CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(h) Ad rationes pro secunda opinione respondetur. Dicit Doctorad hanc rationem quod realitas proprie subsistentiae in creatura non facit compositionem cum natura creata; relatio autem in creaturis facit compositionem cum fundamento. Ergo si relatio in divinis non facit compositionem cum fundamento, multo minus realitas subsistentiae, sive realitas suppositi.
Hic tamen occurrit dubium, quia Doctor supra dist. 5.q . 2. vult quod naturadicat potentialitatem respectu singularitatis, et singularitas est actus ipsius naturae contrahens illam ad esse individuale ; ergo facit compositionem, si dicatur quod verum est de realitate singularitatis, sed non de realitate subsistentiae sive suppositi.
Contra, quia quaero an ratio suppositi dicat aliquid positivum additum naturae ? et sic idem videtur. Si vero dicat tantum negationem ut videtur ipse tenere infra dist. 28. et in 3. dist. 1. q. I.et in quodlib. g. 19. tunclicetnon faciat compositionem in creaturis, tamen non ostendit quin talis entitas suppositalis non faciat compositionem in Deo, quia ibi dicit entitatem positivam, ut videtur ipse tenere in isto 1. dist. 23. et28. et expresse in 3. dist.l.q.1.
Dico breviter, quod entitas individualis, etsi sitcontractiva naturae, quia tamen identificatur realiter cum natura ut patet a Doctore in2. dist. 3. ideo non facit compositionem cum natura. Et posito quod improprie faciat quasi compositionem propter divisibilitatem naturae in plura individua, in divinis tamen non sequitur, quia natura divina ex sua entitate formali est in ultima actualitate.
Dico secundo, posito quod in creaturis actus individualis faciat aliquam compositionem cum natura, actus tamen suppositalis etiam positivus, si poneretur, nullam penitus facit compositionem cum natura singulari, cujus est talis actus, ut clare in praesenti distinctione patebit.
(i) Et cum confirmatur ratio. Dicit Doctor quod relatio, licet transeat secundum identitatem realem in essentiam, manet tamen secundum realitatem formalem, cum non sit eadem formaliter cum essentia divina, et etiam ut comparata ad essentiam manet secundum realitatem formalem. Idem diceretur de absoluto constituente personam quod transiret in essentiam realiter, maneret secundum entitatem formalem ; hoc idem patet de attributis ut comparantur ad essentiam. Quomodo autem relatio, ut comparata ad essentiam, dicatur transire et manere, vide prolixius quodl. q. 3.
(j) Quia tunc natura humana in Christo non haberet idem esse, quod haberet dimissa ; patet, quia actus personalis non est assumptibilis, quia sibi repugnat, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. part. 2. et in 3. dist. 1. et d. 2. et in quodlib. quaest. 9. et 19. Sed de hoc an dicat esse positivum, vide glossam quam feci in d. 1. q. 1. tertii, vide ibi. Secundo, quia actus dans esse dat operationem, hoc verum est de esse dicente quidditatem, quia ratio formalis agendi alicui est entitas quidditativa, ut patet a Doctore supra d. 1. et vide glossam in d. 3. quaest. 6.
(k) Concludit quod operatio non est hypostatica. Si dicatur, posito quod Pater sit constitutus per proprietatem absolutam, nonne dicimus quod Pater vere generat Filium? Dico quod operatio ista tantum competit Patri ratione memoriae fecundae, non ratione proprietatis, ut patuit supra dist. 7.
Item arguit, et ratio stat in hoc, quod illud quod est ratio recipiendi esse, non dat esse illi recepto, ut patet. Sed proprietas hypostatica est ratio recipiendi esse ipsi supposito, patet, quia cum suppositum habeat esse, et natura det illi esse, proprietas suppositalis erit ratio recipiendi esse naturae, ergo non dat esse ipsi, et per consequens non facit aliquam compositionem.
(1) Ad argumentum tunc potest dici,
etc. Et dicit, quod sicut duplex est entitas, scilicet quidditativa et hypostatica, ita duplex est esse, scilicet quidditatum et hypostaticum ; et sic concedit quod proprietas hypostatica dat esse hypostaticumsive personale sivesuppositale, sive incommunicabile, quae idem sunt, non autem dat aliquo modo esse quidditativum. Expono tamen istam litteram. Cum dicit: Sicut quidditative est dare esse, quia sicut talis entitas est de se communicabilis, ita et entitas hypostatica est, ut non sit actus dans esse, quia de se est incommunicabilis ut quo. Quomodo dicatur incommunicabilis ut quo, supra exposui in dist. 2. quaest. 1. illius partis, et prolixe exposui in d. quaest. 1. tertii. Vide ibi, ubi multa singularia dixi. Sequitur: Et licet in creaturis proprietas individualis det esse, quia est alicujus gradus entitatis positivae ultra entitatem quidditativam naturae. De hoc vide Doctorem in 2. d. 3. quaest. 6. Sequitur: Tamen ultra entitatem singularem proprietas suppositi nullam entitatem dat, imo nullum positivum addit, ex quaest. 1. dist. 1. tertii libri, ubi dicit Doctor quod proprietas personalis dicit tantum negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis, vide ibi et expositionem quam feci. Sequitur: Et licet illud adderet, tamen non esset ratio dandi esse, id est, posito quod proprietas hypostatica addat aliquod positivum naturae, tamen illud positivum non est ratio dandi esse nisi tantum hypostaticum. Sequitur: Quia haec natura et existens, in qua includentur natura et entitas singularitatis, est ratio totalis dandi esse, id est, quod sola natura actu existente cum sua singularitate, quae dicit entitatem positivam eamdem realiter cum tali natura existente, est tota ratio dandi esse, ut patet discurrendo per omnia illa quae dant esse alteri. Sequitur: Et ita quidquid intelligitur aduenire, sive positivum, sive privativum, sive absolutum, sive respectivum, non dabit esse, quia per illud quod jam praeintelligitur, datur esse, id est, quod nihil dat esse Francisco intrinsece, nisi natura et singularitas existens in illo, quia hoc totum est totum esse vere communicabile intrinsece ipsi Francisco. Licet ergo proprietas hypostatica, ut ens positivum, adveniat naturae singulari Francisci, nullum tamen esse dat tali naturae, quia si daret aliquod esse, illud esset vere communicabile, modo proprietas hypostatica dat tantum esse incommunicabile. Sequitur : Licet igitur in divinis non sit proprietas personalis tantum negatio, sed aliqua entitas positiva, tamen quia natura divina est de se haec, ut supra exposui dist. 5. q.2. et est per se existens, imo est quidditative sua existentia, ut supra patuit, dist. 2. q. 2. et patet in 1. q. quodlib. ipsa natura divina habebit totam rationem dandi esse, quod esse est vere communicabile. (m) Ad argumentum igitur cum probatur, quod sit actus, etc. Actus potest accipi dupliciter. Uno modo, ut est differentia entis opposita potentiae, sicut dicimus quod ens dividitur per actum et potentiam, et sic omne illud quod habet esse extra suam causam potest dici actus. Alio modo accipitur actus pro actu constituente cum aliquo aliquod totum, et sic forma est actus materiae, quia ipsa forma cum materia constituunt aliquod totum. Arguendo ergo sic, actus dat esse, proprietas absoluta est actus ; ergo proprietas dat esse. Si major accipitur pro actu, qui distinguitur contra potentiam, est falsa, et minor vera. Si vero accipitur pro actu secundo modo, major est vera, et minor falsa. Si vero in majori accipitur actus pro actu secundo modo, et in minori pro actu primo modo, argumentum est in quatuor terminis, et peccat per fallaciam aequivocationis.
(n) Secunda ratio videtur deficere. De hoc vide d. 5. q. 2. et expositionem quam ego feci.
(o) Secundo, dato. Dicit Doctor quod etiam posito quod proprietas absoluta informaret essentiam, non tamen sequitur quod sit perfectio essentiae ; patet, quia si esset aliqua perfectio, esset perfectio simpliciter, quia in divinis non ponitur aliqua perfectio limitata. Et quod non sit perfectio simpliciter, patet, quia quod est incommunicabile, nullo modo est perfectio simpliciter, ut diffuse exposui in prima q. partis 2. dist. 2. vide ibi multa de perfectione simpliciter.
(p) Praeterea ista ratio melius concluderet contrarium de relatione. Hic Doctor dicit quod si sequatur, hoc absolutum incommunicabile est actus essentiae, ergo est perfectio essentiae, magis sequitur de relatione in divinis, quia certum est quod paternitas est actus. Si ergo est actus essentiae, ergo sequitur quod magis erit perfectio essentiae quam proprietas hypostatica absoluta ; patet, quia nulla proprietas hypostatica dicit aliquam perfectionem, quia si sic, maxime proprietas hypostatica in divinis diceret perfectionem, et sic aliqua perfectio esset in una persona, quae non esset in alia: relationi tamen unde relatio, non repugnat perfectio, imo aliquam includit perfectionem, ut patet per Augustinum de quantitate animae, c. 7.
(q) Tertia ratio habet majorem falsam. Quia ad multiplicationem posterioris formaliter non sequitur multiplicatio prioris, et hoc patet per exempla posita in littera ; non enim sequitur ad multiplicationem potentiarum animae, quod ipsa anima multiplicetur. Et quod dicit quod plura ejusdem speciei non possunt esse in eodem, hoc est improbatum, d. 8. tertii, ubi ostensum est, quod plures paternitates possunt esse in eodem.
(r) Cum autem major declaratur. Et patet littera. Etquando dicit quod sunt ejusdem speciei, hoc potent negari ; sicut etiam patetde proprietatibus individualibus, quae sunt primo diversa.Nam quae sunt ejusdem speciei, non possunt esse primo diversa, cum sint in aliquo quidditative convenientia. Et cum infert, ergo sunt alterius speciei, negatur ista consequentia, quia nec duae proprietates individuales dicuntur alterius speciei. Etsi quaeratur, quid ergosunt? aut sunt ejusdem speciei, aut alterius? Diro, quod loquendo de specie proprie, nec sunt ejusdem speciei nec alterius, sed sunt primo diversa, et hoc salis patuit supra d. 13. ubi ostenditur quod productiones seipsis distinguuntur.
(f) Quarta ratio etiam procedit ex falsa imaginatione. Et cum dicit, quod tunc erunt in eadem persona, patet, quia si pullulant in essentia, ergo erunt in eadem persona, in qua est essentia. Hoc concedit Doctor, non tamen ex hoc sequitur quod aliqua sit in eadem persona cum illa a qua habetur per veram originem, nec repugnat vera originatio personae habenti unam a persona habente aliam, sicut etiam isti habent dicere, qui dicunt suppositum constitui per relationem, scilicet quod Filius pullulet a Patre per originem, et tamen filiatio aliquo modo pullulat in essentia sive ab essentia divina. Sed de ista pullulatione proprietatum habet videri, infra d. 28. q. ultim.