CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia D. Thomae et communior, personas divinas constitui relationibus, probatur primo variis auctoritatibus ; secundo, multis et validis rationibus. Prima est, quod in Deo daretur compositio, si constitueretur persona ex duobus absolutis. Secunda, eadem natura non posset esse in pluribus suppositis absolutis sine sui multiplicatione. Tertia si relationes non constituerent personas, essent eis accidentales, imo relationes rationis. Quarta, proprietas personalis esset actu in Deo, et per consequens in eo essent tria esse. Quinta, essent perfectio essentiae, quia eam actuaret, et sic essentia non esset infinite perfecta, neque una persona sic esset perfecta, quia careret perfectione absoluta aliarum, et contra Augustinum duae personae essent quid perfectius una. Sexta, pluri ficato uno absoluto in Deo,plurificantur et caetera absoluta in ipso. Septima, essent duae personalitates in eadem persona. Octava, non esset in Deo ulla originatio, quia absoluta praecedunt originem. Scotus non sic numerat rationes, tamen in re hoc ordine eas habet.
Alia est opinio (a) communis, quae dicit personas constitui per relationes. Pro hac opinione allegatur auctoritas Christi in Evangelio Matthaei ultimo, sicut postea tangetur infra, contra tertiam opinionem.
Adducitur ad hoc Boetius de Trinitate, qui multa videtur tangere de hoc, et Augustinus similiter 5. de Trinit. cap. 8. Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dici: et paulo post: Quidquid ad seipsum de singulis dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur: et ihidem vigesimotertio de Parvis : Quidquid ergo ad seipsum dicitur, Deus de singulis personis singulariter dicitur, id est, Patre, Filio, Spiritu sancto ; et ibidem cap. II. Quod autem proprie singula in eadem Trinitate dicuntur, nullo modo ad seipsa, sed ad invicem aut ad creaturam dicuntur, et ideo relative, non substantialiter ea dici manifestum est. In his expresse videtur haberi, quod omne dictum ad se convenit tribus et est commune tribus, et quidquid non est commune tribus, est relativum vel relatio ; constitutivum autem et distinctivum personae non est commune tribus ; ergo est relativum vel relatio.
Item Augustinus undecimo de Civitate Dei, cap. 10. Deus est quidquid habet, excepto quod una persona dicitur ad aliam, et non est ipsa, nam habet Pater Filium, nec tamen est ipse Filius, et Filius habet Patrem, nec tamen est ipse Pater.
Item Boetius de Trinitate in fine : Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem, et multa alia verba ibidem ad hoc. Item Damascenus, cap. I. ei quoniam Pater et Filius et Spiritus sanctus, secundum omnia unum sunt, praeter ingenerationem et generationem et processionem ; et ibidem cap. 10. In his solis enim hypostaticum proprietatibus ab invicem differunt, hae sanctae tres hypostases. Item Damascenus 3. de Trinitate, cap. b. Differentiam autem, inquit, hypostaseon, id est, personarum in solis tribus proprietatibus ; anaetio, scilicet, incausabili et paternali ; et aetiaci, id est, causabili, et filiali, et. causabili, et processibili recognoscimus.
Item, videtur Bichardus dicere de Trinit. 3. quod personae non distinguuntur in divinis, nisi per alium et alium modum habendi eamdem naturam, ergo.
Item, Anselmus de processione Spiritus sancti dicit, quod : In divinis omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio.
Item per rationem (b), quia si per absolutum constituitur persona in divinis, ergo absolutum additur absoluto ; sed absolutum additum absoluto, necessario facit compositionem. Sed si in absoluto aliquo conveniunt personae divinae, constat quod non eodem absoluto quo conveniunt, distinguuntur personaliter ; ergo absoluto alio ; ergo est ibi absolutum et absolutum ; ergo compositio. Hoc non sequitur de relatione, quia relatio nihil addit supra suum fundamentum, nec facit compositionem cum eo.
Aliter confirmatur ista positio (c) et ista ratio, quia relatio uno modo potest transire in substantiam, et per hoc non facere compositionem cum absoluto ; alio modo potest manere per comparationem ad oppositum, et ita distinguitur realiter. Istae duae rationes non videntur competere absoluto, quia absolutum, vel omnino manet vel omnimode transit. Si omnimode transit, non distinguit, sicut nec essentia in quam transit ; si omnimode manet, ergo compositio.
Item, eadem natura (d) non potest esse in diversis suppositis absolutis, nisi distinguatur in eis. Licet enim possit esse in diversis suppositis relativis, quia idem illimitatum potest esse fundamentum plurium relationum in diversis suppositis, non tamen in diversis suppositis absolutis videtur posse esse, nisi distinguatur et numeretur in eis. Si enim sunt duo supposita absoluta, videtur quod quidquid est in uno, sit aliud a quocumque quod est in alio ; ergo essentia divina numeraretur in personis, si personae divinae constituerentur in esse personali per absoluta.
Item secundum omnes, relationes sunt in personis divinis ; ergo si non constituunt personas, videntur sequi duo inconvenientia. Primum, quod fiunt ibi quasi accidentales et adventitiae personis constitutis, quod videtur esse contra simplicitatem divinarum personarum. Secundum, quod tales relationes, quae sunt propriae personis, erunt relationes rationis, quia relatio Dei ad creaturam, ideo non est realis, quia praesupponit divinam personam in esse perfecto, et non dependentem ad creaturam, nec naturaliter vel necessario coexigentem eam ad suum esse personale ;igitur a simili idem videtur in proposito, si persona prima sit absoluta, non dependebit ad secundam. Patet, quia etiam praeintelligitur perfecta in sua habitudine personali ante secundam personam, et per consequens non necessario coexigit personam secundam ad suum esse personale ; ergo habitudo ejus ad secundam personam, erit tantum relatio vel habitudo rationis.
Praeterea, si proprietas absoluta aliqua constitueret, non esset tantum virtualiter in Deo, quia tunc non esset magis tali proprietate haec persona quam asinus, includit enim Deus virtualiter perfectionem asini in se ; ergo oportet quod sit ibi actualiter ; ergo est ibi ut actus: ergo dans esse ; ergo in divinis essent tria esse.
Praeterea, proprietas illa absoluta si faciat unum cum essentia, alterum est actus, alterum vero potentia, et alterum perfectio alterius. Essentia non perficit illud personale, quia non praesupponit illud, sed magis e converso ; ergo absolutum personale erit perfectio essentiae.
Et sequuntur duo inconvenientia. Primum, quod essentia secundum se non sit perfecta omnino. Aliud, quod una persona non sit omnino perfecta, quia non habet absolutum alterius personae, quod est perfectio ex praeostensis.
Et confirmatur hoc secundum, quia secundum Anselmum Monolog. 15. Praefer relationes, omne aliud
aut est simpliciter melius ipsum quam non ipsum, aut non, sed in aliquo melius non ipsum quam ipsum, quod secundo modo se habet, non est in Deo secundum ipsum ; ergo omne aliud a relatione, quod est in Deo est simpliciter melius ipsum, quam non ipsum ; ergo erit perfectio simpliciter. Et ex hoc sequitur, quod nulla persona erit simpliciter perfecta, quia nulla habet absolutum alterius. Sequitur etiam quod duae sunt quid perfectius quam una, quod est contra Augustinum 8. de Trinitate, cap. I . et 3.
Praeterea tertio, multiplicato aliquo absoluto, multiplicatur omne aliud absolutum circumstans illud. Exemplum, multiplicata quantitate multiplicabitur albedo, et e converso ; ergo si sic sint distinctae proprietates absolutae, quae circumstant essentiam divinam, distinguerent etiam essentiam divinam.
Et confirmatur major, quia plura ejusdem speciei non possunt esse in eodem ; istae si ponuntur, erunt ejusdem speciei, quia si non, erunt igitur alterius.speciei, et ita oportebit quaerere per quid alterum istorum sit incommunicabile. Sicut enim ponitur, paternitatem (quae differt specie a filiatione) non posse esse de se incommunicabilem, ita sequitur de A in Patre si sit absolutum, et B in Filio, si differant specie, quod neutrum erit de se incommunicabile, et oportebit stare ad aliqua propria ejusdem rationis.
Confirmatur ista ratio, saltem quia non sunt plura ejusdem rationis in eodem perfecto, sicut in divinis non sunt plura Verba neque plures Patres, quia hoc videtur esse imperfectionis, quod in aliqua natura possint esse plura omnino similia ; ergo in natura divina simpliciter perfecta, non erunt plura absoluta ejusdem rationis.
Quarto, si proprietas absoluta A exprimatur vel pullulat ab essentia, et similiter B, et expressum est in eodem supposito cum eo a quo exprimitur, secundum istum modum exprimendi qui ponitur ; ergo A et B erunt in una persona, et ita nulla persona originabitur ab alia, quia propria earum erunt in eadem persona numero, imo sequitur quod non erit distinctio personalis.
Quinto, sequitur quod non sit ibi origo, quia persona originata per originem capit essentiam. Sed persona si est absoluta praecedit ipsam relationem originis ; igitur secunda persona praecederet in essendo ipsam originem passivam, et ita non haberet esse per eam.