Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(c) Contra istud arguitursic. Hic Doctor improbat hanc opinionem,ostendendoquod personaesunt vere constitutae ex aliquo in quo conveniunt, et ex aliquibus quibus differunt,et per consequens non seipsis distinguuntur. Et arguitur sic : Quae se totis distinguuntur, sunt primo diversa, id est, in nullo quidditative convenientia, sed personae divinae non sunt primo diversa ; patet, quia conveniunt quidditati ve in Deitate,patet quia haec est quidditative vera:
Pater est Deus, Filius est Deus, et per proprietates distinguuntur.
(d) Item, plures proprietates. Arguit sic Doctor in sententia, probando quod Pater non seipso primo distinguitur a Filio, et quod persona Patris non sic sit simplex, ut non includat plura, quia includit innascibilitatem et generationem activam. Posito ergo quod non distinguatur a Filio generatione activa, poterit tamen distingui innascibilitate. Tunc sic: quod includit aliquid quo distinguitur ab alio, vel quod includit aliquid quod est ratio distinguendi, et aliquid quod non est ratio distinguendi, non distinguitur seipso primo, ut patet, sed Pater includit innascibilitatem et generationem activam. Posito ergo quod generatio non sit ratio distinguendi, innascibilitas erit ratio distinguendi, vel si innascibilitas non est ratio distinguendi, generatio activa erit ratio distinguendi ; ergo includeret aliquid quo distingueretur et aliquid quo non distingueretur, et sic non seipso primo distingueretur. Vel sic formetur ratio : Nihil includens plures proprietates seipso primo distinguitur ab alio, sed persona Patris includit plures proprietates, quia innascibilitatem et generationem activam, per Augustinum 5. de Trinitate.
(e) Item in Patre. Tertio arguit Doctor contra Praepositivum sic,: Nihil primo se toto distinguitur ab alio, quod habet aliquid quo convenit cum alio, et aliquid quo differt, sed Pater convenit cum Filio in spiratione activa, et differt a Filio paternitate ; ergo Pater non seipso toto aeque primo distinguitur, sed aliquo quod est in eo.
(f) Item in praefatione de Trinitate, etc. Si ergo persona esset sola proprietas,
sequeretur quod persona esset in seipsa, et sic patet improbatio hujus opinionis, quae non tenetur a sequentibus doctrinam Scoti.
(g) Arguitur etiam ab aliis aliter contra ipsum. Hic Doctor recitat unam rationem, quam facit Hervaeus Brito contra positionem Praepositivi. Et arguit sic : quia si Pater se toto distinguitur a Filio, ergo et a Spiritu sancto ; ergo eamdem habitudinem habet ad utrumque, patet, quia eodem distinguitur ab utroque ; ergo Filius et Spiritus sanctus habebunt habitudinem ejusdem rationis ad Patrem.
(h) Sed forte istud argumentum non concludit. Dicit Doctor quod argumentum non concludit, quia eodem quo Pater constituitur in esse, distinguitur a Filio et Spiritu sancto, non tamen sequitur quod Filius et Spiritus sanctus distinguantur a Patre aliquibus ejusdem rationis, quia Filius filiatione distinguitur, et Spiritus sanctus spiratione passiva.