IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum remisio vel expulsio culpae, et infusio gratiae sit una simpliciter mutatio ?
Alens. 4. part. quaest. 17. m. 4. art. 6. sig. 2. alias quaest. 72. ro. 1. D. Thom. 1. 2. quaest. 113. art. 1. D. Bonav. 4. dist. 17. 1. p. art. 1. q. 1. .Riohard. dist. 15. art. 1. q. 7. et dist. 17. art. 4. quaest. 2.
Secundo quaero, utrum remissio vel expulsio culpae, et infusio gratiae sint una simpliciter mutatio? Videtur quod non. Augustinus de vera et falsa poenitentia, et ponitur in littera hujus dist. cap. 2. Dolendum est peccatori, non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Ex quo sequitur, quod peccare non est se formaliter privare virtute, nec peccatum formaliter est privatio virtutis, sed infusio gratiae, quae est virtus; si est formaliter expulsio alicujus privationis, non est nisi privationis propriae; ergo non est ipsa expulsio culpae; ergo est alia materia doloris privatio virtutis, et ipsa culpa: ergo per oppositum expulsio culpae, virtutisque restitutio, est alia et alia materia gaudii.
Item, in moralibus corruptio vitii est alia mutatio ab inductione virtutis; ergo similiter hic. Probatio antecedentis ; vitium est quaedam qualitas positiva, ut timiditas, vel parcitas; non enim omnis carens fortitudine est timidus, sed habens ; habitum inclinantem ad timendum: nec omnis carens lie?alitat e est parcus, sed qui acquisivit habitum ex frequenter parce agere. Patet etiam inducendo in vitiis, quia extrema inclinant potentias virtualiter ad habitus sibi conformes, sicut media adactus sibi conformes, et ista inclinatio non est per solam privationem ; sed quando sunt formae positivae oppositae, quarum una succedit alii, sunt aliae mutationes, quia quatuor termini, ut patet in alterationibus a contrario in contrarium.
Item, generatio et corruptio sunt duae mutationes propter quatuor terminos, scilicet duas privationes et duas formas: sed hic est corruptio peccati quod infuit et quaedam generatio in esse gratuito, quando gratia infunditur: ergo duae mutationes.
Item, dispositio et illud ad quod disponit, non sunt idem: expulsio culpae disponit ad infusionem gratiae. Probatio, quia per expulsionem culpae est non inimicus, per infusionem vero gratiae est amicus ; sed non esse inimicum disponit ad esse amicum, et posset ex hoc formari ratio principalis, quia non est idem desinere esse inimicum, et incipere esse amicum: sed per expulsionem culpae desinit esse inimicus, per infusionem gratiae incipit esse amicus ; ergo, etc.
Contra, si expulsio culpae sit alia mutatio ab infusione gratiae, aut ergo erit mutatio positiva, vel privativa, vel (ut alii loquuntur) deperditiva, vel acquisitiva. Non acquisitiva, quia mutationis positivae terminus ad quem est aliquid positivum; illius autem expulsionis terminus ad quem positivus non est alius a gratia. Nec privativa, quia tunc terminus a quo esset positivus. Sed culpa non est aliquid positivum ; ergo, etc.
Item, si sit alia mutatio haec et illa, aliquem ordinem habebunt inter se prioris et? posterioris, quia ordinantur ad eumdem finem, et non ex aequo, quia non aeque immediate attingunt illum ; sed non est ibi dare ordinem; ergo, etc. Probatio minoris, quia si expulsio esset prior natura, ergo in illo priori esset ille amicus, et tamen non amicus, quia non habens gratiam, sine qua nullus est amicus. Si etiam infusio gratiae esset prior in illo priori, esset amicus, quia habens gratiam, et tamen inimicus, quia habens adhuc culpam.