Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Septimo Tomo Continentur.
In Tomum Septimum Praefatio.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Syllabus Codicum Ad Quos De Novo Recognitum Est Augustini Opus De Civitate Dei.
Codices Manuscripti A Pp. Benedictinis Adhibiti.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Marcellinum De Civitate Dei Contra Paganos Libri viginti duo .
Praefatio. De suscepti operis consilio et argumento.
Caput V.— De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
Caput VIII.— De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
Caput IX.— De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Caput X.— Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Caput XI.— De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
Caput XII.— De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
Caput XIII.— Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
Caput XIV.— De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
Caput XVII.— De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
Caput XVIII.— De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
Caput XIX.— De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
Caput XXI.— De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
Caput XXII.— Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
Caput XXIII.— Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
Caput XXV.— Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
Caput XXVII.— An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
Caput XXVIII.— Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Caput XXXI.— Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
Caput XXXII.— De scenicorum institutione ludorum.
Caput XXXIII.— De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
Caput XXXIV.— De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
Caput XXXV.— De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
Caput XXXVI.— De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Caput Primum.— De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
Caput II.— De his quae primo volumine expedita sunt.
Caput V.— De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
Caput VI.— Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
Caput X.— Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
Caput XV.— Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
Caput XIX.— De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Caput XXI.— Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Caput XXII.— Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
Caput XXIV.— De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
Caput XXVIII.— De Christianae religionis salubritate.
Caput XXIX.— De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Caput III.— Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
Caput IV.— De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
Caput V.— Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Caput VI.— De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
Caput VII.— De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
Caput VIII.— An debuerit diis Iliacis Roma committi.
Caput IX.— An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
Caput XIII.— Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
Caput XV.— Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
Caput XIX.— De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
Caput XXIV.— De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
Caput XXV.— De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
Caput XXVI.— De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Caput XXVII.— De bello civili Mariano atque Syllano.
Caput XXVIII.— Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
Caput XXX.— De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
Caput Primum.— De his quae primo volumine disputata sunt.
Caput II.— De his quae libro secundo et tertio continentur.
Caput IV.— Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
Caput V.— De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
Caput VI.— De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
Caput X.— Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
Caput XI.— De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
Caput XII.— De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
Caput XIII.— De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
Caput XV.— An congruat bonis latius velle regnare.
Caput XVII.— An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
Caput XVIII.— Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt
Caput XIX.— De Fortuna muliebri.
Caput XXI.— Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
Caput XXII.— De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
Caput XXIV.— Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
Caput XXVI.— De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
Caput XXVII.— De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
Caput XXVIII.— An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
Caput XXIX.— De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
Caput XXX.— Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
Caput XXXIII.— Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
Caput II.— De geminorum simili dissimilique valetudine.
Caput IV.— De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
Caput V.— Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
Caput VI.— De geminis disparis sexus.
Caput VII.— De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
Caput IX.— De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
Caput X.— An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
Caput XI.— De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
Caput XIV.— De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
Caput XV.— De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
Caput XVII.— Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
Caput XIX.— Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
Caput XX.— Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
Caput XXII.— Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
Caput XXIV.— Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
Caput XXV.— De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
Caput XXVI.— De fide et pietate Theodosii Augusti.
Caput Primum.— De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
Caput VI.— De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
Caput VII.— De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
Caput IX.— De officiis singulorum deorum.
Caput XI.— Quid de Judaeis Seneca senserit.
Caput II.— Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
Caput V.— De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
Caput VII.— An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
Caput IX.— De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
Caput X.— An Jani et Jovis recta discretio sit.
Caput XI.— De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
Caput XII.— Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
Caput XIV.— De Mercurii et Martis officiis.
Caput XV.— De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
Caput XVI.— De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
Caput XVII.— Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
Caput XVIII.— Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
Caput XIX.— De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur
Caput XX.— De sacris Cereris Eleusinae.
Caput XXI.— De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
Caput XXII.— De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
Caput XXV.— Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
Caput XXVI.— De turpitudine sacrorum Matris magnae.
Caput XXVIII.— Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
Caput XXXV.— De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
Caput II.— De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
Caput III.— De Socratica disciplina.
Caput VI.— De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
Caput VIII.— Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
Caput IX.— De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
Caput X.— Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
Caput XI.— Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
Caput XIII.— De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
Caput XVI.— Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
Caput XVII.— An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
Caput XIX.— De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
Caput XX.— An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
Caput XXII.— De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
Caput XXV.— De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
Caput XXVI.— Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
Caput XXVII.— De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
Caput IV.— De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
Caput IX.— An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
Caput XI.— De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
Caput XIV.— An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
Caput XV.— De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
Caput XX.— De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
Caput XXI.— Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
Caput XXII.— Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
Caput II.— De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
Caput IV.— Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
Caput VI.— De vero perfectoque sacrificio.
Caput X.— De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
Caput XIII.— De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
Caput XV.— De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
Caput XX.— De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
Caput XXII.— Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
Caput XXIII.— De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
Caput XXIV.— De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
Caput XXVI.— De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
Caput XXVII.— De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
Caput XXX.— Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
Caput XXXI.— Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
Caput III.— De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
Caput VI.— Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
Caput IX.— De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
Caput XV.— Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
Caput XIX.— Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
Caput XXIII.— De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
Caput XXIV.— De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
Caput XXV.— De tripartita totius philosophiae disciplina.
Caput XXVII.— De essentia et scientia, et utriusque amore.
Caput XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
Caput XXXI.— De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
Caput XXXII.— De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
Caput Primum.— De una bonorum malorumque angelorum natura.
Caput V.— Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
Caput. VII.— Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
Caput VIII.— De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
Caput X.— De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
Caput XII.— Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
Caput XVI.— Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
Caput XVIII.— Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
Caput XIX.— De saeculis saeculorum.
Caput XXI.— De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
Caput XXIII.— De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
Caput XXIV.— An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
Caput XXV.— Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
Liber Decimus Tertius. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
Caput Primum.— De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
Caput VI.— De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
Caput VII.— De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
Caput VIII.— Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
Caput X.— De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
Caput XI.— An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
Caput XII.— Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
Caput XIII.— Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
Caput XIV.— Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
Caput XVII.— Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
Caput II.— De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
Caput IV.— Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
Caput VII.— Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
Caput IX.— De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
Caput XII.— De qualitate primi peccati per hominem admissi.
Caput XIII.— Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
Caput XIV.— De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
Caput XV.— De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
Caput XVII.— De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
Caput XVIII.— De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
Caput XX.— De vanissima turpitudine Cynicorum.
Caput XXII.— De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
Caput XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
Caput XXVIII.— De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
Caput Primum.— De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
Caput II.— De filiis carnis, et filiis promissionis.
Caput III.— De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
Caput IV.— De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
Caput VII.— De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
Caput VIII.— Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
Caput IX.— De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
Caput X.— De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
Caput XI.— De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
Caput XVII.— De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
Caput XIX.— De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
Caput XXV.— De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
Caput XXVI.— Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
Liber Decimus Sextus. In cujus priore parte
Caput II.— Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
Caput III.— De generationibus trium filiorum Noe.
Caput IV.— De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
Caput V.— De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
Caput VI.— Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
Caput VIII.— An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
Caput X.— De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
Caput XII.— De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
Caput XIV.— De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
Caput XV.— De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
Caput XVI.— De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
Caput XVIII.— De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
Caput XX.— De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
Caput XXV.— De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
Caput XXXI.— De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
Caput XXXIII.— De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
Caput XXXIV.— Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
Caput XXXV.— De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
Caput XXXVII.— De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
Caput XXXIX.— Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
Caput XLI.— De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
Caput XLII.— De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
Caput Primum.— De temporibus Prophetarum.
Caput XIV.— De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
Caput XIX.— De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
Caput XXI.— De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
Caput Primum.— De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
Caput IV.— De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
Caput V.— De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
Caput VI.— Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
Caput VII.— Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
Caput IX.— Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
Caput X.— Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
Caput XIV.— De theologicis poetis.
Caput XVII.— De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
Caput XIX.— Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
Caput XX.— De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
Caput XXI.— De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
Caput XXVIII.— De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
Caput XXIX.— Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
Caput XXX.— Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
Caput XXXI.— Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
Caput XXXII.— De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
Caput XXXIV.— De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
Caput XXXV.— De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
Caput XXXVI.— De Esdra et libris Machabaeorum.
Caput XXXVII.— Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
Caput XXXIX.— De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
Caput LI.— Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
Caput LIII.— De tempore novissimae persecutionis occulto.
Caput V.— De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
Caput VI.— De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
Caput X.— Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit
Caput IX.— De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
Caput XVI.— De aequo jure dominandi
Caput XVII.— Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
Caput XVIII.— Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
Caput XIX.— De habitu et moribus populi christiani.
Caput XX.— Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
Caput XXII.— An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
Caput XXIII.— Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
Caput XXV.— Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
Caput XXVIII.— In quem finem venturus sit exitus impiorum.
Caput V.— Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
Caput VI.— Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Caput VIII.— De alligatione et solutione diaboli.
Caput XIII.— An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit
Caput XV.— Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
Caput XVI.— De coelo novo, et terra nova.
Caput XVII.— De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem
Caput XVIII.— Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
Caput XX.— Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
Caput XXI.— Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
Caput XXII.— Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
Caput XIV.— In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
Caput XXVII.— De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
Caput II.— An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
Caput III.— An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
Caput V.— Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
Caput VII.— Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
Caput IX.— De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
Caput XIV.— De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
Caput XVI.— Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
Caput XVII.— De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
Caput Primum.— De conditione Angelorum et hominum.
Caput II.— De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
Caput III.— De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
Caput V.— De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
Caput VII.— Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
Caput XIII.— An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
Caput XV.— An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
Caput XVI.— Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
Caput XVII.— An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Caput XXI.— De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
Caput XXIV.— De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
Caput XXIX.— De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
Caput XXX.— De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Appendix Tomi Septimi Operum Sancti Augustini. Exhibentur scriptiones aliquot De Stephani Martyris Detectione, Translatione Et Miraculis, Scilicet: Av
Epistola Aviti Ad Palchonium, De Reliquiis Sancti Stephani, Et De Luciani Epistola A Se E Graeco In Latinum Versa .
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
((Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam. ))
Admonitio In Subsequentem Epistolam.
Epistola Luciani Ad Omnem Ecclesiam, De Revelatione Corporis Stephani Martyris Primi Et Aliorum.
Ex Editis Ulim. Et Lov. Et Recognita Ad Plures Mss.
Ex Floriacensi Codice Et Aliis Mss.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Admonitio In Epistolam Anastasii Et In Subsequentem Scripturam.
Epistola Anastasii Ad Landuleum, De Scriptura Translationis Protomartyris Stephani, Quam E Graeco In Latinum Vertit.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Scriptura De Translatione Sancti Stephani De Jerusalem In Urbem Byzantium.
Epistola Severi Ad Omnem Ecclesiam, De Virtutibus Ad Judaeorum Conversionem In Minoricensi Insula Factis In Praesentia Reliquiarum Sancti Stephani .
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
De Miraculis Sancti Stephani Protomartyris Libri duo.
Admonitio In Subsequentes Libros.
Caput Primum.— De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.
Caput II.— Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.
Caput III.— De muliere caeca, quae pallam cum reliquiis contigit, et visum recepit.
Caput V.— De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.
Caput VII.— Ubi prohibuit sanctus episcopum, ne reliquias suas transferre praesumeret.
Caput VIII.— De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.
Caput IX.— De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.
Caput. X.— De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.
Caput XI.— Ubi paralyticus meruit sanitatem.
Caput XII.— Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.
Caput XIII.— Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.
Caput Primum.— Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.
Caput V.— De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Septimo Continentur.
Caput II.— De Megetia quae paralysi fuerat percussa, quae inter medicorum manus defecerat, et currens ad sanctum Stephanum a duplici infirmitate curataest.
1. Carthaginensis civitatis quaedam fuit, nobilis genere, nobilior Christi fide, Megetia nomine, dives in saeculo, ditior ni Deo: cui christiana mater erat nomine Vitula: pagani autem erant maritus, et socer, et pater. Haec cum in utero haberet, quarto mense conceptus sui, nescio unde nauseando prius ac rejiciendo, dum frequentius pateretur stomachi concussionem orisque distensionem et vomitus provocationem, in pravitatem pestemque paralysis causa perducta est, ita ut exclusis a locis suis ipsis cardinibus dentium et arteriarum, nequaquam posset dilapsa ora constringere, neque pervios atque integros palati motus ac linguae ad aliquid vel ore emittendum, vel in os recipiendum habere. Remanserat in femina pia et pudorata deformis quidam et aversandus aspectus, et ibi vitii macula corpori erat infixa, ubi utique nequaquam posset esse celata: facies quippe erat, de qua quidam dixerat, Frons hominem praefert, quae tegi sine dedecore non potest. Caeterorum namque membrorum cum aliquo vitio officia praepediuntur, nonnulla industria rubori subtrahuntur. At vero cum ipse vultus aliqua fuerit foeditate turpatus, quidquid propter verecundiam tegminis adhibetur, ipsa verecundia magis augetur. Quid ergo faceret nobilis matrona, velamento abscondens ora vitiata, dum venientibus salutatum ad se aeque aliis nobilibus feminis, aut osculum dare, aut sermonem conferre, ipsius vitae societas atque humanitas compulisset, ut taceam de cibo et potu, quod vix aegre poterat manducare vel haurire? Namque ingenium industriaque medicorum diu moltumque circa eam laborantium frustra, non solum nihil salutis ei conferre poterat, verum etiam in deterius causa pergebat. Nec immerito: ab illo enim conditore et redemptore omnis naturae Deo nondum in illa reformabatur, quod nonnisi ejus virtute formatur, cujus censura omne hominis corpus et disciplina constringitur, et medicina laxatur. Tali igitur confecta moerore ac dolore, nec quorumcumque remediorum aut medicamentorum ullo adjuta levamine, fere jam sexto mense, tabefactum fuerat delicatae corpus animusque puellae. Ob quam rem etiam illud quod gestabat a vitali spiritu jam destitutum, intra septa viscerum retinebat emortuum. Ita cum prius sub uno paralysis vitio jam ipsa vita horreret, accessit 0844 aliud gravius et periculosius, unde nec ipsa quidem vivendi possibilitas remaneret. Nam si puella sic defecerat sub vitiosi oris labore, quomodo posset vivere cum mortuorum viscerum collapsione? Septimus mensis incesserat, non vultus pestifer a pravitate exuebatur, non alvus onere mortuo exuebatur. Pontius vero, Megetiae pater, socer autem Avitianus, et maritus Adventius, utpote adhuc gentilitatis erroribus adstricti, quidquid non solum per industriam medicorum, verum etiam per artes daemoniorum ac superstitiosarum figmenta vanitatum, quasi pro vita intermorientis Megetiae poterant attentare, frustra omnino atque inaniter desudabant. Sed error infelix, quid saluti humanae te crederes posse conferre, quam studuisti semper auferre? Refellit te vox veritatis in sacratissimis Psalmis, contestans generaliter et breviter, a quo vere sit omnis Salus animae corporisque, dicens: Domini est salus (Psal. III, 9) . Soli enim Deo recte cantatur, Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7) . Qui dignatus est creare, ipse prorsus dignatus est et sanare.
2. Proinde illis memoratis personis diu in talibus frustra laborantibus, et non corpore, sed corde dormitantibus, ecce Deus ille magister qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4) ; ipse Deus, inquam, cui cura est pro omnibus (Sap. VI, 8) , religiosam Vitulam, Megetiae matrem, fideli calore succendit, atque ut ad domini Amici sui Stephani suffragium accurreret, inspiravit. Quam, ubi benedicta femina in sacratarum reliquiarum loco de Carthaginensi urbe ad Uzalensem profecta est, misericordissimus Dominus et miserator excepit, exaudivit, adjuvit, atque de filia compotem fecit, ac de diabolo adversario superato victricem triumphare permisit. Diei non potest quibus illa pia femina Amicum Dei flebilibus vocibus fuerit aggressa, et quanta cum miseratione ante limina gloriosi Martyris prostrata effusos sui cordis dolores expresserit, in haec verba prorumpens: Domine Stephane, Christi amice, subveni matri miserae, ad te confugienti pro salute periclitantis filiae. Hic te ergo planctibus oro, illic te ancilla tua praesentem medicum sentiat imploro. Scis ipse qualibus causis laboret Megetia, et in quo vitae discrimine sit constituta. Ecce enim ex quanto tempore jacet, misera toto corpore, et paralysi dissoluta, et visceribus tabefacta. Proximum est autem, ut septimo mense completo, comprehendatur ab octavo. Omnes desperant de salute Megetiae: ego quae ad Christum et te, Amicum ejus, confugi, credo quia talis luctus de filia non imponetur capiti meo. Peto autem et rogo, ut, cum hinc a corona tua revertens festinanter ad ancillam tuam proficisci coepero, recreetur anima mea de filia aliquo nuntio bono. His et horum similibus multis affatibus ubi satis visa est sibi idoneum instruxisse advocatum sanctum Stephanum apud judicem Christum, propere ad revisendam filiam, unam et solam suam maximam curam, mater parturibunda revertitur. Oleum tamen sanctificatum, et orarium vel sudarium orationum suarum sudorumque pro salute filiae laborantis testimonium, a beati Martyris Memoria secum pariter reportabat. Ecce igitur in via, cum declinandorum aestuum gratia (nam aestivum tempus erat, quo igneus sol terras urebat) secessisset, subito adveniente nuntio accepit litteras a viro suo de Carthagine directas, sicut precibus suis postulaverat, in quibus proxime futura liberatio filiae significata erat. Nam mensem octavum altera die ingressura filia dicebatur, aliquantulum tamen vegetior esse, et sui jam partus signa praecedere, et bono animo illam de filia esse debere. Quod totum religiosae Vitulae matri, non ore humano, sed divino oraculo nuntiabatur. His igitur primis votorum 0845 suorum relevata mater auspiciis, perniciter advolavit. Quae ubi pervenit Carthaginem, suamque natam in ipso vitae suae articulo positam invenit, statim sacrato oleo filiae membra perunxit, sudarium quoque amplexandum pectori tradidit. Quo facto, rediviva Megetia uteri sui partu exonerata, octavi mensis ingressa praegnantibus mulieribus tremenda lumina , ab ipsa mortis regia, rursus auris est vitalibus restituta. Sic itaque una lethali causa dispuncta, archiatro coelesti protinus altera curanda restabat. Quod ut jamjamque fieret, fida mater Vitula filiam liberatam ad vitalis fontis venam, unde aegrae suae haustum coeleste poculum attulerat, salubriterque infuderat, secum reducere cupiebat. Sed nondum recuperatae vires Megetiae, post laborem periculosae enixionis suae, alterum itineris subire laborem minime permittebant.
3. Interea vir, socer et pater puellae nihilo adhuc permoti in laudem Dei verique ejus Martyris primi de tam miserabili causa uteri, rursum coepere ob ejusdem curandam reliquam valetudinem, id est, vitiosi oris pravitatem, illa hominum remedia erroresque consulere, et longas moras temporum frustra conterere. Namque annus integer et aliquot fere menses evoluti sic erant. Tandem fidelis mater Vitula, archiatrum quemdam, Felicem nomine, Carthaginensis civitatis, fidelissimum prae caeteris atque amicum domus suae, corrogavit ad se ipsam, ac super salutem ipsius unicae obtestando constrinxit, dicens: Sic unica filia tua vivat; potestne curari Megetia de paralysi ista, an non? Tum ille: Fideliter dico, filiam tuam de hac causa penitus curari non posse, quia sic me voluisti constringere. Ipsa, inquit, junctura quasi carri, ubi oris et maxillarum retinacula quaedam continentur, exclusa est a locis suis. Cui respondens mater Vitula, fidei suae stabilitate fundata, continuo retulit dicens: Ego non sic credo in Christo meo, quia sic relinquetur filia mea in hoc tanto paralysis malo. At ille fidei firmitatem valde admirans in femina: Hoc, inquit, omnipotenti Deo licet facere, cui credis; nam nihil speres ex nobis. Quibus religiosa Vitula auditis, dimisso a se archiatro, assumens secum Megetiam suam, adiit virum suum et virum filiae suae, ac pio inflammata dolore, sic fari exorsa est: Acquievimus, inquit, vobis misere usque nunc, nec resistere viris mulieres valuimus: diu vestras pertulimus voluntates, ex quibus nullus fructus salutis filiae, nullus cessit effectus, ita ut ecce per annum et quot excurrunt amplius menses inter manus medicorum corpus filiae meae tantummodo fatigetur, nec omnino, sicut videtis, aliquid perficiendo sanetur. Rogo, aliquando permittite et nobis, ut faciamus et nos quae expediunt nobis: eamus et nos ad medicum nostrum. Credo in illum, quia qui noluit Megetiam cum suo partu mortuo mori, ipse etiam eam faciet sano vultu suo inter homines conversari. His atque hujuscemodi querimoniis deploratis justis ac veris, nequaquam illi viri tali feminae virili animo indutae valuerunt resistere. Maluerunt sponte cedere, quam quolibet alio judicante victi discedere.
4. Flexis itaque illis in hanc sententiam matris Vitulae, marito scilicet simulque patre Megetiae, sed marito quidem adhuc pagano, patre vero christiano catechumeno effecto nomine Pontio, senatoriae dignitatis viro (dignum est ut cujus fidem in Christo coepimus pronuntiare, ejus quoque vocabulum jam incipiamus cum debito honore pariter nominare: qui sane quemadmodum initiatus christiano nomine fuerit, quoniam locus videtur exigere, minime nos pigebit aperire. Quando enim religiosa Vitula, nondum de partus periculo liberata Megetia, ad Amicum Dei fuerat profecta, ibi in suis precibus etiam de hujus viri sui venerabilis 0846 credulitate instruxerat, ut ille imbueretur fide ac nomine christiano. Quod sane eidem illa ipsa nocte tali est visione revelatum. Visa est quippe sibimet videre juxta ipsam beati Martyris Memoriam duo cerofaria luminosa, pariter igne flammantia, ibidemque assistente secum atque apparente memerato Pontio viro suo, sibimet dictum fuisse: Vitula, melius lucet cerofarium nostrum; unde volo scias me posuisse jam jugulos. Quo viso auditoque, religiosa Vitula somno expergefacta, et mane facta oratione suppleta, hoc ipsum quod in somnis viderat quibusdam ancillis Dei enarrare coepit. Et prior ipsa somnium suum interpretata respondit, dicens ad memoratas circumstantes virgines: Noverit Sanctitas vestra, quia cito Pontius credet in Christo, sicut confido de Christo meo. Nam hoc est quod per somnium mihi significavit dicens: Volo scias, Vitula, quia posui jam jugulos, non utique nisi sub jugo Christi. Sic ergo honorabilis Pontius effectus, ut dixi, primum catechumenus christianus sequenti anno, iisdem diebus quibus a religiosa Vitula beatus Stephanus pro salute mariti aeterna fuerat exoratus).
5. Sed, ut dicere coeperam, consentientibus sibimet viris suis, mater Vitula cum Megetia sua pariter de Carthagine profectae, pariter ad Memoriam beati Martyris pervenerunt, ac deinde ante sacrata ipsius limina prostratae, die noctuque flentes et ejulantes, cinere et cilicio squallentes, inde nobiles feminae homines non erubescentes, ut Deo essent placentes, susceperunt illud quod dictum in Psalmis audierant: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4.) ? Etenim neque ista de ipsa nostra religione christiana piis et nobilibus feminis deerant ab incredulis improperia, unde ante Dominum flebilibus vocibus, et amaris, ut scriptum est, verbis memorabant, et effundebant super se animam suam. Dicebatur namque ab inimicis fidei nostrae: Ubi est Deus vester? Inclamabat ergo Vitula mater auribus Amici Dei: Domine Stephane, ecce adduxi Megetiam tuam ad te, quam tu ipse liberasti de morte. Nec nos in gaudium inimici fecisti venire, non tradens nos in animas tribulantium nos, qui detrahunt et desperant de Christo Domino nostro, et de te, ejus tanto Amico. Fac, rogo, fac iterum erubescere eos de tota et de plena Megetiae tuae salute, sicut jam fecisti erubescere eos de ejus uteri periculosissimo labore. Non omnino deficies ad minora, qui praestitisti majora. Quod promisi ejus viro pagano de te, imple propter te. Non confundatur mater in filia, quae praesumpsit in te, quae confugit ad te. Certe ut oculus cordis nondum credentium nobisque insultantium sanetur, os filiae curetur: et ut acquiratur sanitas animae illorum, praestetur puellae sanitas membrorum suorum.
6. Talibus in ejusmodi sensum dictis lacrymabilibus deploratis, septima transierat dies, cum ecce nocte intempesta visitatur per somnum Megetia; videt apparentem sibi insignem virum visu, diaconi praeferentem habitum. Illa eum rogare coepit, velut quemdam medicum spiritualem, ut os suum inspiceret, et si dignaretur, curaret. Verum ille mox ut os ejus inspexit, vultu eam hilari serenoque intuitu ait : Equidem adhuc os tuum non rectum; sed sursum aspice, et vide quid volitet super caput tuum. Continuo illa super se erigens oculos, vidit serpentem quemdam teterrimum supra se pennarum remigio volitantem, atque huc et illuc tortuosis anfractibus oberrantem. At pavefacta Megetia horribili monstruosoque visu, insignis illius viri exhortatione firmatur, ad ipsam dicentis: Nisi prius istum serpentem occideris, sanari non poteris. Sed noli metuere, forti animo illi congredere, et omnino superabis. Quo audito, Megetia fidei sua: robore et de tanti adjutoris sui armata protectione, 0847A arrepta in tempore sibimet velut virga oblata, contra illum draconem teterrimum et tortuosissimum decertavit. Quem, etsi diu exercita diuque ab reluctante adversario delassata, ad extremum tamen, ubi illum in capite percussit, continuo prostravit. Quo trepido gaudio expergefacta, strato exsiliens evigilavit. Cumque somnii sui quid ratio portenderet cogitaret, nec liquido intelligere valuisset, exinde oravit visitari, confirmarique poposcit , ac deinde se quieti permisit. Ecce denuo videt illum decorum habitu juvenem, nivea veste fulgentem, ac statim jacenti sibimet velut manu porrecta, audivit jubentem pariterque dicentem: Surge, sic curaris. At vero Megetia, ut ante medico homini facere consueverat, capite opposito, quasi fovenda ora sua ei offerebat. Sed ille, utpote ignorantis corrigens factum, respondit eidem: Utquid hoc facis? Prius sunt tibi oculi curandi. Illa retulit dicens: Domine meus, oculos sanos habeo, sed ut os meum cures rogo. Et ille: Jam, inquit, tibi dixi, prius sunt in te oculi curandi. Tunc velut coelestis archiatrus, spiritu cordis secreta introspiciens, quasi cutem medicinalem collyrium imposuit, oculos super linivit, atque discessit . Verum cum mane facto hoc ipsum religios a Megetia somnium suum charissimis suis et sanctissimis feminis indicaret, in ipso sermone narrationis suae ultro corde compunta et cujusdam peccati sui recordatione subito stimulata, peccatum suum confiteri non distulit, sed, sicut scriptum est, delictum suum agnovit, et injustitiam suam non operuit (Psal. XXXI, 5) . Ecce ergo qui illi erant oculi prius curandi, non utique corporis, sed cordis, quod, ut spiritualis medicus, gloriosus Stephanus pronuntiavit illi dicens: Prius sunt tibi oculi curandi. Sanandum quippe erat quod vitiosum latebat in mente, ut sic demum sanaretur quod depravatum cernebatur in corpore. Hinc ille quoque teterrimus serpens, qui super caput volitabat, quia principalem rationalis animae mentem obtinebat, conterendus fuerat et vincendus. Dum enim reatus cujusque delicti humiliter agnoscitur, caput colubri poenitendo quassatur, cordis oculus confitendo purgatur. Duodecimo igitur die, ex quo cum sua ad Amicum Dei venerat matre, dum orat ad locum sacratae Memoriae pulsans fidei pietate, non solum affectu cordis, verum etiam motu corporis, ipsa ostiola Memoriae impulsa patefecit, ac vim faciens regno Dei, caput suum intromisit interius, et super cubile sanctarum reliquiarum confixit, lacrymisque suis omnia illic lavit, atque rigavit. Verum ecce illo desuper miserante qui appropinquat contritis corde (Psal. CXLVI) . Megetia famula Dei quadam sibi visibili et attrectabili manu os suum corrigi et compalpari persensit. Quae posteaquam ab oratione surrexit, circumstantibus choris virginum sanctarum, ibidemque pro illa et cum illa Deo laudes dicentium, tremens et gaudens hoc ipsum indicavit. Quale tunc quantumque in omnibus mentibus fuerit gaudium, et flendi ante ipsum Deum excitaverit affectum, vix poterit explicari.
7. Sed antequam gestae rei ad finem optatissimum veniamus, ubi plenam perfectamque salutem religiosae Megetiae, Amico Dei curante atque auxiliante in nomine Christi, demonstraturi sumus, quod in medio hujus aliud mirabiliter contigerit, nequaquam praeterire debemus. Cum ferme quadraginta diebus circa sancti Martyris locum orando mater filiaque persisterent, ecce repente venientibus litteris, sibimet Carthagine directis, quo pater puellae honorabilis Pontius diceretur corpore aegrotare, ad eumdem visendum de Uzalensi civitate profectae sunt. Verum cum in medio itineris, aestuum causa, fovendi corporis gratia lavacris uti voluissent; adfuit in praesenti quaedam domestica ab infideli cognita Megetia et in obviam missa , non tam ad salutandum, quam potius ad explorandum. 0848 Quae cum curiosius cuperet benedictae Megetiae nuda ora vultusque conspicere, intravit cum ea in obsequium , et ubi quantum voluit in faciem famulae Dei intendit, prorsus integrum sibimet apparens os Megetiae sanumque conspexit. Quo viso, obstupefacta atque mirata illa domestica, quae aliud quam sperabat invenit, continuo ad quamdam juxta stantem sacram virginem convertit sese, et nominatim eam compellans ait: Infans Helpidiana, sana est prorsus domina Megetia. Sic enim Dei gratia vigebat in Megetia, ut, licet ejus plenior cura in corpore ex parte aliqua differretur, perfecta tamen sanitatis species reverberandis incredulorum oculis objiceretur. Quod illa ancilla Dei intelligens magnum mysterium Dei, illi mulierculae respondit dicens: Increduli, vel modo credite.
8. Rursus apud Carthaginem cum benedicta Megetia quadam die cum viro suo pagano sermonem conferret, et inter fabulas dum viro suo ore integro vultuque appareret, commotus tali visione vir ejus gratulari coepit ac dicere: Domina Megetia, sanam te prorsus aspicio. Verum illa dissimulando interim tegens quod divina virtus in se demonstrabat, sermonis sui cursum tenebat. Itidemque ille quod videbat tacere non poterat, et sicut prius eidem respondebat: Sana es prorsus, Deo gratias. At illa impleta gaudio, tandem subridens, ait marito: Vel modo jam credes Christo? Et ille: Quid vis, inquit, faciam patri meo? nam et ego christianus fieri volo.
9. Sed ut jam ad terminum quem promisimus veniamus, dies Paschae sanctissimus propinquabat, ecce benedicta Megetia a quadam amica atque nobili femina Rustica rogabatur, ut voto suo solvendo beato martyri Cypriano in Mappalia secum pergeret, et solemnitati pariter interesset. Quod Megetia facere se non posse causabatur, sciens quid in se Dei potentia infidelium oculis ostenderet, quid plene salutis coelestis gratia reservaret. Tamen amicam contristare nolens, non penitus negavit, sed plane ad illum diem quod Deus voluisset facturam se esse promisit. At ubi illa amica discessit, non destitit die noctuque orationi instare Megetia. Buccellam sane omni die in oleo sanctificato tinctam prius accipiebat; et sic caeteros cibos sumebat. Quadam vero nocte visitavit in somnis, ita ut se juxta Memoriam beati Stephani stantem putaret, ibique juvenem illum speciosum cerneret, candida luce perfusum et insigni equo subvectum, lampadesque quamplures lucentes, ac praecedens ei splendidissimum apparatum, sibique ab eodem clara voce dictum: Ad te pertinet ista lux, Megetia, suscipe illam. Post quam visionem expergefacta gaudioque repleta, statim ubi se sanam sensit, manus suas ad os suum faciemque inspiciendam applicavit, et quasi prae nimio gaudio soli sibi non credens, ancillas suas quae circa lectum suum quiescebant, clara voce excitavit, et ut ad se inspiciendam atque contemplandam accurrerent, advocavit. Tum illae, ut viderunt in domina sua donum Dei fuisse impletum, votumque omnium esse perfectum, omnes pariter in laetitiam exclamaverunt, et in laudem Dei eruperunt. Advenit etiam ille ab amica praestitutus sibimet dies, venitur a diversis ad religiosam Megetiam, ut, sicut promiserat, ad destinatum locum charas suas non deserendo pergere dignaretur. Sed Megetia Dei famula velamento adhuc, sicut solebat, ore contecto, ab intimo cubiculo ad amicas suas foras egressa est. Quas ubi de se aliquandiu tristes esse permisit, subito illo a facie velamento ablato, et vultu demonstrato, ait: Ecce vos videte quid in me Deus dignatus est perficere, et una mecum gaudete, et ipsi Domino pro me gratias agite. Quam ubi omnes conspexere, gaudentes et Dominum benedicentes, osculis lambere, et eam complexari coeperunt. Tunc omnes una ad ecclesiam perrexerunt cum ea, et vota sua Domino persolverunt. Peracto autem sancto Pascha Domini, etiam ad Uzalensem civitatem 0849 religiosa Vitula una cum Megetia sua aliisque religiosis feminis venit, votaque sua de salute filiae plena et perfecta Christo Domino Christique Amico in conspectu omnis nostrae Ecclesiae congaudentis atque congratulantis hilariter reddidit, ferventer exhibuit, fructuoseque persolvit.