IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De paenitentiae Sacramento, etc. Conclusio Doctoris, est, hos actus non esse partes paenitentiae Sacramenti, quod supponit in recto pro absolutione, quae est sententia judicialis, quae procedit a potestate ligandi et solvendi, quae in solo sacerdote est, non in pcenitente aut reo, cujus illi sunt actus. Secunda conclusio est, hos actus requiri essentialiter ad Sacramentum. De hac controversia actum est supra d. 14. quaest, 4.
(d) Satisfactio autem debet sequi Sacramentum, etc. Rationem assignat, quia alioquin non esset efficax. Intelligit de satisfactione in re, vel in voto, sed dubium est in eo quod dicat in voto subsequi Sacramentum, quia videtur votum satisfactionis implendae debere praemitti ut dispositio prior. Respondetur, eo ipso quo quis subjicit se Sacerdoti quoad peccata, regulariter habere votum adimplendi satisfactionem quam injungit, nisi excipiatur casus, de quo suo loco dicetur, in quo non debet obligari ad satisfactionem: hic autem intendit Doctor teneri poenitentem in re satisfactionem injunctam adimplere,si potest, saepe enim contingit casus, in quo nequit ex impedimento eam adimplere. In quo casu debet habere voluntatem adimplendi,ipso cessante impedimento,et hanc voluntatem intendit Doctor per votum.
Sed ex ratione illius dicti posset quis hic interpretari, Doctorem velle efficaciam satisfactionis esse ex opere operato, et deducere argumentum ex hac contra conclusionem principalem, quia si satisfactio habeat efficaciam ex opere operato, sic etiam contritio et confessio ;
sed requiruntur essentialiter ad sacramentum ex secunda conclusione Doctoris ; ergo sunt partes essentiales Sacramenti, etiam in recto. Probatur consequentia, quia nullus effectus competit ex opere operato ipsis in Sacramento, nisi quatenus sunt signum sacramentale, saltem partiale, ex dictis autem supra dist. 1. et 2. 4. de essentia Sacramenti ejusque efficacia ; quidquid fundat rationem signi practici spectat ad Sacramentum in recto; quidquid autem non fundat, licet requiratur, habet tan-L tura rationem conditionis et circumstantiae requisitae, et non signi sacramentalis ; ergo si actus pcenitentis requisiti ex divina institutione ad Sacramentum Poenitentiae habent propriam efficaciam et effectum diversum ab eo qui correspondet absolutioni Sacerdotis, sequitur eos esse de integritate Sacramenti, qua Sacramentum est.
Respondetur intentum Doctoris non fun-: dari in efficacia satisfactionis ex opere operato ipsi immediate, et ex se convenienti, sed de efficacia quacumque et simpliciter. Loquitur regulariter, quando quis est in reipsa peccator, et virtute clavium remittitur ei peccatum quod habet, neque alias fuit dimissum ; excipit enim casum, in quo censeatur prudenter a judice seu a sacerdote, peccatum alias, et poenam debitam fuisse remissum anterius, vel ex perfectione contritionis, et operum satisfactionis praemissorum ante confessionem, vel certe ex frequenti confessione et satisfactione applicata pro tali peccato. Dato ergo quod peccatum in reipsa absolvatur, quod est, satisfactio non habet efficaciam respectu poenae debitae illi peccato, nisi prius per Sacramentum deleatur peccatum ; non habet inquam, efficaciam per modum satisfactionis, quia correspondet poenae temporali remanenti post peccatum dimissum, et non ipsi peccato,
cujus remissio per confessionem et absolutionem cum dispositione debita obtinetur, et non per satisfactionem. Ex quo patet ad objectionem, qua deducitur ex littera, qua vero alias, impugnat conclusionem.
Respondetur secundo efficaciam, consistere in ipsa absolutione et potestate clavium, loquendo de efficacia ex opere operato ; actus autem poenitentis requiri praevie, ut contritio et confessio; satisfactio vero ut aliquid consequens, et sic habent rationem circumstantiae et dispositionis requisitae. Quod autem dicitur a Doctoribus antiquis virtute clavium illos actus habere effectum ut quando de attrito fit contritus, illud ita intelligendum est (statuendo rationem Sacramenti in sola absolutione, ut Doctor statuit) qua subsunt clavibus, habere effectum perfectiorem, quam si seorsim ponantur,nempe eo sensu quo dispositio praevia aliquo modo dicitur causa respectu effectus, qui sequitur virtute causae applicatae ad subjectum dispositum,non vero quod efficacia illa excedat genus dispositionis. Sic etiam in aliis Sacramentis, et in hoc ipso perfectiorem dispositionem sequitur perfectior effectus ex opere operato virtute Sacramenti, quod applicatur ut causa ; ex dispositione tamen in suo genere provenit ille effectus, tanquam a causa, sine qua non applicaretur virtus causae in ea perfectione causandi. Sicut ergo idem manens idem semper, natum est causare idem, non solum in substantia, sed etiam in modo causandi perfectiore,excessus in dispositione causat per modum dispositionis tantum excessum in effectu, non per modum causae per se,et principalis: ita etiam quando aliquid requiritur ut dispositio ad effectum causae per se, et principalis, sine quo non sequeretur effectus quoad substantiam, quia est conditio essentialis, non accidentalis,
hinc sequitur quod ad substantiam effectus comparetur etiam ut conditio, non ut causa per se et principalis ; talis est actus praevius pcenitentis per se requisitus ad Sacramentum Poenitentiae, ut attritio et confessio, quae virtute Sacramenti conjungantur formae, ad quam disponunt: unde nihil significat virtute clavium habere effectum nisi hoc, id est, effectum produci virtute clavium, non vero ex virtute propria, quae eis ex se competit ; neque virtute aliqua influxa et derivata in ipsos ex clave seu potestate ejus, quia potestas clavis excercetur per absolutionem, quae ex significatione directe refertur ad remissionem peccati per se, et personam poenitentis, non vero ad actus ejus, aut virtutem influxam in actus.
Dices, secundum te, requiruntur ex divina institutione actus poenitentis, neque repugnat eis habere illam efficaciam ex eadem institutione ; unde ergo colligis non habere talem eficaciam ? Respondetur dubium non esse, quin Deus illam efficaciam eis conferre potuerit. Quod autem non contulerit, colligitur ex dictis in quaest. 4. dist. 14. ex fundamentis pro conclusione Doctoris allatis, quia remissio peccati, ut effectus debet correspondere potestati remittendi et ligandi, quae est in Praepositis et sacerdotibus solis. Sicut potestas ordidinaria est in judice, non autem in reo, quamvis requirat alia, quae ordinatur ad ordinem judicialem; exercitium autem talis potestatis est absolutio, in qua ex Tridentino praecipua vis hujus Sacramenti est sita. Hinc colligo quod illa virtus non sit per se in poenitente, aut actibus ejus ex opere operato.Praeterea in eodem gradu requiritur dolor de peccato commisso in ordine ad Baptismum et Poenitentiam ; respectu autem Baptismi se habet ut dispositio, ut patet ex Tridentino sess. 6. cap. 6. 7.
et 8. non autem ut pars Sacramenti est, quia virtus sanctificandi tribuitur aquae a Scriptura et Patribus ; eodemque modo potestas absolvendi et ligandi soli sacerdotibus. Dolor autem de peccato ex lege ordinaria se habet ut dispositio in ordine ad remissionem peccati, de lege particulari et institutione hujus Sacramenti per modum tribunalis et judicii, non sequitur habere aliam rationem causandi, sed magis oppositum, cum ex natura rei omnis efficacia ejus debet fundari in potestate judiciaria. Hinc colligo sicut contritioni non competit causare ex opere operato per modum Sacramenti, sic etiam neque confessioni, quae ex natura sua ordinatur ad informationem praeviam judicis, et cognitionem causae. Idem de satisfactione, quae tantum ordinatur pro poena remanente post Sacramentum, et ad quam ejus efficacia non extenditur.
Objicies Tridentinum sess. 14. cap. 1. ubi postquam ostendit necessitatem doloris de peccato ad effectum remissionis etiam ante Baptismum, subdit: Porro nec ante adventum Christi Paenitentiam erat Sacramentum, nec est post adventum illius cuiquam ante Baptismum, etc. ubi loquitur de paenitentia virtute, et appellat Sacramentum post Baptismum peccanti. Respondetur obviam locum male a quibusdam objici, quia in his verbis non agit de paenitentia virtute, sed de paenitentia Sacramento ; caput enim illud est de necessitate et institutione Sacramenti. Necessitatem poenitentiae virtutis ostendit in verbis praecedentibus ex Ezechiele cap. 18. et 13 Joel 2. et Act. 2. tandem in verbis allegatis ostendit materiam ejus esse peccatum commissum post Baptismum, et subdit ejus institutionem factam fuisse Joannis 20. cum data est potestas ligandi et solvendi Apostolis : Dominus autem Sacramentum
Paenitentiae tunc praecipue instituit, eum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittantur eis, etc. Quo tam insigni facto, et verbis tam perspicuis, potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post Baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit, etc. Sicut ergo institutio Sacramenti fuit per collatam potestatem ligandi et solvendi, ita etiam ejus significatio et virtus consistit in eadem potestate exercita, quod fit per sententiam absolutionis. Unde idem Tridentinum cap. 4. dicit dolorem illum in genere, ut comprehendit perfectum et imperfectum, praeparare ad remissionem peccatorum, quod perinde est ac disponere ; et distinguit ipsum a Sacramento, ut est circumstantionatus, et necessario requiri asserit cum talibus circumstantiis, ut rite Sacramentum suscipiatur, in initio capitis ; et in fine loquens de attritione dicit : Quamvis, inquit, sine Sacramento Paenitentiae, per se ad justificationem perducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Paenitentiae impetrandam disponit, etcr et Canone 5. similiter dicit dolorem esse praeparationem ad gratiam ; praeparatio autem et dispositio idem sunt ex stylo Concilii in capite jam citato, et ex sess. 6. cap. 5. 6. 1. Hanc dispositionem seu praeparationem justificatio ipsa consequitur, etc. Ex his ergo patet veritas hujus conclusionis, quam praemisit Doctor.
(ei) Ad argumenta, etc. Ad primum respondet, uni peccato recte correspondere posse plures poenas partiales, quod declarat in responsione ad secundum.
Ad secundum, respondetur ex pluribus partialibus paenis abstrahi conceptura poenae, quae correspondeat peccato. Alio modo, plures poenae per modum adaequatae et totius integralis correspondent eidem, secundum aequalitatem recte rationis, cujus medium sequitur poenitentia, sicut et justitiae commutativae. Exemplum, si puniatur morte et poena pecuniaria, utraque simul integrant adaequatam, et ab utraque etiam quatenus diversae sunt, et in diversis materiis, ut in vita et bonis fortunae, potest abstrahi conceptus communis ; sic ergo poenitentia ut sumitur pro poenae tenentia, potest praedicari de contritione, confessione et satisfactione, ut includunt tenentiam voluntariam poenae adjunctae, quamvis neutra sine alia integret totalem poenam debitam peccato.
Ad tertium, respondet hos actus non esse partes formaliter inclusas in paenitentia virtute aut Sacramento, sed eos posse dici virtualiter, et remote includi in actu poenitentiae virtutis, qua imperantur ab ipsa.
Ad quartum, respondet quod actus eliciti et imperati virtutis poenitentiae sint fructus poenitentiae, quamvis opus laboriosum xternum non sit fructus poenitentiae, ut sumitur pro puniri quarto mcdo.
Petes, an ad deletionem peccati requiratur actus proprius hujus virtutis poenitentiae, ut est specialis virtus? Ratio difficultatis est, quia contritio elicita de peccato ex fine aut motivo intrinseco charitatis est efficax ad deletionem peccati, secluso actu alterius virtutis. Idem quia Doctor supra docet quaest. 1. et 2. dist. 14. variis in locis, quatuor modos poenitentiae efficacis, quorum quilibet sufficit ad deletionem peccati, adhibitis circumstantiis.
Respondetur, regulariter requiri actum poenitentiae virtutis ad deletionem peccati,
quod supponit Doctor in responsione ad ultimum et penultimum, qua sunt tertium et quintum ad oppositum; ad quartum enim et quintum simul respondet. Patet ex sig. primo et secundo hujus quaestionis, et idem supponit dist. 14. quaest. 2. in fine sig. Si quaeratur de illis quatuor, etc. ubi supponit justitiam et charitatem se invicem imperare, in responsione ad quaesitum. Probatur quia poenitentia ut est specialis virtus, nullam alioquin haberet efficaciam circa peccatum, ac proinde non esset ponenda virtus specialis. Secundo, Trid. sess. 14. cap. 2. dicit exigente divina justitia non remitti per Poenitentiam Sacramentum totam poenam temporalem sine magnis nostris fletibus et laboribus, id exigente divina justitia; ergo exigitur talis poena in vindictam peccati, ac proinde in sic vindicante exigitur actus virtutis poenitentiae. Dices , hoc tantum probare necessarium esse quoad remissionem poenae temporalis, non vero quoad remissionem peccati. Contra, hoc non refert, quia ista conjunguntur, quia saltem ex divina justitia vindicativa peccati exigitur de facto dolor et tristitia de peccato commisso, neque aliter sine tali afflictione et poena dimittitur peccai tum ; ergo fides docet in poenam peccati personalis mortalis requiri a Deo talem poenam ; ergo quae docet dolendum esse de peccato, docet de eo dolendum esse in poenam et vindictam, ac proinde Concilium loco citato dicit poenitentiam a Patribus vocari laboriosum quemdam Baptismum ; talis ergo labor et dolor imperatur a poenitentia per modum necessariae satisfactionis quam Deus exigit.
Tertio non sufficit, ut recte Doctor dist. illa 14. quaest. 2. contritio aut detestatio peccati sine voto Sacramenti ; sed votum Sacramenti est propositum subeundi judicium sacerdotum in satisfactionem peccati, et faciendi quidquid praescripserunt in ejus vindictam ; ergo nequit abstrahere a poenitentia virtute, cujus est exigere talem satisfactionem. Hoc patet in voto confitendi, quod est accusandi et diffamandi se coram judice in poenam sceleris commissi,qui est actus justitiae vindicativae: accusatio enim ordinatur ex se ad punitionem sceleris. Dixi in conclusione regulariter, quia si casu daretur contritio, adeo absorbens mentem, ut non permitteret eam considerare motivum vindictae, talis videtur sufficere, sicut et votum implicitum Sacramenti ; sed raro forte evenire contingit casus, quia fides, quae docet de peccato poenitendum, docet etiam vindicandum commissum. Conclusionem tenere debent omnes, qui constituunt actum proprium hujus virtutis in detestatione peccati, quatenus offensa Dei est, quia sine hoc non contingit contritio secundum Tridentinum, quidquid ipsi dixcrint postea.
Philippus Faber admittit casum oppositum conclusioni, sed meo judicio non scotizat. Doctor enim actum doloris seu detestationis peccati ponit effectum remotum, seu actum imperatum poenitentiae virtutis, ostendens quomodo voluntas seipsa circulariter utitur ad finem diversarum virtutum, sed actus imperatus qua talis, supponit imperantem.
Ad rationem dubitandi patet ex dictis, nempe actura contritionis illo modo sufficere, modo adsint aliae circumstantiae, de quibus agit Concilium tanquam necessariis ad veram poenitentiam et Christianam, sess. 6.C. 14. et sess. 14. cap. 4. de quibus est votum confitendi, quod non habetur regulariter sine actu poenitentiae vindicante peccatum. Ad Doctorem respondetur poenitentiam quocumque modo ex dictis suf ficere in ratione doloris disponentis ad remissionem, de quo ipse agit ; sed regulariter etiam supponit illum dolorem imperari a poenitentia, ut patet ex locis citatis, et semper habetur in virtute in omni casu, quo dolor est efficax et sufficiens.