CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicatur modus quo dicitur relatio constituere et distinguere personas. Quia producens distinguitur realiter a producto, quia nihil producit se ; ergo erit relatio realis inter aliqua in divinis, quae cum ibi nequeat esse per informationem, erunt ibi personae per se subsistentes. Nec hinc sequitur distinctio essentiae, quia idem illimitatum potest fundare relationes oppositas, ex d. 2. q, 3. Ulterius additur, non omnes relationes constituere personas, sed tantum relationes originis, quia primo pullulant in essentia mediante duplici fecunditate intellectus et voluntatis,ex d. 2. p. 2. q. 3. a n. 3. et q. 4. a n. 18. et post pullulant relationes communes, ut aequalitas et similitudo, de quinus supra d. 19. q, et infra d.i. 31. et quodlib. 6.
De modo igitur (a) ponendi qualiter possit relatio constituere personas et easdem distinguere, declaratur per hoc, quod producens necessario distinguitur a suo producto realiter, quia idem non producit seipsum, secundum Augustinum I. de Trinit. c. I . ergo erit aliqua relatio realis et distinctio realis aliquorum, quae sunt in essentia divina. Non autem possunt ibi esse aliquo modo per informationem propter simplicitatem divinam ; ergo erunt personae per se subsistentes in illa natura ; ergo erunt per se realiter distinctae.
Qualiter autem ex hoc non sequatur distinctio essentiae in qua subsistunt, declaratur. Quia idem illimitatum potest esse fundamentum relationum oppositarum, et tunc illa relatio dicitur uno modo manere et alio modo transire, et circa hoc fiunt multae altercationes, secundum quam rationem relatio distinguat. Sed breviter posset dici secundum istam viam, quod relatio secundum quod relatio, non est formaliter essentia, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. c. I. Si essentia est ad aliud, jam non est essentia.
Et potest argui similiter e converso, scilicet si relatio formaliter est entitas ad se ) igitur non est relatio. Ipsa etiam ex hoc quod est relatio, est oppositi necessario ut termini, ita quod comparare eam ad essentiam, non includendo habitudinem ad oppositum, est non comparare relationem ad essentiam, et ex hoc quod est oppositi necessario distinguitur realiter ab illo. Et tamen non oportet essentiam realiter distingui, quia essentia non formaliter est relatio distincta, nec oportet ibi esse compositionem, quia licet relatio maneat sic, quod non est formaliter essentia, tamen relatio propter infinitatem essentiae, transit in eam secundum perfectam identitatem ad eam. Manet igitur formaliter relatio, quia ratio ejus secundum quam est formaliter relatio non est ratio essentiae, et transit propter perfectam identitatem ad essentiam, licet non in identitatem formalem, et illud manere sic sufficit ad distinctionem formalem et realem sine aliqua distinctione essentiae. Et ex hoc quod essentia ista simplex est, ista distinctio non erit informandum, sed subsistentium. Et ex hoc quod illa essentia est infinita, istud manere formaliter est sine compositione.
In speciali autem ponitur ulterius, quod non quaecumque relationes etiam reales constituunt personas divinas nec eas distinguunt, sed relationes originis, quia illae primo pullulant in essentia divina. Quia primo in essentia divina est duplex fecunditas inquantum est intellectus infinitus et voluntas infinita, et mediantibus istis statim pullulant relationes originis, pertinentes ad communicabilitatem naturae, quae natura vel essentia divina communicatur secundum istam duplicem fecunditatem jam dictam ; quibus jam praeintellectis, pullulant communes relationes semper praesupponentes istas, et ideo tales relationes communes, etsi sint reales, non tamen distinguunt nec constituunt personas.