CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat Scotus dictam sententiam ponen -tem personas constitui per absoluta. Primo, quia Scriptura, Ecclesia et Doctores Catholici exprimunt personas per nomina relativa ; ergo est de fide quod sunt relativae. Ad hoc respondet, nunquam docuisse per proprietates relativas constitui, et bene exprimi per nomina relativa, licet constituantur per absoluta propter relationes originis, et ponit regulam optimam, quaenam habenda sunt tanquam veritates fidei. Addit illam sententiam videri conformem Scripturae, ex illo loco Proverb.30. 4.Quod nomenest ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Secundo, impugnat eamdem sententiam, quia si essent absolutae personae, Christus uteretur nominibus absolutis, et Baptismus daretur invocando propria illa nomina. Item articulus fidei accipiendus est secundum illum intellectum, qui maxime haberi potest ex verbis Christi. Item utendo consequentiis Sanctorum, concluditur ex manifeste credito personas esse relativas. Ad haec respondet Scotus subtilissime et clare, defendendo quod non concludant rem esse de fide.
Contra istam opinionem potest objici quod ipsa non videtur stare cum fide. Primo, quia Salvator exprimens Matthaei ultimo totam veritatem fidei, quae de Trinitate tenenda est, nominat tres personas nominibus relativis : In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti. Similiter Joannes in Canonica sua prima, cap. o : Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus ; et generaliter ubicumque Scriptura canonica loquitur de personis divinis, exprimit eas nominibus relativis. Videtur igitur, quod ponere eas esse absolutas, contradicat Scripturae, et ita etiam fidei.
Secundo, quia Ecclesia vel quicumque exprimit veritatem tenendam de Trinitate, exprimit personas nominibus relativis, sicut patet in Symbolo Apostolorum, in Symbolo Athanasii et in Symbolo Nicaeno, et in aliis quibuscumque authenticis declarationibus fidei per Ecclesiam universalem ; ergo oppositum repugnat fidei, ut ipsa est ab Ecclesia declarata. Tertio, quia Sancti et communiter Doctores Catholici de isto articulo tractantes, tantum ponunt et salvant Trinitatem personarum relativarum, quorum doctrinam saltem multorum authenticavit Ecclesia universalis, sicut patet in Canone dist. 15. Sancta Rom. igitur dictis istorum Sanctorum contradicere, est contradicere Ecclesiae authenlicanti dicta eorum.
Si dicatur ad istam objectionem, quod dicta opinio non solum fidei non repugnat, sed, quod magis est, Scripturae sanctae concordat ; primum ostenditur dupliciter. Primo sic, quia quidquid de Trinitate sacra Scriptura tradidit, vel Ecclesia declaravit, vel Doctor authenticus manifeste asseruit, hoc dicta opinio concedit, videlicet quod tres personae congrue exprimuntur nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, quia concedit ibi vere relationes originis, quia concedit veram originationem unius personae ab alia, quae est generatio. Et ita persona generans est Pater, et persona genita est Filius, et processionem tertiae a duabus, et ita procedens est Spiritus sanctus, et spiratur voluntate casta et sancta. Sed non dicit Scriptura nec universalis Ecclesia alicubi declarando, quod personae solum his relationibus distinguuntur, sicut nec dicit quod distinguuntur proprietatibus absolutis. Nunc autem, licet tenendum sit pro vero quidquid tradidit auctoritas, non tamen est negandum esse verum quidquid ipsa non tradidit. Multa, inquit ille Christi Secretarius Joannes, opera etsigna fecit Jesus, quae non sunt scripta in libro hoc, Joannis penult. Certe nec alicubi, quia addit, existimomundum non posse capere libros. Logice etiam loquendo, patet quod locus ab auctoritate negative non tenet.
Secundo sic : Nihil est asserendum esse de veritate fidei, nisi quod traditur in Scriptura, vel ab universali declaratur Ecclesia in Scriptura, vel ex altero istorum sic tradito vel declarato necessario et evidenter infertur ; tale non videtur esse, personas nullis proprietatibus absolutis distingui, igitur, etc.
Prima pars minoris videtur plana, quod Scriptura nusquam hoc tradidit, quia relationes affirmat, absolutas proprietates nusquam negat. Secunda pars patet, quia quaecumque tenenda Ecclesia circa articulos de Trinitate declarasse invenitur, continentur in Symbolo Apostolorum vel Athanasii vel Nicaeni, extra de summ. Trinit. et Fide Catholica, cap. firmiter, et cap. damnamus, quae duo capitula edita fuerunt in Concilio generali, sub Innocentio III. celebrato, vel extra de summ. Trin. et Fide Cath. cap. fideli, et est hodie in 6. lib. quod capitulum editum fuit in Concilio Lugdunensi generali sub Gregorio X. celebrato. Non inveniuntur plura scripta authentica declarationem Ecclesiae circa articulum de Trinitate continentia, nec in aliquo istorum declaratur personas proprietates relativas constitui, patet intuenti. Tertia pars minoris probatur, quia rationes, quae fiunt ad inferendum propositum ex tradito per Scripturam vel declarato per Ecclesiam, videntur omnes esse solubiles, sicut postea respondebitur ad eas.
Secundum, scilicet quod haec opinio Scripturae concordat, ostenditur per illud Proverb. 30. 4. ubi post multas quaestiones motas de Deo quaerit Salomon ; quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? ex hoc arguitur sic : Omnis quaestio aliquid certum supponit, et aliquid dubium quaerit ex 7. Metaph. cap. ult. hic igitur est certum Filium esse, et quaeritur, quod est nomen ejus, et pari ratione per naturam relationis supponitur illud cujus est Filius, esse, scilicet Patrem, et quaeritur quod est ejus nomen ; igitur hoc existente certo, scilicet hunc esse Filium et hunc Patrem, dubium est, quod nomen hujus et quod illius. Sed si istae personae primo constituantur in esse personali per paternitatem et filiationem, proprium nomen hujus est Pater, et proprium illius est Filius, et ita esset certitudo de Filio, et non dubitatio, quod nomen esset ejus. Ergo Salomon videtur intendere quod non primo constituantur filiatione etpaternilate, sic quod nec Filius sit proprium nomen ejus, sed scito quod sit Filius, adhuc restat quaerere secundum ipsum quod nomen ejus.
Hoc breviter sic arguitur ad impossibile deducendo : dato quod proprium nomen personae, quae est Filius, sit Filius, quod sequitur si primo constituatur relatione vel filiatione ; igitur idem quaerit Salomon et supponit. Supponit enim proprium nomen personae, et quaerit quod est nomen ejus ?
Sed si dicto modo respondeatur ad objectionem de fide factam contra tertiam opinionem :
Contra hanc responsionem arguitur primo sic : quare voluit Salvator personas nominibus relativis exprimere si sunt absolutae, et absoluta si sint non latuissent eum, et congruum videtur Baptismum dari invocando personas divinas propriis nominibus ipsarum.
Secundo sic: articulus quando traditur a Christo, conveniens est illum accipere secundum illum intellectum, qui maxime potest haberi a Christo ; talis est de personis relativis et nullo modo de absolutis.
Tertio sic : consequentiae Sanctorum et Doctorum supponendae sunt esse necessariae ; sed illis utendo vel similibus, concluditur ex manifeste credito, quod personae non sunt absolutae, sicut patet in multis deductionibus Magistrorum.
Ad primum forsan diceret aliquis, quod propter duo Salvator sic expressit personas congrue. Primum, quianos docuit sicut eramus capaces. Si autem sunt proprietates absolutae, vidit eas nos non posse concipere vel non concipere ita faciliter, sicut relationes, quia nec per viam causalitatis et eminentiae possunt cognosci a nobis, cum non sint perfectiones simpliciter ; nec per aliquid simile in creatura, sicut forte possum concipere relationes ex relationibus originis in creaturis, quia illis incommunicabilibus absolutis, si sint, nulla sunt similia in creatura, imo nec alicui incommunicabili increato est aliquid simile, quia quodlibet tale primo est diversum a quocumque alio. Et hanc impossibilitatem vel difficultatem cognoscendi illas absolutas proprietates si sint, posset quis concipere ex praemissa quaestione Salomonis. Exemplum hujus patet in communi modo loquendi, ubi expressius et frequentius exprimimus personas aliquas nominibus relativis quam absolutis, quia illa nomina sunt notiora, tamen constat personas, quas intendimus illis nominibus exprimere, esse in se absolutas, verbi gratia, hoc fecit Papa vel Episcopus vel . Rex. Non ita saepe dicimus, Petrus vel Joannes, quia officia sunt notiora personis absolutis, ita posset esse hic, quod originem personae possumus concipere per proprietatem absolutam, si habet, vel non possumus, vel non ita faciliter.
Secundo, quia si sint proprietates absolutae, et secundum hoc personae possent nominari nominibus absolutis, sic tamen nominando eas, non exprimitur illis nominibus tantum de necessitate fidei, quantum istis, Pater, Filius et Spiritus sanctus, quia istis non tantum exprimitur distinctio personarum, sed etiam origo quae est in eis, et aliquo modo ex consequenti unitas essentiae, quia in tali origine perfecta est communicatio ejusdem essentiae, per tria nomina absoluta non sic exprimerentur haec omnia.
Ad secundum, forsan aliquis diceret primo quod ille intellectus, quem Christus expressit, scilicet quod sint personae relativae, est absque dubitatione tenendus. Sed de eo quod tacuit, scilicet an sint absolutae, non est magis contra intellectum articuli una pars quam alia, nisi ostendatur repugnare intellectui, quem expressit.
Secundo diceret, quod articulum fidei restringere ad intellectum specialem, qui tamen traditus est in generali, quasi non possit intellectus generalis esse verus, nisi specialis sit verus, hoc videtur articulum reducere ad incertitudinem. Videtur enim incertum, quod non potest sine incerto teneri, saltem major reverentia videtur fieri articulo in universali tradito, si dicatur intellectum ejus universalem posse esse verum, quocumque speciali posito vel negato, quod non est traditum ut tenendum, quam quod non possit esse verus nisi aliquod determinatum speciale sit verum.
Exemplum hujus in aliis articulis : Creator caeli et terrae, non oportet hoc arctare ad hoc, quod nisi omnipotentia in Deo aliquo modo distinguatur a voluntate, non potuit creare, et ita de parte opposita. Similiter : Verbum factum est homo, non oportet arctare ad multa specialia, nec ad aliquod illorum, cum quorum quolibet et etiam opposito potest stare hoc verum.
Aptius exemplum videtur, si Judaeis erat traditum, ut crederent Deum esse unum, et de Trinitate nihil explicite, non solum minor reverentia, sed irreverentia et falsitas esset asserere hunc articulum non posse esse verum, nisi esset unus personaliter, sicut est essentialiter ; et tamen hoc videretur tunc esse magis consonum verbis articuli eis traditi quam oppositum. Sicut igitur illi tunc neutram partem debuerunt asserere, esse necessario tenendam, sed utraque posita necessario tenendum esse illud, quod in generali fuit eis traditum, ita videtur quod circa articulos nobis in universali traditos, non debeamus asserere sine declaratione Ecclesiae necessario hoc speciale, vel illud esse tenendum, cum quorum utroque possunt articuli stare ut traditi sunt. Non enim Deus, qui scit in speciali istam veritatem, sine causa, tantum secundum intellectum universalem, tenendam de fide tradidit, et nec ad hunc modum specialem, nec ad illud tanquam ex fide tenendum arctavit.
Tertio, quia in proposito non videtur propter reverentiam istarum personarum dicendum quod sint tantum relationes in essentia, nisi hic certissime traderetur, et hoc propter modicam entitatem relationis respectu entis absoluti.
Ad tertium diceret forsan aliquis, quod praecise propter rationem soiubilem a quocumque fiat, non est tenendum aliquid esse de substantia Fidei, nec forsan propter conclusionem talis rationis, quatenus praecise est per illam rationem conclusa, sic arguens se exponeret morti, nec aliquis secundum rectam rationem se debet exponere. Oportet igitur habere majorem auctoritatem ad hoc, ut aliquid teneatur esse de fide, quam quod Sanctus aliquis sic arguat. Saepe enim quis arguit, quod non omnino asserit, licet illud quod Sanctus authenticatus ab Ecclesia, quantum ad doctrinam asserit esse tenendum, sit certum ; tamen aliae auctoritates dubiae possunt exponi, et multo magis aliorum minus authenticorum scribentium. Isto modo diceret aliquis nihil inveniri contra opinionem praedictam.