In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(n) Ad argumenta. Ad primum, etc. Concedit peccatum non esse privationem gratiae, et quod infusio gratiae, aut alicu jus virtutis non sit remissio culpae. Loquitur de virtute quantum ad habitum juxta intentum argumenti. Admittit praeterea peccare in actu, et corrumpi gratiam, esse duas mutationes, quia peccatum ad quod est motus peccandi non manet usque ad infusionem gratiae, quae est tempore posterior, neque tamen potest esse terminus a quo mutationis proprie dictae. Sola manet obligatio ad poenam intrinsece peccatori transeunte actu; et illa non potest esse terminus mutationis proprie dictae in justificatione, etc. Intelligit de mutatione reali, quam intendit argumentum, et cujus terminus a quo, nequit esse aliquid rationis, qualis est obligatio ad poenam. Infra enim responsione ad primum pro opposito admittit desitionem hujus obligationis esse mutationem rationis. Ad secundum similiter respondet negando mutationem realem esse remissionem peccati. Ad ultimum negat mutationem privativam esse dispositionem realem ad infusionem gratiae, aut esse mutationem realem aut rationis juxta sensum superius explicatum. Respondet consequenter ad argumenta, quae posita sunt pro prima conclusione, in casu quo quis iis uti vellet contra secundam conclusionem, probando duas esse mutationes, remissionem peccati, et infusionem gratiae. Resolvit medium dari inter distinctionem proprie dictam, et non identitatem: non sunt ergo eadem mutatio simplex, neque diversae mutationes, quia numerus supponit veritatem termini numerabilis salvari in extremis. Hoc non contingit in proposito, quia remissio culpae non est propria mutatio, saltem realis, quam intendunt probare praemissa argumenta primo loco. Argumenta vero pro conclusione intendunt probare remissionem peccati, et infusionem gratiae non esse eadem simplicem mutationem realiter, aut remissionem esse infusionem gratiae formaliter, sed tantum concomitanter.