IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De tribus in perfectione Poenitentiae observandis, scilicet compunctione, confessione, satisfactione. In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes, os aureum : " Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre ; in corde ejus contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Haec est fructifera poenitentia "; ut, sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet corde, ore et manu, ita tribus modis satisfaciamus. " Sunt enim tres peccati differentiae, ut ait Augustinus, et in corde, et in facto, et in consuetudine vel verbo, tanquam tres mortes: una quasi in domo, scilicet cum in corde consentitur libidini: altera jam quasi prolata extra portam, cum in factum procedit libidinis assensio; tertia cum vi malae consuetudinis tanquam mole premitur animus, vel noxiae defensionis clypeo armatur, quasi in sepulchro jam putens. Haec sunt tria genera mortuorum, quae Dominus legitur suscitasse ". Huic igitur triplici morti triplici remedio occuritur: contritione, confessione, satisfactione. Compunctio nobis commendatur ibi : Scindite corda vestra et non vestimenta vestra ; Confessio ibi : Justus in principio sermonis accusator est sui; vere enim confitetur qui accusat, qui execrando malum sibi imputat. Et ibi : Effundite coram illo corda vestra. Item : Confitemini alterutrum peccata vestra.
Quae sit vera satisfactio.
Satisfactio a Joanne praecipitur, ubi ait: Facite dignos fructus paeniten tiae, scilicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpae sit qualitas et quantitas poenae. " Non enim par debet esse fructus boni operis ejus qui nihil vel minus peccavit, et ejus qui gravius cecidit. " Ideo discretio poenitenti valde necessaria est, ut illa gerat, quae tradit Augustinus dicens : " Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici executione. Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, vel secundum modum meretricis et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem egerit; si in loco sacro, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret, quantum perseveraverit, et defleat, quod perseveranter peccaverit: et quanta victus fuerit impugnatione: sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec expectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem ; et pertractet secum, quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognoverit, quod peccatum est, cito inveniat Deum propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat cujus aetatis fuerit, cujus sapientiae et ordinis. Immoretur in singulis istis et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, defleat virtutem, qua interim caruit. Dolendum est enim, non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Defleat etiam, quoniam offendens in
uno factus est omnium reus. Ingratus enim extitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior; ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens in uno factus est omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia, eo jubente, paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus ; semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione: tunc, si quid offert, securus offerat : Respexit Dominus ad Abel et ad numera ejus; prius dicit ad Abel quam ad numera ejus. In judicio igitur cordis conferenda est eleemosyna tribuentis ; nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui igitur sua peccata redimere vult temporalium oblatione prius offerat mentem. Caveat, ne ductus verecundia dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant quae alteri manifestandum conservant ; quod est se laudare et ad hypocrisim tenderent semper venia carere, ad quam per frusta putant pervenire. Caveat etiam, ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortet bona conscientia ; et doleat, quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis saeculi qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus paenitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes". Et infra : "Quaerat anima dignos fructus, etsi non dignos paenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt paenitentibus. Poenitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam". Ex his ostenditur, qui sint digni fructus paenitentiae, quibus vera satisfactio expletur, et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus paenitentiae,quod de illa poenitentia intelligitur, quae majorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus quae sufficiunt minus vel parum peccantibus.
Quae sit falsa satisfactio ? Et sicut sunt digni fructus poenitentiae ac vera satisfactio, ita et indigni fructus et falsa satisfactio, id est, falsa poenitentia. Unde Gregorius : "Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates Sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat, se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona, quae injuste abstulit, restituat. Nec tamen desperet; interim quidquid boni facere potest, hortamur, ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad poenitentiam". Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet, quae sit vera, et quae sit falsa.
De tribus actionibus paenitentiae.
Praedictis vero adjiciendum est, quod tribus modis agitur poenitentia : ante Baptismum scilicet de prioribus peccatis; post Baptimum de gravioribus, quae post committuntur: est etiam poenitentia venialium quotidiana, quae etiam humilium est et perfectorum. Unde Augustinus: "Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum eruditio vestra recognoscit. Una est, quae novum hominem parturit, donec per Baptismum omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum; : quia nullus suae voluntatis arbiter, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest: a qua parvuli sunt immunes, cum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio, quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur. Altera est actio poenitentiae post Baptismum, quae fit pro illis peccatis, quae legis Decalogus continet. Agunt ergo homines poenitentiam ante Baptismum de peccatis prioribus, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut Petrus ait : Agi te paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini, etc. Agunt etiam poenitentiam, si post Baptimum ita peccaverint, ut excommunicari et reconciliari postea mereantur. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes : Dimitte nobis debita nostra, etc. Neque enim, et nobis dimitti volumus quae dimissa in Baptismo non dubitamus: sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra surrepunt, quae, si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navem, et submergatur ? Ideo jejunium et eleemosynae et orationes invigilent: in quibus cum dicimus : Dimitte nobis debita nostra, etc. manifestamus, nos habere quod nobis dimittatur; et in his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere poenitentiam non cessamus".
De satisfactione venialium.
Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat, ita inquiens in Enchiridio : "De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non dicitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere : Pater noster, qui es in caelis, etc. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata; delet et illa, a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata, discedit, si, ut veraciter dicitur i Dimit te nobis debita nostra; ita et veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitori bus nostris, id est, si fiat quod dicitur, quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignosceres" . Ex his aliisque praemissis jam facile est intelligere, quae pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim Dominica oratio cum jejunio aliquo et eleemosynis, sic tamen, ut praecedat contritio aliquantula, et addatur confessio, si adsit facultas: de qua confessione post tractabitur. Pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius, quia, ut ait Augustinus, ad agendam poenitentiam "non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere, nisi et de his quae facta sunt, satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis ".
(Finis textus Magistri.)