesione honoris proximi; sed quia facilis est quaestio, eam omittimus, quia harum quaestionum tractatus forte legem commenti excesserit, quamvis ansam praebeant tractandi in specie quidquid alii de justitia et jure, ea ratione tractare solent, quae diximus necessitate declarandi principia universalia Doctoris, eaque defendendi dicta sint, etc.