CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quadruplici via impugnat Doctor communem sententiam, personas scilicet constitui relationibus. Prima via est ex comparatione relationis ad relatum, juxta quam prima ratio est, quia relatione non refertur ipsamet relatio, neque constitutum per eam, sed aliquid prius ipsa. Ergo absolutum in divinis realiter refertur, ergo suppositum est absolutum, quia nihil aliud in Deo realiter refertur, quia non essentia, ex d. 5. quaest. 1. Secunda, relatio realis praeexigit realem distinctionem extremorum, ergo non constituit illam, ergo supposita prius relationibus distinguuntur realiter. Tertia, omnis relatio primo terminatur ad absolutum, de quo infr. d. 30. sig. Hoc etiam, sed terminus paternitatis est suppositum Filii ; ergo est absolutum.
Contra (b) istam conclusionem arguitur quadruplici via. Primo, comparando relationem ad relatum ; secundo, comparando relationem ad originem ; tertio, ex propria ratione ipsius constitutivi ; quarto, per auctoritates.
Quantum ad primam viam (c) arguitur sic : Primo, relatione aliquid refertur formaliter, sicut albedine aliquid albatur, non autem ipsamet relatio refertur, quia secundum Beatum Augustinum 7. de Trinit. cap. 2.
Omne relativum est aliquid, excepta relatione; et in principio tertii cap. Si Pater (inquit) non est aliquid ad se, non est quod refertur. Ex hoc videtur quod relatio non refertur, sed illud quod refertur est aliquid ad se. Quod etiam probatur, quia illud quod refertur relatione, non est aliquid posterius ea, nec simul natura; ergo est prius naturaliter, et ita est ad se. Sed essentia divina non refertur realiter, quia non distinguitur realiter ; ergo tantum suppositum refertur ; ergo prius est ibi realitas suppositi naturaliter quam relatio ; non igitur primo suppositum distinctum constituitur in esse suppositi per relationem.
Et ex hoc ultra infero, (et est probatio assumptorum) si suppositum primo realiter refertur, sequitur quod suppositum primo non constituitur in esse suppositi per relationem. Probatio istius ultimae consequentiae, omne compositum necessario praeexigit partes et partium unionem, et hoc non tantum in composito per se uno, sed in composito per accidens uno. Sicut enim essentia hominis praeexigit esse corporis et esse animae et unionem eorum, ita esse hominis albi praeexigit esse nominis et albedinem et unionem eorum ; ergo esse alicujus relati, quod dicitur referri primo, quasi totum quoddam, praeexigit relationem, ut formam, et illud quod refertur relatione, quasi subjectum et unionem istorum. Prius igitur aliquid informatur relatione, quam sit aliquod relativum, quasi compositum, quod dicatur referri primo. Illud autem prius informatum relatione potest, dici referri, quia omne informatum aliqua forma potest dici tale ; ergo nihil in divinis potest dici referri, nisi aliquid sit quasi totum quod denominative dicatur referri, illud vero non constituetur relatione formaliter, tanquam per se inclusa in ipso. Patet quidem ex differentia relati primo, ad illud quod denominative dicitur referri, et illud non potest esse nisi suppositum, ut primo ostensum est, ergo.
Confirmatur ista ratio in simili, quia sicut homo non esset animatus primo, nisi corpus esset quasi prius informatum anima, ita, ut videtur, erit in proposito, quod nihil erit relatum primo, quod constituatur formaliter in esse formaliter primo relatione, nisi aliquid prius sit relatum quasi denominative per denominationem realem a relatione.
Juxta hoc posset argui, sed minus efficaciter sic : Si relatio non refertur, nec essentia diurna; patet igitur quod tantum persona refertur. Sed quod refertur prius, est ad se. Probo secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. I. Quapropter si et Pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino, qui relative dicatur. Hoc etiam probatur ratione, quia quod refertur, non est simul natura cum relatione, nihil enim simul est cum relatione nisi relatio ; igitur illud quod refertur esset relatio, et ita relatio referretur. Nec posterius est relatione, quia quod est quale qualitate, non est posterius qualitate. Similiter de quantitate et aliis formis ; ergo a simili de relatione ; ergo oportet dare tertium membrum, scilicet quod illud quod refertur, est prius relatione. Et tunc videtur sequi quod sit absolutum,
quia nihil videtur prius relatione nisi absolutum.
Item secundo (d), relatio realis praeexigit extrema realia vel distinctionem realem extremorum ; ergo nulla relatio realis causat primo distinctionem realem extremorum, ergo neque hic. Probatio antecedentis, Philosophus 5. Metaphysicae, cap. de eodem, probat identitatem non esse relationem realem, quia non praeexigit realem distinctionem extremorum.
Si dicatur (e) quod illa relatio non est realis, quae nec praeexigit nec facit distinctionem realem extremorum, contra, ergo istud argumentum : Extrema non sunt distincta realiter, ergo non est relatio realis, non valeret. Aut enim accipitur in antecedente, quod extrema non sunt distinpta realiter distinctione praecedente relationem, et tunc non sequitur, ergo relatio non est realis, quia sic posset accipi in proposito. Aut accipitur in antecedente, quod extrema non sunt distincta distinctione facta hac relatione. Si sic accipis, ideo non est facta distinctio realis extremorum per illam, quia illa non est relatio realis ; ergo inferre ex antecedente sic sumpto, relationem non esse realem, est inferre, quia non est realis, ideo non est realis, quod nihil est.
Aliter dicitur, quod major (f) est vera de accidentali relatione, quae advenit extremis jam distinctis, talis non est ista, sed est constituens suppositum formaliter distinctum per ipsam.
Contra istud, relationi unde relatio est, convenit quod sit ad aliud, quia si non est ad aliud, non est relatio, alioquin posset dici quod paternitas posset esse relatio realis absque Filio, si non oporteret aliquo modo extrema relationis esse distincta, sicut nec extrema identitatis. Aut ergo haec paternitas est ad aliud distinctum sola filiatione, aut ad aliud distinctum distinctione priori, quam illa quae esset a filiatione. Si secundo modo, habetur propositum; si primo modo, ergo arguendo, paternitas non est ad distinctum, ergo non est realis, est arguere sic : huic relationi non est relatio realis opposita ; ergo non est realis.
Sed haec videtur esse manifesta petitio principii, quia antecedens non videtur esse manifestius consequente ; nullum igitur argumentum haberetur in multis relationibus ad concludendum eas non esse reales per hoc, quod non sunt inter extrema realiter distincta, sed esset communiter petitio principii.
Item tertio sic (g): Omnis relatio primo terminatur ad absolutum. Primus autem terminus relationis in persona est alia persona et non essentia, quia sicut non refertur, ita non terminat relationem, ita enim terminus relationis distinguitur sicut relatum: ergo persona inquantum est distincta ab alia, terminans relationem ejus ad se, est absoluta. Major declarabitur dist. 30. quaest. de Relatione Dei ad creaturam.