IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Contritionem, confessionem et satisfactionem esse essentialiter requisitas ad Sacramentum Poenitentiae, non tamen esse proprie partes ejus. D. Thom. 3. part. quaest. 81. art. 2. et quaest. 90. et ibi ejus expos. Saar. disp. 18. sect. 2. et 3. multum sudant ut probent esse proprie partes. Sed non est facienda vis in verbo, cum de re constet; tantum enim controvertitur de voce, an debeant vocari partes proprie, et Scotus in rigore putat quod non. Cui favet Trid. sess. 14. cap. 3. dicens tria praedicta esse quasi materiam, et ponens praecipuam vim in absolutione ; et similiter loquitur Concil. Colon. cap. 3. Dum ergo aliquando vocantur partes a Patribus, intelligunt per hoc, esse requisita necessaria ad Sacramentum. Scotum sequuntur Gabriel hic q. 2. Major quaest. 2. Cistercien. dist. 23. quaest. 2. art. 1. Bassol. Tartaret. Alm. Angles hic, et omnes Scotistae. Idem tenent omnes asserentes poenitentiam supponere pro absolutione, quos citavi dist. praeced, q. 4. Schol. 1. Cajet 3. part. quaest. 90. art. 1, ait sent. D. Thom. definitam in Flor. decret. Eug. sed magis favet Scoto, quia ait actus poenitentia esse quasi materiam, quam leviter Cajet. et ex suo capite definitionem conciliarem ob trudit.
De paenitentiae (c) Sacramento dico,quod ista tria nullo modo sunt I partes ejus, quia, ut dictum est dist. 14. paenitentia Sacramentum est illa absolutio Sacramentalis facta certis verbis, etc. Hujus autem nulla pars est contritio, quae est quoddam spirituale in anima, neque confessio, quia nihil est ipsius sententiae Sacerdotis, sed actus rei accusantis se: neque satisfactio, sed sequitur illam absolutionem sacramentalem.
Haec tamen tria ad Sacramentum Poenitentiae ad hoc, ut digne recipiatur, requiruntur, vel praevia,vel sequentia. Simpliciter enim requiritur confessio, quia Sacerdos non absolvit reum, arbitrarie nisi prius reus sibi fuerit accusatus in foro illo ,non est etiam utilis illa absolutio,nisi praecedat in confitente aliqua contritio vel attritio. Partes istius distinctionis patent ex dictis supra: sufficit enim quod aliqua displicentia, licet informis, praecedat, et tunc ille capax est absolutionis sacramentalis, et per illam fit contritio.
Satisfactio (d) autem debet sequi Sacramentum Poenitentiae ad hoc, ut habeat efficaciam, et hoc in re vel in voto, nisi judex posset perpendere illas poenas alias praecedentes sufficere ad totalis poenae solutionem. Ista enim sententia Sacerdotis sic absolvit, quod tamen ligat. Absolvit quidem a debito poenae aeternae, sed ligat ad solutionem poenae temporalis, nisi sit sufficienter jam soluta. Ipsa etiam vel nullo modo absolvit, vel saltem non efficaciter, nisi ille reus sit in se debito modo dispositus, quia Sacramentum est signum absolutionis interioris, quae interior non concomitatur, nisi sit debita dispositio in mente interius absolvendi.
Ad argumenta, (e) ad primum, non sequitur, si peccatum sit simplex, ergo remedium vindicativum, vel vindicta poenae debet esse simplex. Juste enim potest legislator statuere multas poenas partiales correspondere, tanquam unam vindictam integram, uni peccato.
Ad secundum dico, quod poenitentia tertio modo dicta, vel poena pro quarto modo correspondens alicui peccato, potest accipi dupliciter. Uno modo pro tali adaequata correspondente, et sic unica poenitentia, et una poena correspondent uni culpae: et illud, si habet partes, se habet ad illas sicut ad partes integrales. Alio modo potest accipi poenitentia tertio modo dicta, vel poena quarto modo pro generali ratione ejus, quod est tenere poenam, vel puniri pro culpa, licet non adaequate: et hoc modo est totum universale ad illas, quae sunt partes integrales primo modo.
Hoc patet in exemplo : esto enim quod aliquis occidat alium justa potest esse lex, quod poena corporali puniatur, et poena pecuniaria tradenda amicis occisi, et utrumque istorum est poena, et poena pro homicidio ; et hoc modo poena pro homicidio potest dici universalis respectu poenae corporalis, et poenae pecuniariae, quia utrunque istorum est poena, et pro isto peccato. Alio autem modo accipiendo poenam pro homicidio, pro poena totali correspondente illi culpae, sic nec punitio corporalis tantum, nec pecuniaria tantum, est poena illa, sed quodlibet istorum est pars integralis illius poenae.
Et secundum hoc patet quomodo poenitentia praedicatur de quolibet istorum trium divisim, accipiendo pro tenentia alicujus poenae correspondentis culpae, sed non totaliter adaequate: et quomodo ex alia parte, nullum istorum sine alio integrat poenitentiam, ut est adaequata culpae.
Ad tertium patet, quod neque - sunt partes Sacramenti Poeniten-B tiae, neque poenitentiae virtutis, nec etiam actus illius virtutis, sed actus imperati ab illa virtute, qui est actus proximus punitivus, et poenae concomitantes eos sunt partes effectus remoti actus poenitentiae: tamen actus elicitus poenitentiae posset aliquo modo dici habere partes istas, non formaliter, sed quasi causaliter, pro quanto ipse est aliquo modo distinctus, ut imperat istam partem, et illam: et hoc modo remotissime possent dici partes ipsius virtutis poenitentiae, ut inclinat ad omnes istas infligendas.
Ad quartum dico, quod poenitentiae virtutis, et actus ejus eliciti, et actus ejus imperati opus exterius laboriosum est fructus: et hoc modo debet intelligi de opere exteriori operato ; et concedo quod illud opus exterius non est pars poenitentiae aliquo istorum trium modorum dictae, tamen est pars ejus, quod est puniri, quod est quartum inter illa prius numerata: et non est inconveniens idem esse partem posterioris, et fructum prioris.