CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secunda via impugnandi communem sententiam, est ex comparatione relationis ad originem, juxta quam prima ratio est, originans prius est originato ; sed Pater omnino est simul cum Filio, quia posito innascibili, seclusa omni actione ponitur ejus correlativum. Secunda, relatio non originatur sine absoluto ; ergo persona originata non est relativa, sed absoluta, maxime si negetur essentiam esse terminum formalem productionis divinae, de quo supra dist. 5. quaest. 2. Tertia, utraque productio esset aeque naturalis seu per modum naturae, contra ea quae dicta sunt dist. 10. quaest. 1. quia relativum naturaliter respicit correlativum. Quarta, generatio non esset ad primamsubstantiam, sed ad relationem.Quinta, Filius praeintelligeretur actioni generativae,quia Pater praeintelligitur suae actioni, et Filius est simul cum eo. Sexta, filiatio esset prior Patre, quia paternitas est eo prior ex Philosopho.
Ex secunda via arguitur primo ex ordine, quem necessario requirit originatio, qui videtur duplex. Nam principium originans videtur prius originato, videtur etiam prius origine. Ex prima via arguitur primo sic, originans est prius originato,
relativum nullo modo est prius suo correlativo, quia sunt simpliciter simul ; ergo, etc.
Confirmatur ratio, quasi ex opposito conclusionis sic : Si personae non sunt absolutae, sed primo relativae, tunc non erit aliud Patrem originare Filium quam Patrem habere Filium correlativum. Sed patet quod Pater ex se eo quo Pater habet Filium correlativum, quia in nullo instanti nec naturae nec originis, potest intelligi Pater sine Filio, vel nisi intelligatur habere Filium, igitur Pater ex se sine origine habet Filium ; ergo non originat eum, si nihil originatur nisi suum correlativum.
Hoc manifestius sic arguitur (h): Illud non originatur, quod posito innascibili, et circumscripta omni actione, habet suum totum esse; tale est correlativum innascibilis, quia ex sola natura relationis, quae est actus primus, circumscripta omni actione sive actu secundo, correlativum innascibilis est innascibili existente: ergo, etc.
Praeterea, relatio non potest originari nisi aliquo absoluto prius originato, et hoc aut in relato aut in termino, sicut nec motus potest esse in ad aliquid nisi per accidens, quia est per se ad aliquid absolutum in subjecto vel in termino relationis, ut patet 5. Physicorum; ergo persona divina, quae primo originatur, non potest esse tantum relatio subsistens, sed oportet ponere aliquid absolutum quod primo originetur.
Confirmatur ista ratio, maxime si negetur essentiam esse formalem terminum hujus productionis. Tunc enim nec originatum erit ad se, nec formalis terminus generationis vel originationis, quod videtur inconveniens.
Praeterea tertio, omne relativum aeque naturaliter respicit suum correlativum ; ergo aeque naturaliter spirans respicit spiratum, sicut generans generatum. Igitur si producitur utraque productione tantum relativum, utrumque aeque naturaliter producitur, et ita non erit in divinis duplex productio, scilicet per modum naturae et voluntatis. Tunc enim aeque vere potest dici, quod et Spiritus sanctus producitur per modum naturae, sicut et Filius, quod est contra omnes.
Item quarto, tunc nulla productio in divinis erit generatio, quia generatio est ad primam substantiam ut ad productum. Hic autem ponitur relatio vel relativum primum productum ; ergo erit productio in genere relationis et non generatio.
Item, ex secunda via secundae viae sic: Suppositum aliquo modo praeintelligitur actioni, quia prius intelligitur unumquodque per se esse quam per se agat; in illo priori si est suppositum ad se, habetur propositum ; si non est suppositum ad se, sed ad aliud, ut ad Filium, ergo simul intelligitur Filius et ita Filius praeintelligitur generationi, et ita Filius non est terminus generationis.
Et confirmatur, quia quacumque prioritate unum correlativum praeintelligitur alicui, eadem prioritate praeintelligitur reliquum eidem propter simultatem relativorum.
Juxta hoc posset argui de tertia prioritate, scilicet relationis ad personam, quae probatur per Philosophum 7. Metaphysic, cap. 3. Forma enim est prior composito, secundum eum ibi ; ergo paternitas est prior persona prima, et per consequens relatio opposita paternitati erit prior persona prima ; igitur ipsa non habetur a prima persona per actionem primae personae. Consequentia de relatione opposita probaturper simultatem correlativorum.