In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Exponit latius quatuor, de quibus actum est d. 14. q. 2. scilicet, imperare poenam, detestari malum, tristari de eo, hoc acceptare, et de eodem gaudere; et quomodo omnia ista possunt oriri ab habitu poenitendi ; de quo ibi non egit
Hic (a) intelligendum est, quod praeter istum modum, quo accipitur Poenitentia pro Sacramento Poenitentiae, poenitentia, vel magis paenitere potest multipliciter aliter accipi. Sicut enim habetur ex dictis dist. 14. q. 2. et 3. contingit habere justitiam quamdam vindicativam peccati proprii: et proximum ei est actus proprius ejus elicitus, qui est quoddam velle imperativum poenae, ut culpam vindicantis. In tertio gradu est effectus proximus istius actus eliciti, qui effectus est actus aliquis,vel actus aliqui, ad quem, vel ad quos sequitur poena vindicativa; non enim potest voluntas per actum volendi imperare poenam, nisi prius imperando causam poenae, quia passiones non sunt in potestate voluntatis, nisi mediantibus actibus. Quarto et ultimo sequitur poena consequens istum actum imperatum ab actu elicito ipsius poenitentiae virtutis, et ista poena est effectus remotus illius actus eliciti.
Patet autem distinctio istorum omnium per se posse separari ab invicem: potest enim virtus illa esse sine actu suo elicito. Patet de se, et e converso, quia, ut dictum est, primus actus conformis rectae rationi, natus generare virtutem, potest haberi antequam aliquid virtutis habeatur, quia est generativus primi gradus virtutis. Consimiliter actus ille elicitus, qui est secundus, potest esse sine tertio, id est, sine actu imperato, quia non statim ad actum imperii in voluntate, sequitur actus, qui imperatur, quia voluntas imperans non est omnipotens, et e converso.
Tertium illud potest esse sine secundo, scilicet actus aliquis causativus poenae sine actu voluntatis imperante actum istum, sicut potest habere quis detestationem peccati a se commissi, immediate ex contemplatione Dei, licet non imperet talem elici, vindicativum culpae.
Potest etiam esse tertium sine quarto, quia non semper ad actus illos, qui essent nati generare poenam,
sequitur poena propter aliquam indispositionem forte in ipsa potentia susceptiva poenae, sicut non semper ad volitionem, vel odium peccati commissi sequitur tristitia, ut prius dictum est.
Potest etiam quartum separari a tertio, quia illa poena potest esse sine actu illo ordinato, qui natus esset poenam illam causare, quia ille actus, ut ordinatus, non est causa praecisa generationis poenae illius ; ergo istorum quodlibet sine quolibet esse potest, et quaelibet duo vel tria, sine quolibet vel quibuslibet aliis.
Ad propositum de hoc vocabulo paenitere, proprie, ut dictum est prius, est poenam tenere; tenere autem includit et actionem tenentis, scilicet quod voluntarie teneat, et applicationem poenae sibi, quod in se teneat. Potest ergo habitus ille dici poenitentia, quia quaedam habitualis tenentia poenae, sicut principium habitualiter inclinans ad infligendam sibi poenam voluntarie ; et actus ejus potest dici poenitentia actualis, vel paenitere, quia quoddam velle inflictivum poenae sibiipsi; et actus ille proximus imperatus ab actu elicito istius, potest dici paenitere, quia est voluntarie habere in se poenam, saltem in causa sua, nec aliter potest aeque principaliter voluntarie haberi, sicut in causa.
Quartum, scilicet puniri poena sequente actum illum, non est proprie paenitere, sed magis (ut ita dicam) paeniteri, id est, poena teneri, vel usitatius, puniri.