CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Ad illa quae secundo modo videntur esse contra eam, responderent discurrendo per ordinem, supple Bonaventura et Joannes de Ripa, qui tenent personas constitui per absoluta, et dicerent quod Augustinus loquitur de his quae sunt ad se, ita quod nec sunt relativa nec referibilia, id est, quod illa absoluta, quae nullo modo sunt referibilia sunt communia tribus et pertinent ad substantiam, et talia non sunt proprietates personales, sed illa absoluta, quae non sunt essentialiter relativa, tamen sunt supposita referibilia et non sunt communia tribus. Et de istis absolutis non intendit Augustinus quod sint communia, etc. sicut patet per exempla sua. Vult ergo Augustinus quod personae dicantur substantia prima, accipiendo substantiam primam ut exponitur in expositione D. Bonaventurae et Joannis de Ripa, ut post declarabitur.
Nota tamen quod Doctor exponit hanc auctoritatem aliter in quodlib. Omnis substantia ad se subsistit, quanto magis Deus. Accipit ibi subsistere pro existentia, id est, si quaelibet substantia est per se existens, quanto magis Deus erit per se existens? Si vero exponatur de persona, debet sic accipi: Omnis substantia ad se subsistit, id est, incommunicabiliter existit, quanto magis Deus, id est, persona divina incommunicabiliter existet.
(c) Et si objiciatur. etc. Dicit Doctor quod eodem, id est, aliquo dicto ad se dicitur Deus et persona. Illud tamen ad se potest accipi dupliciter. Uno modo illud dicitur ad se ut distinguitur contra illud quod est ad aliud, eo modo quo Pater non est persona Filii, sicut nec est Deus Filii, et sic eodem dicitur Deus et persona, quia persona ut persona non est correlativum. Alio modo accipitur ad se omnino absolute, et sic non eodem dicitur Deus et persona, et patet littera.
(d) Ad Augustinum. Hic respondet ad dictum Augustini quod erat tale: Deus est quidquid habet, excepto quod una persona dicitur ad aliam, et non est ipsa, nam Pater habet Filium, nec tamen est ipse Filius. Et ex hoc videtur concludere quod si persona Filii esset quid absolutum, tunc Pater esset Filius. Dicit Doctor concedendo quod Pater est quidquid habet, excepto relativo quod habet, et non est ipsum. Et sic concedit quod prima persona est quidquid habet ad quod non refertur. Posito ergo quod secunda persona sit quid absolutum, Pater habet illam ut correlativum, ad quod refertur. Et sic patet, quod non est illa.
(e) Ad Boetium quando dicit, etc. Hic Ductor dat singularem responsionem, quod multiplicare Trinitatem sive distinguere personas, potest contingere dupliciter. Uno modo originative sive principiative. Alio modo formaliter. Primo modo relationes originis multiplicant Trinitatem, id est, quod generatio activa per quam habetur Filius, etspiratio activa per quam habetur Spiritus sanctus, dicuntur principia, per quae persona Filii et persona Spiritus sancti originantur. Et hoc modo tales relationes dicuntur principiative distinguere, sicut etiam expositum est in quaestione ultima Prologi. Sed secundo modo personae formaliter distinguuntur per suas proprietates absolutas.
(f) Ad Joannem Damascenum, etc. patet quod per ingenerationem intelligit omne personale Patris, et tunc est sensus, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus secundum omnia sunt unum, praeter ingenerationem et generationem et processionem, id est, praeter proprietates personales. Et hoc modo etiam exponit in quodlib. q. 4. et hoc idem, infra dist. 28.
(g) Ad Richardum dico. Quando Richardus dicit quod personae non distinguuntur in divinis, nisi per alium et alium modum habendi eamdem naturam, ergo Filius distinguitur a Patre, quia habet naturam per generationem,
et a Spiritu sancto, quia habet eamdem per spirationem.
Dicit Doctor quod modus existentiae alius est, et hoc pertinet ad originem, quia natura divina existit in Filio per generationem, et in Spiritu sancto per spirationem ; sed non sequitur quod originatum non sit aliquid subsistens ad se distinctum aliqua realitate personali absoluta alia ab originante.