In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Remissionem culpae, infusionem gratiae non esse unam mutationem. Primo, quia primum plurificari potest cum unitate secundi. Secundo, potest primum esse sine secundo, et e contra. Tertio, formaliter non repugnant culpa et gratia, alias posset creatura annihilare gratiam ; sed unica mutatio tantum est inter formaliter repugnantia. Quarto, una privatio non est nisi a propria privatione ad propriam formam. Vide Scot. supra, d. 1. quaest. 6. sig. Contra istam. et dist. 14. q. i. art. 2. et 2. dist. 23. quaest. 1.
Respondeo (a), haec sit prima conclusio, quod infusio gratiae et expulsio culpae, seu magis proprie loquendo, remissio culpae, non sunt simpliciter una mutatio. Hoc probatur quadrupliciter : Primo sic, idem simpliciter non potest plurificari, et non plurificari simul: et hoc accipiendo uniformiter identitatem et plurificationem, puta si realiter, realiter, et si ratione, ratione. Hoc enim includit oppositum primi principii, quia idem, ut est idem, esset unum et non unum: sed remissiones culparum sunt multae, quando non est nisi una infusio gratiae: eo enim modo quo quis dicitur peccator post actum peccati transeuntem, dicitur peccator a multis culpis postquam multas commisit ; et illarum quaelibet habet propriam remissionem, quia quaelibet remissio posset esse sine alia, si tantum illam culpam commisisset, et non aliam.
Item secundo sic: idem non separatur ab eodem, accipiendo uniformiter identitatem et separationem, puta si realiter, realiter, et si ratione, ratione (quia etiam hoc includit oppositum primi principii, scilicet quod idem, ut est idem, simul sit et non sit); sed remissio culpae et infusio gratiae possunt ab invicem separari. Probatur tam comparando primum ad secundum, quam e converso: posset enim in statu innocentiae in genere humano, ( et ita factum est in Angelis, qui non peccaverunt ) gratia infundi absque culpae remissione, quia nulla culpa infuit. Similiter potest culpa remitti absque hoc quod gratia infundatur: potest enim Deus de potentia absoluta hominem creare in puris naturalibus sine culpa et sine gratia ; ergo et post lapsum talem reparare, et ita remittere culpam sine infusione gratiae. Evidentia istius rationis patet supra in quaestione de Circumcisione, dist. 1.
Tertio sic : culpa et gratia non sunt formaliter opposita, nec formaliter repugnantia. Probatio, quia tunc agens effective vel defective potens super esse unius, posset effective vel defective super non esse alterius, ut patet universaliter in incompossibilibus. Voluntas autem creata potest effective vel defective super esse culpae, quia ab ipsa est culpa: ergo ipsa posset effective vel defective super non esse gratiae, quod est falsum, quia gratia non destuitur nisi annihiletur ; sed creatura non potest aliquid annihilare. Patet ergo prima propositio, scilicet quod non est formaliter repugnantia inter culpam et gratiam ; sed non est unica mutatio ab aliquo, ut a termino a quo, ad aliud ut ad terminum ad quem, nisi illa sint formaliter repugnantia ; ergo, etc,
Quarto sic : una mutatio non est ad formam positivam, nisi a propria privatione ejus; culpa, ut ab ea post actum dicitur aliquis peccator, non est propria privatio gratiae, quia unica gratia non habet nisi unicam privationem ; multae autem sunt culpae hoc modo, ut dictum est in prima ratione. Nec valet instantia contra majorem, quod aliqua mutatio habet utrumque terminum positivum, quia istius mutationis, quae est ad gratiam, per se terminus a quo est privatio, et per consequens propria privatio termini ad quem.