In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad primum, peccatum non esse privationem gratiae, de quo late 2. d. 37. quaest. 1. Ad secundum, corruptionem vitii et generationem virtutis esse duas mutationes ; remissionem culpae et dationem gratiae, unam. Ad tertium, quomodo remissio culpae non est mutatio ; dequo Scliol. praeced, et seq.
Ad (n) argumenta. Ad primum concedo, quod peccatum non est formaliter privatio gratiae, ut probarunt aliquae rationes ad primam conclusionem. Et ex hoc patet, quod inductio gratiae et cujuslibet virtutis, non est formaliter expulsio culpae. Sed si ex illa auctoritate velis probare duas esse mutationes, infusionem et expulsionem, per hoc quod peccare et gratiam corrumpi sunt duae mutationes, ergo a simili in proposito, dico quod consequentia non valet, quia illa culpa, ad quam est motus peccati, vel peccandi, non manet usque ad infusionem gratiae, nec etiam tunc posset esse terminus a quo propriae mutationis ; sed illa culpa transeunte manet sola obligatio in isto, ut est objectum secundarium voluntatis divinae, et illa in justificatione non potest esse terminus a quo alicujus mutationis propriae.
Ad secundum, patet quare sunt ibi duae mutationes in moralibus, quia sunt ibi quatuor termini, duo positivi reales, et duo privativi reales: non sic hic. Per idem patet ad illud de generatione et corruptione.
Ad ultimum de dispositione ad formam ad quam disponit, dico quod ista remissio privativa, quae est carentia obligationis ad paenam, non est aliqua dispositio realis ad amicitiam seu gratiam, et ideo ipsa remissio accepta quasi terminata ad hanc carentiam, non est aliqua mutatio realis. Si ergo accipias, quod remissio mutatio est dispositio ad illam mutationem, quae est infusio gratiae, nego, quia remissio non est aliqua mutatio, neque activa, neque passiva, nec rei, nec rationis.
Et per eadem posset responderi ad quatuor rationes positas ad primam conclusionem in solutione quaestionis, si tamen illae ab aliquo extenderentur ad probandum quod sunt duae mutationes, quod negatum est in secunda conclusione. Major enim primae rationis, si sic accipiatur, quidquid multiplicatur vel plurificatur in sua entitate tali quali, est aliud realiter ab illo quod non plurificatur in sua entitate, falsa est, nisi sit ens reale: et ideo remissiones quae plurificantur taliter qualiter, sunt entes, quia tantum rationis entia sunt, et infusio gratiae est una ; non sequitur quod illae sint aliae mutationes ab illa ; sed bene sequitur, quod non sunt eadem sibi, quia universaliter plurificatum in sua entitate tali quali, non est idem non plurificato, accipiendo similem plurificationem hinc inde. Consimiliter major secundae rationis, quidquid separatur ab alio in suo esse, est aliud realiter ab illo, falsa est, nisi sit in suo esse ens reale. Tertia ratio et quarta non probant pluralitatem istorum tanquam duarum mutationum, sed tantum, quia illa mutatio, quae est ad gratiam, non habet pro per se termino a quo culpam, quod concedo.