IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Contritio, confessio, satisfactio non sunt partes habitus poenitentiae, nec actus imperativi poenae; sunt tamen partes poenitentiae, sumptae pro ea causa proxima poenae infligendae, et etiam sumptae pro ipsa punitione, quia contritio seu nolitio peccati est causalis tentio tristitiae ; confessio, vereeundiae ; satisfactio, afflictionis et laboris.
Ad (b) propositum, tria praedicta nullo modo sunt partes paenitentiae virtutis, ut argutum est ad principale, quia illud est quaedam forma simplex in voluntate, ut charitas, vel quaecumque alia justitia. Et per aliud patet, quia illud est permanens, sicut permanentia pertinet ad virtutem. Contritio autem, confessio et satisfactio sunt quaedam habentia esse in fieri; permanens autem non constat ex partibus habentibus esse in fieri. Item, ista duo ultima non sunt in voluntate, ut in subjecto, sed sunt quaedam exteriora.
Consimiliter dico, quod non sunt partes paenitentiae secundo modo dictae, quia et actus ille est quidam actus simplex, sicut est actus virtutis simplicis. Patet etiam ex alio, quia ille actus est immediate voluntatis, ut elicitus a voluntate: sed confessio et satisfactio non sunt actus immediate eliciti a voluntate, sed imperati. Sed loquendo de paenitentia tertio modo, scilicet prout est causa proxima ipsius poenae infligendae, quae causa est actus imperatus ab actu paenitentiae virtutis, istius partes possunt poni ista tria.
Et consimiliter istius quarti, quod est puniri, partes possunt poni tres poenae, quae concomitantur istos tres actus: et hoc modo justitia commutativa universaliter respicit aequalitatem in commutatione, non rei, sed magis secundum rectam rationem: ergo hoc modo justitia punitiva, quae est quaedam commutativa in punitione, respicit poenam aequalem, sive commensuratam illi culpae, et hoc, secundum rectam rationem illius legis, secundum quam ipsa est vindicativa. Lex autem illa, secundum quam paenitentia virtus est vindicativa, dictat culpam debere ordinari, et per poenam intrinsecam tristitiae, et per poenam extrinsecam duplicem, verecundiae scilicet et afflictionis sive laboris corporalis, sicut colligitur ex diversis Scripturis, quae continent legem illam; ergo illa poena, sive puniri, quod respondet culpae, integratur ex tribus paenis.
Et consimiliter causa proxima istius poenae oportet quod integretur ex causis propriis istarum poenarum. Causa autem propria tristitiae interioris est detestatio peccati commissi a se, sive displicentia de peccato. Et haec includit duas causas partiales, scilicet considerationem peccati commissi, et nolitionem ejus, et inter istas principalior est causa nolitio: ipsa etiam posita necessario ponit aliam, non e converso. Iste ergo actus qui est propria causa proxima tristitiae, dicitur contritio ; secundus actus, qui est causa proxima erubescentiae vel verecundiae, dicitur confessio, ubi peccatum occultum propalatur nomini. Tertia causa proxima, vel propria tertiae poenae, est opus aliquod laboriosum, vel poenale. Sicut ergo poena perfecta correspondens culpae secundum justitiam vindicativam, habet tres poenas partiales, quae sunt partes unius punitionis perfectae, eo modo quo tres restitutiones essent partes unius restitutionis perfectae illi, qui fuisset tripliciter damnificatus, ita tres actus, ad quos sequuntur istae tres poenae, sunt partes unius causae sufficientis proxime respectu poenae condignae.