IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum ista tria, contritio, confessio et satisfactio sint partes Paenitentiae ?
Alens. 4. part. 66. per lotum. D. Thom. 3. part. quaest. 84. art. 2. et 3. et quaest. 90. art. 2. et per totum D. Bonavent. hic dub. i. Richard. art. 1. quaest. 1. Marsil. i.quaest. 10. Durand. 4. dist. 14. quaest. 3. Saar. tom. 4. disp. 18. sect. 2.
Circa istam distinctionem quaero, utrum ista tria, contritio, confessio et satisfactio sint partes poenitentiae ? Probo quod non. Peccatum est simplex defectus: ergo potest competere sibi simplex remedium: poenitentia est tale remedium: ergo,etc.
Item, si essent partes poenitentiae, aut ergo integrales aut subjetivae; et accipio integrales communiter ad partes essentiales, et quantitativas. Non integrales, quia totum non praedicatur de tali parte: conteri autem est poenitere, et confiteri est poenitere, et satisfacere est poenitere: ergo, etc. Nec sunt partes subjectivae, quia in qualibet parte subjectiva perfecte salvatur ratio totius sine alia parte ; Socrates enim est perfecte homo, dato quod plures non essent in specie humana: sed in contritione sine aliis non salvatur perfecte ratio poenitentiae ; ergo, etc.
Item, si essent partes Poenitentiae, aut poenitentiae virtutis, aut Poenitentiae Sacramenti. Non primum, quia poenitentia virtus est simplex forma in anima, quia spiritualis, et per consequens indivisibilis. Consimiliter confessio et satisfactio non sunt spiritualia, sed sensibilia extra mentem. Nec secundum, quia omne Sacramentum est signum sensibile, vel consistit in signo sensibili ; contritio non est aliquid sensibile, sed spirituale quid in anima: ergo non est pars Sacramenti.
Item, nulla pars est posterior naturali ordine suo toto ; sed Poenitentiam Sacramentum sequitur naturali ordine satisfactio; ergo, etc.
Item, fructus non est pars ejus, cujus est fructus. Patet exemplo, ut pomum non est pars arboris; et ratione, quia fructus est ultimum, quod expectatur de eo, cujus est fructus: nulla autem pars ejus est tale ultimum. Sed satisfactio est fructus poenitentiae, secundum glossam super illud Matth. 3. Facite dignos fructus paenitentiae? et secundum sententiam Augustini de vera et falsa paenitentia; et ponitur in ista dist. cap. 2.
Contra, Magister in littera, qui dicit, quod ad perfectionem poenitentiae ista tria requiruntur, non autem requiruntur ad perfectionem alicujus, intrinsece loquendo, plura, nisi sint aliquo modo partes ejus.