IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(o) Ad rationes in oppositum, etc. Respondet ad rationes pro parte negativa, ad initium quaestionis posita. Prima ratio est, quia reatus ad poenam, qui manet post peccatum, non est aliquid positivum ; ergo non est terminus a quo mutationis corruptivae seu deperditivae, etc. Respondet esse aliquod positivum rationis, et remitti ex eo quod objectum ex hoc nunc, scilicet status peccati ordinationis ad poenam ob peccatum, transit ad aliud nunc, conversionis scilicet a peccato, et verae poenitentiae et infusionis gratiae et ordinationis ad amicitiam.
Secundum argumentum petit ordinem inter remissionem culpae, et infusionem gratiae. Qui tenent hic duas mutationes contrarias, aut unam simplicem ex natura rei, dicunt infusionem gratiae priorem esse remissione peccati. Respondet via generationis, quae procedit ab imperfectiori, remissionem esse priori, sicut etiam prioritate consequentiae, quae similiter est secundum viam generationis ; via autem perfectionis prior est infusio gratiae. Secundum prioritatem etiam finis, quae est secundum perfectionem, prior est infusio gratiae secundum intentionem, secundum executionem vero prior est remissio culpae. Reliqua, quae dicit, ut non esse oppositionem inter gratiam et culpam ex natura rei, sed ex divina institutione, patet ex dictis supra.
Expositio hujus litterae praemissa, sicut et discursus Doctoris refertur tantum ad modum dicendi aut explicandi peccatum habituale, quem supra dist. 14. quaest. 1. art. 1. praemisit, et hic repetiit. Sed aliter dicendum esset tenendo aliam sententiam, quam ipse inferius praefert, nempe reatum culpae esse diversum a reatu poenae, tanquam magis conformem Patribus, et talem reatum inesse intrinsece peccatori, vel manere post culpam actualem praeteritam ; tunc ergo dicendum esset remissionem peccati habitualis, qui est ipse actus peccati, ut manens moraliter, esse mutationem rationis intrinsecam, nempe moralem: sed vix est realis controversia in hoc, tenendo habituale esse peccatum actuale praeteritum manens in habitu, et moraliter, et differentia est in voce seu in modo accipiendi mutationem. Videantur interim quae suo loco dicta sunt supra.
Hic autem aliqua repetere, aliqua supponere, aliqua etiam adjicere debui, quia textus in modo loquendi est obscurus et ambiguus ; et ad occupationem congruam calumniae crebra repetitio ejusdem necessaria fuit.