IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri sua peccata omnia suo Sacerdoti?
Alens. 4. part. quaest. 70. per totum. D. Bonar. hic 1. part. art. 1. quaest. 4. et 3. part. art. 1. quaest. 1. Richard. art. 2. quaest, l. D. Thom. quaest. 3. art. 2. Suar. tom. 4. disp. 17. sect. 2. et disp. 21. et 35. Bellarm. lib. 3. de paen. per totum. Coccius in thes. cathol. tom. 2. lib. 7. art. 3. citans Patres Graecos et Latinos.
Circa istam distinctionem decimam septimam quaero hanc quaestionem, utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri sua peccata omnia suo Sacerdoti? Videtur quod non. Ambrosius super illud Luc. 22. ubi habetur, quod Petrus post negationem Christi flevit amare, dicit sic : Lacrymae lavant delictum, quod voce pudor est confiteri. Lacrymas Petri lego, satisfactionem non lego.
Item, super illud Psalm. Dixi confitebor, etc. dicit Cassiodorus : Dixi, id est, apud me deliberavi quod confitebor, et tu remisisti; sequitur magna misericordia Dei, quod ad solam promissionem dimittit peccatum.
Item, Augustinus ibidem : Nondum pronuntiat, sed promittit pronuntiaturum, et Deus remittit.
Item, Ezech. 18. Quacumque hora peccator ingemuerit, vita vivet. Ad hoc etiam ponuntur aliae auctoritates hic in littera de Lazaro, Joan. 11. quia prius resuscitatus est, quam solutus ab institis, et de leprosis Luc. 17.
Item, per rationem, sola praecepta Decalogi sunt necessaria ad salutem, juxta responsionem Christi Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, et alibi: Mandata nostri, haec fac et vives; ergo si confessio esset simpliciter necessaria, contineretur sub aliquo decem mandatorum Decalogi: sed non continetur, quia hujusmodi praecepta sunt de lege naturae, et ad minus ligabant tempore legis Mosaicae: sed nec in lege naturae, nec in lege Mosaica erat obligatio confitendi sua peccata homini.
Item, nullus obligatur ad imposi. sibiles sed mutus non potest loqui. Item, omnis extraneus inter illos, quibus est barbarus, est mutus: ergo non tenetur confiteri. Item, non habens Sacerdotem praesentem, non potest ei verbotenus confiteri, patet; nec tenetur per scriptum, quia super hoc non invenitur praeceptum editum.
Item nullus tenetur mentiri, imo ex lege divina non mentiri, saltem perniciose: sed habens conscientiam, quod per totam suam vitam vixit innocenter et sine peccato mortali, si confiteretur se peccasse saltem mortaliter, mentiretur: ergo, etc.
Contra, Jac. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra ; et in Decretis de paen. dist. 1. adducuntur multae auctoritates, quas etiam Magister ponit in littera. Una est Ambrosii: Non potest quisquam justificari a peccato, nisi ante fuerit peccatum confessus. Item Augustinus : Nemo dicat sibi, occulte ago paenitentiam ; novit Deus, quia in corde ago. Sequitur : ergo sine causa dictum est, quae solveritis super terram, erunt soluta in caelo; et sine causa claves datae sunt, verbum Christi frustramus. Et idem super illud Psalm. Non absorbeat me profundum : " Puteus est profunditas iniquitatis, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non clauseris os tuum."