Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Eadem communis sententia de constitutivis personarum impugnatur variis locis Augustini ; item ex Richardo et Boetio, Damasceno, Anselmo, qui videntur asserere personas constitui per absoluta.
Ex quarta via arguitur per auctoritatem Augustini 7. de Trin. c. I. 2. et 6. Omne relativum est aliquid excepta relatione; ergo sicut deduxit prima ratio, videtur concedere quod illud quod refertur est aliquid ad se.
Item in eodem libro cap. 4. Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus ? Et loquitur de subsistere, quod convenit substantiae, prout Graeci accipiunt substantiam. Accipiunt autem ipsi, secundum eum, substantiam sicut nos personam ; ergo subsistere quod convenit personae inquantum persona numeratur in tribus, prout scilicet dicuntur tres subsistentes, illud est ad se secundum eum ; et videtur dicere, quod inconveniens est personam divinam subsistere ad aliud, hoc modo accipiendo subsistere.
Item tertio, omnia, quae ponuntur in definitione personae, sive a Boetio de duabus naturis, sive a Richardo 4. de Trin. c. 22. et 23. sunt absoluta, ita quod nullum illorum includit relationem essentialiter, et definitio debet exprimere intrinsecam rationem definiti ; ergo, etc.
Ad auctoritates Augustini jam adductas hic in quarta via, respondetur quod Augustinus loquitur de formali significato hujus nominis persona, non de materiali ; formaliter autem significat hoc nomen persona, aliquid indistinctum in se et ab alio distinctum in natura intellectuali. Accidit autem huic significato formali, per quid sit talis distinctio ; tamen in aliqua natura necesse est illud distinctivum esse absolutum, sicut in natura creata, in aliqua autem relationem, sicut in proposito.
Contra hanc responsionem arguo, aut Augustinus intelligit in illo significato formali personae indistinctum in se et distinctum ab alio, secundum essentiam, et tunc non magis haberet concedere, quod sint tres personae quam tres essentiae sive tria distincta secundum essentiam, quod videtur manifeste contra intentionem suam, ubi vult quod aliter utimur nos nomine substantiae quam Graeci ; igitur ipsi utuntur pro prima substantia, et concedunt tres substantias eo modo quo nos tres personas ; ergo nos proprie secundum eum, concedimus tres personas. Aut intelligit indistinctum in se secundum substantiam incommunicabilem, et sic distinctum ab alio, et tunc si illud secundum formale significatum est ad se, habetur propositum.