CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Propter rationes adductas ex quatuor viis, tertia sententia tenet personas constitui per absoluta incommunicabilia, quibus convenit realiter referri ; et ponitur modus explicandi eam ex Divo Bonaventura, cui non tribuit Doctor quod hanc tenuerit, sed quod adinvenit illam distinctionem de duplici substantia, juxta quam cum distinctione originali ab originante, auctoritates multae, quae contra hanc videntur solvi possunt.
Tertia opinio (a) concordans rationibus et auctoritatibus adductis contra secundam opinionem, ponit divinas personas esse absolutas. Quod ne videatur novum et extraneum, adducitur dictum cujusdam antiqui Doctoris distinguentis aliquid dici dupliciter secundum substantiam. Dicit enim sic intelligendum est, quod sicut dicit Richardus de sancto Victore, dici secundum substantiam, est dupliciter : Uno quidem modo, indicando substantiam secundum naturam communem, et sic dicitur homo secundum substantiam. Alio modo, indicando substantiam, ut suppositum certum, ut quidam homo. Primo modo dicere substantiam, est dicere quid ; secundo modo dicere substantiam, est dicere aliquid. Dicit igitur, quod hoc nomen substantia vel essentia, dicitur secundum substantiam, quia indicat naturam communem. Sed hoc nomen persona, dicitur secundum substantiam, quia indicat suppositum certum et distinctum ; natura autem communis non multiplicatur nec refertur, et ideo quod dicit substantiam secundum naturam communem, ita dicitur ad se, quod nullo modo potest dici secundum relationem, et hoc modo dividitur ex opposito contra ad aliquid. Suppositum autem sive hypostasis, natum est plurificari et ad aliud comparari, et ita referri ; et quod sic dicitur secundum substantiam, nihil impedit ratione relationis superadditae, dici secundum relationem, et hoc vult dicere Richardus de sancto Victore. Secundum hoc igitur poneretur, quod personae divinae distinguerentur per aliquas realitates incommunicabiles absolutas, non tamen illa constituentia et distinguentia essent absoluta primo modo, sed secundo modo, quia etsi non essent formaliter relationes, constituta tamen per ipsas essent referibilis.
Et si objiciatur, quomodo tunc salvabitur communis sententia Sanctorum dicentium personas distingui per relationes ?
Ad hoc potest accipi quoddam dictum ejusdem Doctoris. Idem enim Doctor in quaestione illa : an proprietates distinguant personas, dieit quod secundum quod sunt habitudines non distinguunt personas, sed secundum quod sunt origines. Quod verbum, licet forte ipse non sic intelligat, potest exponi quod origines non distinguunt personas formaliter, sed quasi principiative, sicut motus in creaturis, et maxime si esset in movente et non in moto, non distingueret terminos talis motus formaliter, sed effective, eo quod pertineret ad genus causae efficientis. Quemadmodum etiam si natura humana poneretur in uno homine, et ipsa non possit multiplicari nisi per generationem, posset dici quod generatio multiplicat homines, non quidem formaliter, quasi homines distinguerentur formaliter generationibus, ut sunt generationes, sed quasi effective, quia generatio reducitur ad genus causae efficientis. Ita posset dici in proposito, quod natura divina non communicatur suppositis nisi per originem, et ita origine distinguuntur personae in natura, quasi principiative reducendo ad ipsum principians, quod distinguit non formaliter, sed quasi correspondenter distinguenti effective in creatura. Et tunc posset poni exemplum, quod sicut si anima intellecliva primo perficeret vel constitueret cor in esse suppositi, et secundo, cor animatum posset producere manum in esse suppositi, non essent aliqua distincta in natura animati nisi per origines, et tamen formaliter essent aliqua absoluta, quorum unum producitur per alterum, in ipsis tamen vere essent relationes producentis et producti. Non enim minus salvantur relationes, sed magis, ut videtur, si ponantur aliqua absoluta, quae possent referri, quam si non ponantur aliqua talia absoluta.
Per ista duo dicta, primum de duplici absoluto, secundo de origine distinguente quasi correspondenter primo principio effectivo in creatura non formali, possunt multae auctoritates exponi, quae videntur in contrarium.