CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit consequenter argumenta a ratione, contra eamdem sententiam ponentem personas constitui per proprietates absolutas adducta supra n. 5. et seq. et sane videtur totam eorum difficultatem exhaurire, ut intuenti, patet et attente consideranti, habet exquisitam doctrinam in horum solutione.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Ad primam potest dici, quod si reali tas absoluta aliqua constituat, personas, non tamen faciat compositionem cum essentia divina, sicut nec relatio constituens faceret. Quod confirmatur per locum a majori, quia realitas propriae subsistentiae in creatura non facit compositionem cum natura, relatio autem in creaturis facit compositionem cum fundamento, ut alias declarabitur; ergo si haec relatio potest non facere compositionem cum essentia, multo magis nec realitas suppositi faciet compositionem cum realitate naturae.
Et cum confirmatur ratio (h), quia absolutum, aut manet omnino, aut transit omnino, dico, sicut dictum est declarando secundam positionem, quod relatio manet ex hoc, quod ejus ratio non est formaliter ratio essentiae ; et transit, quia seeundum perfectam identitatem est essentia. Ita dici potest, quod realitas absoluta si constituat personam, transit quidem per perfectam identitatem ad essentiam, manet tamen, quia non est formaliter realitas essentiae. Et confirmatur ista responsio, quia perfectiones attributales videntur esse absolutae et non relativae, sicut dictum est supra dist. 8. q. de attributis, et tamen manent et transeunt, ita quod non faciunt compositionem, nec sunt idem formaliter ipsi essentiae. Et si aliqua illarum secundum rationem formalem, haberet distinguere realiter ab altera, illa distinctio esset per eam formaliter et non per essentiam, et tamen non esset compositio.
Ad secundum argumentum dico, quod ponendo personas relativas, oportet ponere eas vere subsistentes, et in eis esse eamdem naturam indivisam. Hoc non potest poni propter aliquam imperfectionem personarum in subsistendo, quia ponuntur ita vere subsistentes, sicut si essent absolutae ; ergo oportet, quod ponatur propter infinitatem essentiae, quae est in subsistentibus. Sed eadem esset infinitas essentiae, si personae essent absolutae ; ergo non oportet tunc naturam dividi, sicut nec si proprietatibus relativis constituantur. Probetur igitur ista: omnis natura communis, suppositis absolutis distinguitur et plurificatur in eis. Haec quidem vera est in creaturis, sed in proposito petit conclusionem principalem.
Ad tertium instando dicitur, quod Patri constituto in esse personali, et Filio etiam constituto in esse personali, quasi adventitia est proprietas spiratio activa secundum aliquos, et tamen non est quasi accidentalis secundum eos, nec etiam relatio rationis. Quare igitur non posset intelligi in proposito, personam constitui in esse personali realitate absoluta, et ei quasi constitutae in esse
tali realitate advenire secundum modum intelligendi relationem, et non tamen esse nec accidentalem, nec rationis ?
Et cum probatur, quod sit relatio rationis, per simile de relatione ad creaturam, dico quod non est simile. Illa enim relatio ad creaturam, non est ex necessitate naturae fundamenti, sicut est hic.
Quarta ratio innititur propositioni huic, scilicet omne absolutum est actus, et per consequens dans esse. Haec improbatur multipliciter, tum quia in creaturis, (ubi maxime videtur habere probabilitatem,) habet instantiam de proprietate hypostalica, quia illa non est dans esse, quia tunc natura humana in Christo (j), non haberet idem esse, quod haberet dimissa.
Similiter actus dans esse dat operationem, proprietas hyposlatica in creaturis non dat operationem, quod patet per Damascenum lib. 3. cap. 14. Naturales et non hypostaticas voluntates atque operationes esse dicimus. Si enim hypostaticas, id est, personales, dabimus eas heterotheleas, id est, aliud volentes, et helerovergeas, id est, aliud operantes, tres hypostases sanctae Trinitatis cogemur: ubi ipse ex hoc quod personae divinae non habent tres operationes, concludit quod operatio non est hypostatica, et hoc in communi sive de proprietate absoluta sive relativa.
Praeterea tertio, in omni eo quod aliquo modo habet esse aliquo, praeter illud quod dat sibi esse, est aliquid, ratione cujus recipit esse. Patet de composito ex materia et forma, et omnibus aliis compositis ex actu et potentia ; igitur in omni habente esse, per aliquid dans esse, est aliquid, quod non est actus dans esse, sed ratio recipiendi esse ; et ita videtur in supposito naturae, quia cum suppositum habeat esse et natura det esse, proprietas hypostatica erit ratio recipiendi esse.
Ad argumentum (1) tunc potest dici, quod cum dupliciter sit ratio entitatis, quidditative scilicet et hy- postatice, sicut quidditative est dare esse, quia ipsa est de se communicabilis, ita hypostatice est, ut non sit actus dans esse, quia de se est incommunicabilis ut quo. Et licet in creaturis proprietas individualis det esse, quia est alicujus gradus entitatis positivae ultra entitatem quidditativam naturae, tamen ultra entitatem singularem proprietas suppositi nullam entitatem dat, imo nullum positivum addit, ex dist. 1. quaest. 1. 3, lib. et licet illud adderet, tamen non esset ratio dandi esse, quia haec natura existens, in qua includentur natura et entitas singularitatis, est ratio totalis dandi esse, et ita quidquid intelligatur advenire, sive positivum, sive privativum, sive absolutum, sive respectivum, non dabit esse, quia per illud quod jam praeintelligitur, datur esse. Licet igitur in divinis non sit proprietas personalis tantum negatio, sed aliqua proprietas vel entitas positiva, tamen quia natura divina est de se haec per se existens, ipsa habebit totam rationem dandi esse, sicut et in creaturis. Et licet natura existens det totaliter esse, non propter hoc proprietas adveniens est tantum negatio, imo si adveniret proprietas positiva, nihil tolleretur ab hac natura existente, ita nec in divinis tolletur ab hac natura, quae est de se existens, quin dabit totaliter esse personae, licet in persona intelligatur proprietas personalis positiva.
Ad argumentum igitur cum probatur (m), quod sit actus, cum non sit ibi tantum virtualiter, sed actualiter, dico quod est ibi fallacia aequivocationis. Uno modo enim actus est differentia opposita potentiae, et hoc modo dividit omne ens. Alio modo actus cum potentia constituit aliquod totum, sicut loquitur Philosophus 8. Metaph, de potentia et actu, quod non est verum de potens tia opposita actui, quia illa non manet cum actu. Ista igitur proprietas non tantum est virtualiter in essentia divina, sicut est asinus, qui est in potentia ante actum, et per consequens haec proprietas est actu ibi, prout actus opponitur tali potentiae ; sed non sequitur, ergo est actus dans esse, ad hoc enim requireretur, quod esset actus formalis. Hoc enim modo materia daret esse, quia est in composito in actu, non in potentia ante actum.
Secunda ratio videtur deficere (n), quia istud non habet se ad essentiam, ut perfectio ad perfectibile, ut diffuse declaratum est etiam de proprietate relativa personae dist. 5 . ubi dictum est, quod persona non componitur ex essentia et proprietate, sicut ex quasi potentiali et quasi actuali, imo essentia habet magis rationem actus. Si igitur ista proprietas intelligatur posterior aliquo modo essentia, non tamen est perfectio ejus ; ibi enim est idem ordo originis et perfectionis, et ideo prius origine est prius perfectione, sicut fuit tunc declaratum diffuse.
Secundo, dato (o) quod aliquo modo se haberet ad essentiam, ut informans ipsam, non tamen esset perfectio simpliciter, quia secundum Anselmum ratio perfectionis simpliciter est, quod sit in quolibet melius ipsum quam non ipsum, quod est impossibile de proprietate hypostatica, quia illa de ratione sui repugnat contradictorie cuilibet alii ab illo cujus est, et ita non potest in quolibet alio esse melius ipsum quam non ipsum, quia cuilibet alii repugnat: sic igitur ad rationem patet quod falsum assumitur, si accipiatur quod istud absolutum perficiat essentiam. Nec probatio hujus valet per hoc quod aliquo modo sequitur et non praecedit, quia in divinis sicut potest poni praecessio, actus, et forma est primum.
Tertio, dato quod haberetur hoc quod informat, non sequitur quod sit perfectio simpliciter, nec illa quae inferuntur ulterius, scilicet quod essentia divina non sit simpliciter perfecta, vel quod una persona non sit simpliciter perfecta in se.
Praeterea, ista ratio (p) melius concluderet contrarium de relatione, quia probabilius videtur quod relatio possit esse perfectio quam proprietas hypostatica sit perfectio, quia nulli proprietati hypostaticae convenit esse perfectionem nec in creaturis nec in aliis, alicui tamen relationi secundum propriam rationem convenit esse perfectionem. Aliqua enim est perfectior altera, ut patet de aequalitate respectu inaequalitatis, quia secundum Augustinum de quantitate animae, c. 7. Inaequalitati aequalitatem jure praeponis, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non id videatur. Hoc autem non est tantum a fundamento, potest enim inaequalitas fundari in fundamentis perfectioribus quam aequalitas. Patet etiam quod si esset tantum ex fundamento, Augustinus faceret petitionem principii, intendit enim concludere excellentiam, puta circuli ad figuras rectilineas, et hoc facit ex aequalitate et inaequalitate; quia si illa excellentia non esset nisi ex fundamentis, et ex illa concluderet excellentiam fundamentorum, circulum faceret.
Si dicatur, quod dictum Augustini verum est ratione fundamentorum proximorum, non remotorum ; proximum autem fundamentum aequalitatis est paritas, hoc falsum est, et nihil ad B. Quaero autem, aut par dicit aliquid ad se, et tunc potest intelligi aliquid esse par absque hoc quod sit alicui par; et similiter tunc unde perfectionem habebit paritas respectu imparitatis in triangulo ? Vel enim paritas diceret quantitatem, et tunc vel eamdem cum illa, quae communiter ponitur fundamentum aequalitatis, et tunc non erit distinctio aliqua alia quam rationis inter fundamentum proximum et remotum ; vel aliam, et tunc in isto aequali diceretur esse duas quantitates, vel fingas aliquem modum alium, quo paritas possit esse absolutum perfectius imparitate, et aliud a quantitate.
Si autem dicat relationem, sicut videtur manifestum ; ergo relatio fundabitur per se in relatione, imo videtur dicere eamdem relationem quam aequalitas, quantum enim est par quanto ei aequale quanto.
Ad illud Anselmi Monolog. respondetur quod loquitur tantum de quidditatibus, non de proprietatibus hypostaticis. Quod probatur primo per exempla ejus de sapientia et veritate ex una parte, auro et plumbo ex alia parte.
Secundo per rationem, quia solum illud est perfectio simpliciter, quod potest esse in aliquo infinitum ; i solum illud erit in aliquo melius non ipsum quam ipsum, quod ex se est finitum. Haec conveniunt quidditati, scilicet esse finitum vel infinitum, non autem proprietati hypostaticae, quia proprietas personalis divina qualiscumque sit, nec est infinita formaliter nec finita. Similiter proprietas hypostatica repugnat cuilibet, praeter quam uni cujus est, ergo non potest esse cuilibet melior ipsa quam non ipsa, sed nec alicui. Excludit autem Anselmus ab universitate quidditatum relationem secundum quidditatem, et tunc omnis quidditas absoluta, vel est perfectio simpliciter vel limitata, sed non sequitur ex hoc propositum de proprietate hypostatica absoluta.
Tertia ratio (q) habet majorem falsam in omnibus ordinatis essentialiter ex forma, licet gratia materiae quandoque sit vera, et similiter in omnibus non aeque illimitatis. In nullo enim ordine essentiali ex propria ratione prioris et posterioris, oportet ipsa conmultiplicari, sed potest stare multiplicatio posterioris sine multiplicatione prioris, sed non e converso. Similiter quandocumque aliqua duo comparantur ad aliquod tertium quod est illimitatum, eo modo quo illa duo non sunt illimitata, non oportet condistingui in eis. Exemplum, anima intellectiva comparatur ad partes, quia quodammodo est illimitata eo modo quo partes non sunt illimitatae, non oportet animam distingui in distinctis partibus ; illa igitur major est falsa dupliciter ad propositum. Primo, quia essentia eo modo quo est ibi prioritas, prior est ipsis proprietatibus, non e converso; secundum eos igitur non oportet essentiam distingui ad distinctionem istarum proprietatum. Et secundo, quia essentia est formaliter infinita, istae autem proprietates non sunt formaliter infinitae, et non oportet infinitum formaliter distingui ad distinctionem eorum, quae non sunt formaliter infinita. Si etiam major acciperetur generaliter de quibuscumque absolutis circumstantibus idem, habet instantiam manifestam, et de anima et potentiis, quae potentiae multiplicantur non multiplicata anima. Sed si hic evadant specificando majorem de his, quae sunt ejusdem speciei, sicut accipit illa prima confirmatio majoris, nec tunc propositio est vera universaliter in relationibus ; patebit enim dist. 8. tertii libri, quomodo plura ejusdem speciei esse in eodem absoluto non est contradictio, si aliquid illorum non sit actus alterius adaequatus ei in quo est.
Cum autem (r) major declaratur per inductionem, fit fallacia consequentis, quia accipiuntur aliqua singularia non similia proposito, puta in quibus distinctio priorum constituit distinctionem posteriorum, vel in quibus est consimilis limitatio utrobique, et non inmutatio in uno respectu alterius. Ex his enim non potest propositum inferri universaliter, quia falsa est, ubi deficiunt conditiones, sicut in proposito.
Sed ad illud ultimum additum ad confirmationem majoris per idem, quod in eodem simpliciter perfecto non possunt esse plura ejusdem rationis, posset dici quod sicut simpliciter perfectum idem numero, est communicabile pluribus suppositis ejusdem rationis, ita quod non repugnat sibi ex hoc quod est perfectio simpliciter, sed convenit sibi quod ipsum sit in pluribus suppositis ejusdem rationis ; ita ex perfectione ejus sibi potest competere quod plura ejusdem rationis possunt esse in eo. sicut supposita in natura, et per consequens sunt in eo plures proprietates, hypostatice ejusdem rationis, sed non potest ita esse de aliis quibus exemplificatur, puta de Patre et Verbo, eo quod perfectio divina requirit, quod quaelibet productio habeat terminum adaequatum, non autem ita requirit, quod aliqua proprietas hypostalica sit adaequata illi naturae in constituendo suppositum.
Per istud posset dici ad illam primam confirmationem majoris, applicando eam ad propositum, quod est ibi fallacia aequivocationis. Major enim si esset vera, debet intelligi de esse in, sicut actus est in eo quod informatur, sed minor non est vera ; proprietas autem non est in essentia ut informans eam, sed ut constituens suppositum in ea.
Posset tamen ad utramque confirmationem dici, quod istae proprietates non sunt ejusdem rationis formaliter, sicut in creaturis proprietates individuales sunt primo diversae et non ejusdem rationis. Et si ex hoc inferatur quod sunt alterius speciei, sive quod utraque earum habet rationem alterius speciei, et per hoc oportet ipsam per aliud determinari ad incommunicabilitatem, non sequitur, sicut nec in proprietatibus individualibus in creaturis, licet non sint ejusdem rationis in aliquo, tamen nulla est entitas quidditativa et communis, sed de se haec.
Quarta ratio (s) etiam procedit ex falsa imaginatione, quod istae proprietates exprimuntur ab essentia quasi per originem, quod non fuit dictum. Sed sicut aliqui concedunt, quod relationes pullulant in essentia (si tamen hoc proprie dicatur) quasi posset contra eos concedi, quod istae proprietates absolutae si sint, pullulant in essentia, et licet quaelibet sit in eodem supposito cum illo ex quo pullulat, quia essentia est in omnibus personis, non tamen aliqua est in eadem persona cum illa aqua habetur per veram originem ; nec repugnat vera originatio personae habenti unam a persona habente aliam, licet omnes istae non originentur, sed aliquo modo pullulent in essentia, sicut alii habent dicere, qui dicunt suppositum constitui per relationem, quod Filius pullulat a Patre per originem, et tamen filiatio aliquo modo pullulat in essentia sive ab essentia divina.
Quinta ratio videtur deficere, quia difficilius videtur sustinere originem, ponendo extrema tantum esse relativa formaliter quam ponendo ea esse absoluta. Nam si tantum sint relativa, nihil aliud erit personam origin are personam quam relativum habere correlativum, sed relativum positum sine omni actione alia, videtur habere correlativum. Si autem ponantur absoluta, non videtur tanta difficultas, quomodo unum suppositum gignatur ab alio, cum in creaturis secundum eos sint supposita absoluta, et tamen non negatur originatio unius ab alio.
Cum arguitur tunc, quod absolutum praecedit relationem, et ita originationem, respondeo, dictum fuit quod originatio pertinet ad genus causae efficientis, non formalis, et sicut in creaturis terminus non habet esse originatione formaliter, sed quasi effective, nec ex hoc quod non est formaliter illo, sequitur quod praecedat illud, ita posset dici in proposito, nec videtur major difficultas de prioritate absoluti et respectivi in creaturis quam hic.