In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Hac distinctione agit de actibus peccatoris, ut partes sunt poenitentiae in prima quaestione: in secunda de mutatione peccatoris, quae contingit quando justificatur.
(a) Hic intelligendum est, etc. In hoc paragrapho distinguit poenitentiam virtutem aliter quam in quaestione prima et secunda distinctionis decimae quartae, quia ibi egit potissimum de poenitentia actuali secundum diversos gradus voluntarii, et ut dicit in recto ipsos actus voluntarios, et secundum naturam, et distinctionem eorum ab invicem, et cujus virtutis esse possint. Primus actus velle imperativum vindicandi peccatum. Secundus, detestatio peccati. Tertius, est acceptare libenter et cum gaudio punitionem, seu poenam peccati. Quartus, ferre patienter poenam. Hic autem agit de poenitentiavirtute, ut distinguitur a Sacramento, et non secundum naturam suam specificam, aut alia concurrentia ad actum circumslantionatum ejus, sed agit de ipsa, ut comprehendit tres actus, de quibus quaerit et ordinatur ad Sacramentum per modum materiae, vel quasi materiae, ut loquuntur Trident. et Florent. ut visum est quaest. 4. d. 14. explicando id, pro quo Sacramentum in recto supponit. Prima itaque acceptio poenitentiae est pro ipso habitu specialis virtutis et vindicativae peccati. Secunda, pro actu illius habitus. Tertia, pro causa proxima poenae seu punitionis. Quarta vero pro ipsa poena et punitione. Recte declarat haec in littera, de quibus etiam sufficienter dictum est in distinct, praemissa 14. quaest. 1. et 2.