IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Remissionem culpae et infusionem gratiae non esse duas mutationes reales, quia prima non est realis,quia non est ad formam positivam, nec necessario tollit positivum reale: et hic habes ex Scoto rectitudinem non esse quid reale. Declarat hic Doctor quod dist. 14. quaest. 1. art. 1. dixit de macula manente post actum peccati, negans eam dari, et intelligit per eam aliquid reale, a quo daretur mutatio realis ad ejus carentiam. Ex quo patet Doct. non negare maculam, seu habituale peccatum manere in vero sensu, id est, ipsum actuale non remissum; sed tantum negat aliquid medium reale inter actuale, et relationem ad poenam; de quo notari dist. 14. q. 1. art. 1. Longam habet disputationem, an daretur transitus a contradictorio in contradictorium, sine mutatione, si Deus remitteret peccatum, sine ullo positivo posito in peccatore: et hic videtur negare mutationem etiam rationis in hoc transitu. In primo tamen dist. 30. n. 11. et alibi saepius eam admittit, sed concordia facilis est, quia hic ad mutationem rationis petit mutationem realem in altero extremorum, alibi non.
Secunda (b) conclusio est haec : Infusio gratiae et remissio culpae non sunt duae mutationes reales. Hoc probatur, quia infusio gratiae est mutatio realis, quia est inter privationem formae realis ad formam illam: remissio autem culpae non est mutatio realis ; ergo, etc. Major hujus est probata, et ex hoc patet, quia hic est una mutatio realis. Minor indiget probatione. Ubi est (c) intelligendum,quod si poneretur peccatum actuale,esse corruptionem vel privationem formaliter alicujus gradus naturae,vel rectitudinis naturalis, vel cujuscumque positivi proprii, tunc expulsio culpae esset restitutio istius positivi, quod culpa privabat: et tunc posset illa expulsio esse mutatio realis et positiva a privatione rectitudinis hujus ad ipsam rectitudinem. Sed hoc est improbatum 2. lib. dist. 35. quia natura intellectualis est incorruptibilis per quamcumque actionem sui ; et sicut tota natura, ita et quicumque gradus, quia si unus gradus posset corrumpi ab illa natura per aliquam actionem sui, sequeretur quod per actiones aliquoties iteratas posset totaliter corrumpi. Unde illud Augustini Enchir. Peccatum in lanium est malum, inquantum adimit de bono, debet intelligi non quod adimat de bonitate naturae in esse primo, quia defectus effectus contingentis non repugnat esse quia, nec repugnat effectui contingenti, cui magis videretur repugnare: sed debet intelligi de adimere bonum in actu secundo, non quidem quod inest, sed quod deberet inesse.
Si etiam (d) poneretur, quod aliqua macula remaneat in anima, propria peccato actuali, et quod illa expelleretur in poenitentia, tunc posset poni remissio culpae mutatio realis ab illa culpa ad carentiam ejus; sed hoc est impro batum supra dist. 14. quaest. 1. art. 1. ubi ostensum est, quod post actum culpae transeuntem interiorem et exteriorem, praeter injustitiam, habitualem, quae est carentia gratiae, et unica, in una anima, non remanet aliqua injustitia actualis propria, a qua dicatur peccator tali peccato, quia non est immediate receptiva illius obliquitatis, quae nata est esse in peccato actuali, sed tantum mediante actu, in quo proximo sit illa obliquitas; ergo post actum transeuntem tantum remanet anima obligata ad poenam propriam correspondentem illi culpae commissae; et ista obligatio dicitur reatus ille, qui manet in anima, postquam transit actus peccati intrinseci et extrinseci.
Ex (e) hoc potest probari minor rationis illius praeacceptae sic: obligatio ad poenam pro culpa commissa non est aliquid reale in anima post actum praeteritum, sed est tantum relatio rationis in objecto volito, ut volitum est; ergo remissio, quae est ab obligatione ista ad non obligationem, non est mutatio realis. Consequentia patet, quia non est mutatio realis, nisi sit in terminum realem positivum, vel privationem realem. Antecedens declaratur, quia sicut volitum a me, per hoc quod est a me volitum, nullam habet formam realem novam absolutam vel relativam, sed tantum relationem rationis correspondentem reali volitioni in me, ita per hoc quod aliquis est volitus vel ordinatus ad poenam voluntate divina, postquam commisit culpam, cum culpa non remaneat, nec aliquod reale positivum, vel privativum, nec alia relatio realis fundata super culpam remanebit, sed tantum rationis: et hoc indifferenter accipiendo relationem rationis pro objecto volito, sicut pro objecto intellecto, ut dictum est in primo lib. dist. 45. quaest. 1. quia non magis est realis collatio objecti voliti per actum voluntatis ad aliud quam comparatio objecti intellecti ad aliud per actum intellectus.
Contra hoc (f), non est transitus a contradictorio in contradictorium sine aliqua mutatione ; sed quando isti remittitur culpa, est transitus talis,quia ante remissionem iste est ordinatus ad poenam et dignus poena, et post non: ergo, etc. Major patet, quia si nulla est mutatio, non est ratio quare magis nunc pars una contradictionis est vera quam alia, et prius alia vera magis quam nunc; et potest haec probatio ulterius deduci, quod talis transitus non potest esse sine mutatione reali, quia mutatio rationis oportet quod reducatur ad aliquam mutationem realem. Minor probatur, quia antequam culpa remittatur, iste est ordinatus ad poenam et dignus poena ; quando remittitur, non ordinatur ad poenam, nec dignus poena.
Et confirmatur, quia ante remissionem, intellectus divinus scit ipsum esse puniendum; ergo illud scitum est verum ; post remissionem autem scit illum non esse puniendum: ergo illud est verum, ergo est transitus. Et potest argui ex conclusione probata ulterius, quia cum ista mutatio non sit in voluntate divina, nec in actu ejus, ergo erit in isto cui culpa remittitur, et per consequens remissio culpae in isto,secundum propriam rationem ejus est aliqua mutatio. Respondeo (g), hic primo videndum est aliquid de voluntate creata, postea ad propositum applicandum. Voluntas autem creata, licet non possit simul velle affirmationem et negationem eidem pro simul, tamen potest non simul velle illa eidem pro simul, scilicet per diversos actus sibi invicem succedentes, et potest simul velle illa eidem non pro simul, et hoc eidem nullo modo in se variato ante terminum volitionis. Patet,si simul consideret idem pro diversis nunc, et pro illis opposita sibi competere, sed nec necesse est illud cui vult affirmationem et negationem, pro diversis nunc variari ex illa volitione, nisi illa sit causa sufficiens illorum oppositorum, et sit volitio absoluta, non conditionata. Si enim non posset esse causa illorum, et sit volitio absoluta, utpote si ambo non sint causabilia extra, quia sunt tantum entia rationis, ut volo huic dominium, vel aliquid tale, quod non est causabile realiter in illo: vel si illud volitum isti est causabile, non tamen ab hac voluntate, ut volo isti beatitudinem,quae est quoddam reale causabile in isto, non tamen a voluntate mea. Si etiam sit causabile realiter in isto, et a voluntate mea imperante causabile illud, velim tamen isti conditionaliter pro A, et oppositum pro B conditionaliter, nec oportet hoc oppositum pro A, nec illud pro B inesse isti, nisi conditio stet pro utroque vel altero. Ad propositum, quaecumque absoluta objecta, exceptis peccatis et generaliter inordinate volitis, voluntas creata potest velle pro eodem nunc,vel pro alio et alio, et hoc, sive uno actu, sive diversis, voluntas divina potest uno actu vel elidem pro eisdem nunc una volitione realiter, sed diversis secundum rationem, quia voluntatem esse limitatam ad aliqua objecta secundaria praecise, ita quod in alia non possit, est imperfectionis in voluntate;et per consequens pro diversis instantibus potest velle affirmationem et negationem isti nullo modo in se variato ante actum volitionis ; et hoc magis potest, quam voluntas creata, quia minus dependet aeternum a temporali, quam actus temporalis a temporali, imo non dependet. Quod si illa affirmatio et negatio, qua vult illa voluntas isti non variato in se, unum pro A, et alterum pro B sint simpliciter causabilia, quia sunt realia,sequitur quod sunt causabilia a voluntate divina, quia est omnipotens. Sed si non sint causabilia, vel voluntas illa velit tantum alterum, vel ambo conditionaliter, sequitur quod illa voluntas volet isti unum oppositum pro A, et aliud pro B, et sine omni istius mutatione, sine etiam omni mutatione sui in se, et in actu suo, et sine mutatione objecti, ut objectum est, quia et volitio et objectum ut voluntati objicitur, habet esse in aeternitate,nec posset objectum variari, ut objicitur actui sine variatione actus.
Ex hoc ergo sequitur quod voluntas divina potest velle isti affirmationem (dicatur C) pro instanti A, et eidem negationem (dicatur D) pro instanti B absque omni mutatione in voluntate divina, vel in objecto, ut objectum est, vel aliquo extra: et hoc si inter illa opposita non sit nata esse mutatio, puta quia affirmatio non est, nisi tantum affirmatio rationis, et per consequens negatio est tantum negatio entis rationis: vel si voluntas non velit illa, nisi tantum conditionali ter, vel ambo, vel alterum. Sed quia nullum ens rationis est novum, nisi per novum actum voluntatis vel intellectus, ista conditio, scilicet de ente rationis, non salvat transitum a contradictorio in contradictorium sine mutatione, licet non inter illa, quae sunt rationis, tamen inter actum et non actum ; propter ergo omnipotentiam voluntatis divinae, nullo modo potest velle isti C pro A, et D pro B sine mutatione aliqua in isto. Et hoc si velit illa volitione efficaci et absoluta ; sed si velit ambo, vel alterum conditionaliter, et conditio non existat, nec tunc requiritur mutatio: voluntas autem creata, quia non est omnipotens, potest absolute velle eidem non variato C pro A, et D pro B, et sine aliqua mutatione praecedente vel sequente.
Ad (h) formam ergo rationis concedo majorem, proprie accipiendo transitum: sed minorem isto modo nego, quia voluntas divina pro instanti pro quo iste peccat, et pro toto tempore habito usque ad instans B, vult illum esse puniendum, non prout puniendum est participium futuri temporis passivi, sed prout est nomen, id est, vult illum esse dignum puniri, quod nihil aliud est nisi velle punire istum pro tunc, et hoc volitione conditionata, videlicet si fiat in termino; vel si in instanti B paeniteat, vult istum pro tunc, et pro toto tempore habito usque ad instans novi peccati non esse puniendum, quod est velle istum condionabiliter non punire, si fiat in termino. Hic ergo non est transitus aliquis ab uno opposito in aliud oppositum, sed hic est circa idem objectum velle conditionatum affirmationis pro uno instanti, et velle conditionatum negationis pro alio instanti: et ista duo velle in aeternitate simul stant, et circa objectum in aeternitate volitum, licet non pro aeternitate, sed pro alio et alio nunc.
Per hoc patet ad illam probationem de intellectu divino, qui scit istum ante remissionem esse dignum poena, et post remissionem non esse dignum , hoc enim non est aliud, quam scire istum esse ordinatum ad poenam per actum voluntatis conditionatum pro illo instanti, pro quo sic est ordinatus, et non ordinatum pro illo instanti, pro quo sic non est ordinatus.
Si (i) arguas, quod omnimoda simultas est incompossibilis, quia tunc simul vellet opposita, et pro simul; necessario ergo requiritur ibi ultra aliqua successio, et pro tanto aliqua mutatio. Respondeo, non requiritur aliqua successio actus ad actum, neque actus, ut tendit super objectum, ad actum, ut tendit super aliud objectum quia in aeternitate tendit super utrumque, sed nec successio unius objecti ad alterum.in se extra, quia non requiritur ad istam Dei volitionem existentia rei extra, sicut nec temporale ad aeternum; sed requiritur ibi aliqua successio eorum, quae sunt objecta in esse objectivo. Nec hoc est idem sic habere ordinem, et habere ordinem in objici, quia prius ut prius, et posterius ut posterius possunt simul intelligi, ita quod in objici ipsi intellectui non habet ordinem, et tamen ordo est ipsorum, ut sunt objecta, scilicet in esse eorum objectivo. Nec ex isto ordine objectorum in esse objectivo sequitur aliqua mutatio, quia oppositum non succedit opposito, neque in cognosci, neque in esse.
Si (k) arguas contra hoc, quia semper stat difficultas rationis, quia primo est una pars contradictionis vera, scilicet, iste est ordinatus ad poenam ; secundo, altera, scilicet, iste non est ordinatus ad poenam; sed non est transitus a contradictorio in contradictorium sine mutatione; ergo, etc. Respondeo in aeternitate haec est vera, iste pro A est ordinatus ad poenam, et iste pro B non est ordinatus ad poenam. Nec ista sunt contradictoria simul vera, nec succedentia sibi invicem in veritate, sed illa pro quibus affirmatio et negatio denotantur inesse, apprehenduntur ut succedentia sibi realiter vel possibiliter. Vel aliter, nihil aliud est, iste est nunc ordi natus ad poenam, nisi iste est volitus ad poenam pro A, si tunc judicetur, et iste postea non est ordinatus ad poenam, id est, iste non est volitus ad poenam pro B, si tunc judicetur, et haec non sunt contradictoria. Quod autem utraque volitio ista pertinens ad retentionem et remissionem culpae, non sit nisi conditionata, patet, quia si vellet absolute peccatorem, statim cum peccat, punire, statim puniret.
Contra totum istum processum de diversis nunc, pro quibus est offensa et remissio, arguitur, quia Deus posset Angelo peccanti in aevo existenti absque omni tempore remittere offensam ; et tunc non esset dare talia diversa nunc, pro quibus esset culpa et remissio, maxime si ponatur aevum indivisibile.
Si dicatur, quod tunc esset aliud aevum culpae, et tunc desineret esse adveniente remissione, contra, quia alterum istorum duorum, vel culpa, vel remissio est tantum privatio, et ita non habet proprium aevum. Comparando etiam ad aevum Angeli manentis primo sub culpa, postea sub remissione, et in illo aevo eodem, et pro illo instanti essent illa duo opposita. Responsio istius quaeratur 2. lib. dist. 2. quaest, de successione ceni.
Sed (1) esto, quod Deus remittat isto modo culpam post offensam sine omni mutatione, sive in actu, sive in objecto, ut objectum est, sive in objecto, ut extra, nonne huic actui remissionis correspondet in Petro cui remittitur extra aliqua mutatio rationis ? Videtur quod sic, quia alioquin non magis esset Petrus absolutus seu reconciliatus post remissionem quam ante. Quod si correspondet, de illa erit quaestio, an sit eadem cum illa gratificatione, an alia.
Potest dici, quod ubi actus, in quo objectum habet esse rationis, potest esse terminus mutationis realis, ibi potest objectum mutari mutatione rationis, sicut lapis potest fieri de non intellecto intellectus a me, quia intellectio ejus in me potest esse nova ; sed ubi actus nullo modo est terminus mutationis realis, ibi objectum ut in actu, non potest mutari mutatione rationis. Hujusmodi est velle divinum, et per consequens Petrus, ut est objectum istius actus, quia ut extra habens esse novum, non habet noviter rationem objecti, sed uniformiter in aeternitate, et ita nulla videtur esse concedenda mutatio, nec rei, nec rationis in Petro, quando dicitur culpa sibi esse remissa. Concomitatur (m) tamen ibi remissionem illam activam Dei, et passivam secundum dici in Petro, quaedam mutatio realis, et hoc semper de potentia ordinata quae est ad gratificandum Petrum, quia de potentia ordinata nulli remittit Deus pro A, quin illum pro tunc gratificet: sed de potentia absoluta, et in re extra, et in actu intra pro aeternitate possent ista separari, ut scilicet remitteret Petro in A, adveniente A, quod non est nisi actus immanens Deo, et tamen non gratificaret ipsum in A, aliquo actu transeunte extra, si in aeternitate vellet remittere in A, et tamen non vellet in aeternitate gratificare pro A, quia primum nihil dicit, nisi negationem actus positivi, qui est velle punire, secundum autem dicit actum alium positivum.
Et si objicias, quod non potest aliter se habere Petrus ad divinam voluntatem, ut punitivam, vel non punitivam, nisi quia aliter se habet secundum aliquid aliud, puta quia acceptus, vel non acceptus, quia objectum non variatum in se secundum aliquid prius actu, non aliter objicitur volitioni divinae. Haec est falsa, quia voluntas nostra potest alio actu aliter se habere ad objectum uniformiter se habens in se ante actum, et posset, si semper haberet eumdem actum contingenter transeuntem super objecta secundaria.