IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum).
De confessione Sacramentali, et de his, quae ad eam spectant. Hic oritur quaestio multiplex. Primo enim quaeritur, utrum absque satisfactione et oris confessione per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur. Secundo, an aliquando sufficiat confiteri Deo sine sacerdote. Tertio, an laico fideli facta valet confessio? In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur Doctores. Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit. Alii vero dicunt, ante oris confessionem et satisfactionem in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat. Unde Propheta : Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem, etc. Quod exponens Cassiodorus ait : " Dixi, id est, deliberavi apud me, quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimiserit. Votum enim -pro operatione judicatur. " Item Augustinus : " Nondum pronuntiat, promittit, se pronuntiaturum, et Deus dimittit, quia hoc ipsum dicere quoddam pronuntiare est corde. Nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit. " Item : Sacrificium Deo, spiritus contribulatus, cor contritum, etc. alibi etiam legitur: Quacumque hora peccator conversus fuerit, et ingemuerit, vita vivet, et non morietur; non dicitur : ore confessus fuerit, sed conversus ingemuerit. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit, ut ostenderent se Sacerdotibus, in itinere, antequam ad Sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur, quod antequam Sacerdotibus ora nostra aperiamus, id est, peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est eductus et post a Domino suscitatus, sed intus suscitatus, prodiit foras vivus, ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri nisi suscitatus, quia a mortuo, velut cui non est, perit confessio ; nullus ergo confitetur nisi resuscitatus. Nemo autem suscitatur, nisi qui a peccato solvitur, quia peccatum mors animae est, quae ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est." His aliisque pluribus auctoritatibus probatur, ante confessionem vel satisfactionem sola compunctione peccatum dimitti. Quod qui negant eas determinare laborant, nec non in hujus sententiae depressionem et ad suae opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt. Ait enim Dominus per Isaiam : Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris. Item Ambrosius : " Non potest quisquam justificari a peccato,nisi peccatum fuerit ante confessus."Idem dicit: " Confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit: quia non meretur justificari qui invita sua peccata non vult confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia. Poenitentia vero est dolor cordis et amaritudo animae pro malis, quae quisque commisit. Item Joannes :" Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per poenitentiae confessionem et per Baptismum. " Item Augustinus :" Agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago poenitentiam, apud Deum ago: novit Deus, qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: Quae solvereris super terram, soluta erunt in caelis? Ergo sine causa claves datae sunt. Frustramus verbum Christi. Job dicit: Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri. Item Ambrosius (libr. de paradiso cap. 14. in medio. ) "Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum."Item Augustinus super illum locum Psalmi : Non absorbeat me profundum; neque urgeat super me puteus os suum : " Puteus est profunditas iniquitatis, in quam si cecideris, non claudet superte os tuum, si tu non claudis os tuum. Confitere ergo et die : De
profundis clamavi ad te, Domine, etc. et evades. Claudit super illum qui in profundo cum venerit, contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio ." Item Augustinus libr, de continentia. cap. 6. " Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem, quam debeat, solverit poenam. Ita enim impartitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur justitia disciplinae. " Item Hieronymus : " Qui peccator est plangat delicta propria vel populi et ingrediatur Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset." His aliisque auctoritatibus nituntur asserere, sine confessione vocis et aliqua solutione poenae neminem a peccato mundari.
Cui sententiae potius consentiendum sit ? Quid ergo super his sentiendum sit, quid tenendum? Sane dici potest, quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit mente compuncta, se con fessurum, Deus dimittit: quia ib est confessio cordis, etsi non oris per quam anima interius munda tur a macula, et contagio peccat commissi, et debitum aeternae mor tis relaxatur. Illa ergo, quae supe rius dicta sunt de confessione e poenitentia, vel ad confessionem cordi et ad interiorem poenam referend) . sunt, sicut illud Augustini:" Quod nullus dicitur veniam consequi, ni si prius quantulamcumque peccati solverit poenam "; vel de exteriori poena accipienda sunt et ad contemnentes vel negligentes referenda, sicut illud :" Nemo dicat, occulte ago, etc. " Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur justificari. Sicut enim praecepta est nobis interior paenitentia, et ita oris confessio et exterior satisfactio, si adsit facultas. Unde nec vere poenitens est qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio, per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus ait : "Jam, inquit, donum Spiritus sancti habet qui con itetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati, et punitio in homine ex se ipso. Cum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus sancti non est". Oportet ergo, poenitentem confiteri peccata, si tempus habeat: et tamen, ante quam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.
An sufficit soli Deo confiteri ?
Jam secundum quaestionis articulum inspiciamus,scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti ? Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine judicio sacerdotali et confessione Ecclesiae; quia David dixit : Dixi con fitebor Domino, et tu remisisti, etc. non ait Sacerdoti, et tamen remissum sibi peccatum dicit. Item
Ambrosius : "Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei, non invenio, quid dixerit, invenio, quod fleverit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest ablui potest. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Et veniae fletus consulit et verecundiae." Hoc idem etiam Maximus Episcopus dicit; item, Joannes Chrysostomus : "Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses , sed obedire te volo Prophetae dicenti: Revela Deo viam tuam. Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria ; et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum in corde tuo tenebis. " Idem: " Peccata tua dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere, dicito ea quotidie in anima tua: non dico, ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret: dicito Deo, qui curat ea. Nec enim, si non dixeris, ignorat ea, cum faciebas ea praesto erat; cum admitteres ea, cognoverat. Numquid ea vult a te cognoscere ? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis ? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas: dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua: spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint. " Item Prosper : "Illi quorum peccata humanam notitiam latent non ab ipsis confessa nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint,Deum, quem habent testem,ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si ipsi sui judices fiant et veluti suae iniquitatis ultores hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant: temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia et lacrymis ex vera cordis contritione fluentibus restinguent aeterni ignis incendia Et infra:" Facilius sibi Deum placabunt illi qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut, nescientibus aliis ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt, certi, quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus, a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant." His auctoritatibus innituntur, qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine Sacerdote. Dicunt enim, quod si quis timens detegi culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo tacet homini et revelat Deo, consequitur veniam.
Quod non sufficit soli Deo si possit confiteri Sacerdoti.
Sed quod Sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctorita te Jacobi : Confitemini alterutrum pec cata vestra, etc sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus : "Judicet seipsum homo voluntarie, dum potest,et mores convertat in melius, ne, cum jam non poterit, praeter voluntatem a Domino judicetur: et cum in se protulerit severissimae medicinae,sed tamen utilissimae sententiam, veniat ad Antistites, per quos illi claves in Ecclesia ministrantur. Tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contriti cordis devotus et supplex. Id tamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam caeteris ad exemplum: ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo,sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur Antistit,in notitiam multorum, vel totius plebis agere poenitentiam non recuset, ne lethali plagae per pudorem addat tumorem. Cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate Antistitis debet se quisque removere ab altari ad agendam poenitentiam et eadem reconciliari. " Item Leo Papa: " Multiplex misecordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non modo per Baptismum,sed etiam per Poenitentiam spes vitae repararetur, sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus Sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Item Augustinus : " Quem poenitet, omnino poeniteat et dolorem lacrymis ostendat: repraesentet vitam suam Deo per Sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora Sacerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scriptum manifestanda. Dixit enim: ora monstrate, et omnes, non unus pro omnibus, non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum: sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut nemo poeniteret in occulto. In hoc enim quod per seipsum dicit Sacerdoti et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem quod criminale erat in operatione: etsi non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim, qui misericors et justus est, sicut servat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim misericordiae est peccanti peccata dimittere: sed oportet, ut justus misereatur juste. Considerat enim, si dignus est, non dico justitia, sed et misericordia;justitia enim sola damnat, sed dignus est misericordia qui spirituali labore quaerit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam ; et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim Sacerdotes plus possunt proficere, plus confitentibus parcere. " Item Leo Papa : " Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen, quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare, quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur et tunc etiam Sacerdoti, qui pro delictis poenitendum precator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. " Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur, oportere Deo primum et deinde Sacerdoti offerri confessionem, nec aliter posse perveniri ad ingressum Paradisi, si adsit facultas.
De tertio articulo, scilicet an sufficiat confiteri laico?
Nunc priusquam praemissis auctoritatibus, quae his contradicere videntur, respondeamus, tertiam quaestionem intueamur. Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet an sine confessione et judicio Sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est et certificatum praemissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine Sacerdote; nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat, et requirit Sacerdotis judicium. Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest Sacerdos? Sane ad hoc dici potest, quod Sacerdotis examen requirendum est studiose, quia Sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi et solvendi. Et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit Sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio. Sed curet quisque Sacerdotem quaerere, qui sciat ligare et solvere. Talem enim esse oportet, qui aliorum crimina judicat. Unde Augustinus : " Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat Sacerdotem, qui sciat ligare et solvere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab eo qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut, si deest Sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit, quod poenitens non potest verecundari coram Sacerdote, quem desideranti nec tempus nec locus offert. Et si ille cui confitebitur, potestatem solvendi non habeat, sit tamen dignus venia ex Sacerdotis desiderio qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ora vel se ostendere Sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent. Unde patet,
Deum ad cor inspicere, dum ex necessitate prohibentur ad Sacerdotes pervenire. Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti, sed dum quaerunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et justis parcere novit, etsi non tam cito, sicut si solverentur a Sacerdote. Qui ergo omnino confitetur Sacerdoti meliori, quam potest confiteatur. Et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam Sacerdotis. Nam in resurrectione filiae Archisynagogi pauci interfuerunt, qui viderunt; nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis, Petro et Jacobo et Joanne et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur Sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, advertendum est, quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduae, flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Laboret igitur poenitens in Ecclesia esse et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, quod omnes orationes et eleemosynae Ecclesiae, et opera justitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiae; ideoque. nemo petat Sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos. " Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est enim Sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat judicium, qui si forte defuerit, confiteri debet socio: Beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit super illum locum: Confitemini alterutrum peccata vestra. Ait enim : " Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero Sacerdoti pandamus, et quanto jusserit tempore, purgare curemus, quia sine confessione emendationis peccata nequeunt dimitti. Sed et gravior coaequalibus pandenda sunt, cum deest Sacerdos, et urget periculum. Venialia vero, etiam Sacerdotis oblata copia, licet confiteri coaequali, et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur Sacerdos. Tutius tamen est et perfectius utriusque generis peccata Sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.
Hic aperit qualiter supradictae auctoritates intelligendae sunt.
Cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet, peccata primum Deo, deinde Sacerdoti esse confitenda, et si ipse defuerit, etiam socio. Illud Joannis Chrysostomi superius positum non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, Sacerdoti non confiteri: sed quia sufficit, ubi crimen occultum est, soli Deo per Sacerdotem dicere et semel, nec oportet publicari coram multis quod occultum est: quod notavit dicens : Non tibi dico, ut te prodas in publicum. " Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est, ut quod Sacerdoti semel confessi sumus iterum confiteamur: sed lingua cordis, non carnis, apud verum Judicem id jugiter confiteri debemus. Unde idem Joannes ait: " Nunc. autem, si recorderis peccatorum tuorum et frequenter ea in conspectu Dei pronunties et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum sanctorumque Angelorum proferentur." Ita etiam illud Ambrosii : "Lacrymae lavant delictum, quod voce pudor est confiteri, " ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit, quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli Sacerdoti, lavant delictum, quod pudet aliquem publice confiteri. Quod vero dicit, se lacrymas Petri legisse, non confessionem, vel satisfactionem, per hoc non excludit illa. Multa enim facta sunt, quae scripta non sunt, vel forte nondum facta erat institutio confessionis, quae modo est. Similiter et illud Prosperi : " Si sui judices fiant, nutabunt aeterna supplicia: " et illud : " Facilius Deum placabunt sibi qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis, in se sententiam excommunicationis ferunt: " ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis Sacerdotibus jus ligandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare et absque sacerdotali judicio seipsum Deo vel altari rereconciliare licet: quod Ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius igitur, si publice peccasti, publice confitere te reum et emenda; si vero occulte deliquisti, etiam si non taceas: nec tamendico, ut publices. " Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris, qualem se jam divino conspectui exhibuit; quod ex fonte superbiae nascitur. Species enim superbiae est se velle justum videri, qui peccator est, atque hypocrita convincitur, qui ad instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccatum suum reticendo supprimere quaerit. Ubi vero superbia regnat vel hypocrisis, humilitas locum non habet: sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis." Jam certissime liquet, quam sit detestabile peccati silentium, et e converso, quam sit necessaria confessio. Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem; confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena: nam hoc ipsum pars est divini judicii. Si ergo quaeritur, ad quid confessio sit necessaria, cum in contritione jam deletum sit peccatum, dicimus, quia quaedam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit Sacerdos, qualiter debeat judicare de crimine; per eam quoque peccator fit humilior et cautior.
(Finis textus Magistri.)