Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1-6.)) Legimus quidem, notissimumque retinemus, dilectissimi fratres, quod narratur in libro Exodi, populum Israel liberatum ab iniqua dominatione Aegyptiorum inter divisos fluctus maris transisse per siccum (Exod. XIV, 22) : Jordanem quoque fluvium, cum per eum in terram promissionis intrarent, tactum pedibus sacerdotum arcam Domini portantium, stetisse desuper infrenato lapsu; ab inferiore autem parte defluxisse, quod currebat in mare, donec in sicco stantibus sacerdotibus transiret populus universis (Josue III, 15-17) : novimus haec, nec tamen arbitrari nos oportet in hoc psalmo, cui nunc Alleluia pronuntiato cantatoque respondimus, id agere Spiritum sanctum, ut praeterita illa gesta recolentes, nequaquam futura talia cogitemus. Illa enim, sicut 1476 dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11) . Cum igitur audimus in Psalmo, In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus; mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum: ne arbitremini nobis narrari praeterita, sed potius futura praedici; quia illa quoque miracula cum in illo populo fierent, praesentia quidem, sed non sine futurorum significatione gerebantur. Ideoque ut ostenderet, qui psallendo ista praedicebat, eadem se verbis agere quae illic factis agebantur, uno eodemque Spiritu operante et illa facta et haec dicta, ut id quod in fine saeculorum manifestandum reservabatur, figuris rerum atque verborum praecurrentibus nuntiaretur; non omnino ea dixit quae ibi gesta sunt, sed aliter quaedam quam illic lecta didicimus: ne vere putaretur transacta recolere, potius quam ventura praedicere . Primo enim Jordanem ipsum non reversum esse retrorsum, sed stetisse legimus ab ea parte, qua aquae desuper influebant, cum populus ille transiret; deinde gestientes montes collesque non legimus: quae sic addidit, ut etiam omnia ista repeteret. Nam cum dixisset, «Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum;» contexuit, «Montes gestierunt velut arietes, et colles velut agni ovium: eademque rursus interrogat, «Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, velut agni ovium?»