CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Nunc solvit argumenta allata supra n. 10. contra communem sententiam, quod personae constituantur relationibus, quam ipse Scotus tenet supr. d 2. p. 2. q. 3. et 4. et d. 5. q 2. et d. 13. et infr. d. 28. q. 3. et quodlib. 4. Sed Thomislae, quia Doctor clarissime solvit argumenta hujus sententiae contra opinionem tenentem constitui per absoluta, tribuunt ei illam oppositam sententiam, quam Bannes et alii volunt esse haereticam, Vasquez 1 p. d. 158. et alii vocant erroneam: sed nihil notabile afferunt praeter allata ab ipso Scoto, quae ipse optime solvit, neque tamen propterea a communi opinione recedit. Certe videtur illa censura modernorum male fundata, a qua abstinerent, si Scoti solutiones pro illa sententia (etsi eam non teneat) attente et non instar cursorum legissent. Solvit primo argumenta contra communem opinionem allata ex prima via, id est, ex comparatione relationis ad relatum.
Tenendo opinionem secundam (a), quae est magis communis, potest responderi ad rationes contra eam. Ad primam, conceditur quod relatio non refertur, sed aliquid quod non est tantum relatio refertur relatione ; non quidem essentia refertur, sed suppositum, quia suppositum non est tantum relatio, sed tamen est relativum non absolutum. Et ita conceditur tota deductio utique ad ultimam consequentiam, quae negatur. Ad ejus probationem, quando accipitur quod omni composito oportet prius intelligere partes, et unionem partium ; tenentes quod relatio est in essentia quasi actus in susceptivo, oportet quod dicant quod in ipsa persona, quae est quasi totum, non oportet praeintelligere informationem, quasi partis a quasi parte per denominationem, antequam intelligatur totum, sed si praeintelligatur quasi talis informatio, non tamen intelligitur quasi per modum formae denominantis.
Sed melius videtur dicendum (b), quod relatio non est quasi forma vel actus respectu essentiae, sicut tactum est dist. 5. sed magis videtur essentia esse quasi forma et actus, qua relatio subsistens est Deus. Et hoc videtur probari ex hoc, quia quandocumque fundamentum est potentiale ad relationem, prius naturaliter informatur fundamentum relatione, quam suppositum. Conceditur etiam ibi relatum esse aliquid formaliter ipso fundamento, sive secundum ipsum fundamentum, sicut conceditur Socratem esse similem albedine vel secundum albedinem ; neutrum autem videtur esse dandum in proposito, nec quod paternitas prius insit essentiae quam Patri, nec quod Pater Deitate sive secundum Deitatem sit formaliter Pater, quia hoc videtur Augustinus 7. De Trin. cap. 5. negare, dicendo : Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est ; ergo secundum ipsum, alio est Deus, alio Pater ; sed est Deus Deitate formaliter, igitur non est Pater Deitate formaliter, sed alio, secundum Augustinum. Ideo aliter dici potest, tenendo secundam opinionem, quod si partes praeexigantur toti, et unio partium, et quasi partes, et quasi unio partium, praeexigantur quasi toti; tamen ubi non est partialitas nec quasi, sed perfecta identitas eorum,
quae alias essent partes, nisi alterum illorum esset infinitum, non oportet praeintelligi toti unionem talium, sed perfectam identitatem unius ad alterum, et ita videtur in proposito, quod Patri, qui dicitur primo referri, praeintelligitur aliquo modo perfecta identitas relationis ad essentiam, sed non unio quasi formae alicui quasi materiae vel quasi potentiali, nec tamen talis perfecta identitas est ratio, propter quam essentia formaliter denominetur a relatione.
Cum confirmatur ratio per hoc quod nihil est quantum primo et per se, nisi aliquid sit quantum per se et non primo, sed denominative; dicitur quod si quantitas posset esse eadem alicui, quod alias esset susceptivum ejus, et ita eadem quod non informaret illud, bene posset esse aliquid quantum primo, et tamen nihil quantum per informationem. Nec hoc videtur mirabile, quia primum videtur posse separari ab eo quod est per se et non primum ; igitur potest aliquid poni primo relatum, licet nihil sit relatum non primo, sed per se quasi informatum relatione.
Ad aliud, quod arguitur juxta hoc negatur illa propositio, quod refertur prius est aliquid ad se.
Ad primam probationem, quae accipitur ab Augustino. Respondeo, quod refertur est aliquid excepto relativo, hoc est, includit aliquod absolutum, quod est fundamentum relationis, et ideo si Pater nihil est ad se, nec includit aliquid absolutum, non erit Pater ad aliud. Sed non intelligit Augustinus, quod omne relativum est formaliter ad se,
antequam sit ad alterum per relationem.
Ad secundam probationem negatur propositio quam nititur probare, scilicet quod illud quod refertur est prius relatione, sive quod idem est, quod omnis relatio praesupponit illud quod refertur ; haec enim propositio falsa est in relatione constituente suppositum, et vera est in aliis.
Cum probatur per divisionem, dico quod si debeat dari aliquod istorum trium membrorum divisionis, magis daretur, quod relatio est prior, sicut forma est prior ente per formam. Nec sequitur, suppositum est quasi posterius relatione ; igitur ipsum est relatio, sed sequitur, igitur est relatio vel relativum constitutum per relationem, et sic secundum est verum.
Ad secundum dico (c) quod sicut quaelibet forma seipsa est talis forma, nec est alia ratio intrinseca, quare est talis forma, ita etiam relatio aliqua seipsa est formaliter realis, et aliqua seipsa formaliter est tantum relatio rationis, tamen hujus vel illius aliquando sunt causae extrinsecae effectivae vel materiales, aliquando etiam aliqua causata vel aliqua signa posteriora sunt, ex quibus possunt haec inferri demonstratione quia: dico tunc, quod identitas, quia identitas est relatio rationis, nec est alia ratio formalis propter quid, paternitas etiam, quia paternitas est relatio realis, nec etiam est alia ratio formalis propter quid; tamen quia relatio realis (d) est nata habere causas extrinsecas causantes eam, communiter loquendo in creaturis,
sequitur ibi quod relatio, quae non habet tales causas, non est realis, sicut ad destructionem causae sequitur destructio causati. Similiter relatio aliqua realis, si non habet talem distinctionem causarum priorem, saltem causat distinctionem, et tunc ex remotione tam causae quam causati, quorum alterum correspondet relationi reali, potest concludi aliquam relationem non esse realem, ita quod sequetur : haec relatio non praeexigit extrema distincta nec facit ea esse distincta ; igitur non est relatio realis, et unde praemissae sunt verae, oportet quaerere media probantia. Sed consequentia est bona, sicut ex destructione causae sequitur destructio causati, et ex remotione causati sequitur remotio causae demonstratione quia ; aut saltem alterum eorum oportet concurrere ad relationem realem, ita quod ubicumque utrumque removetur, sequitur consequentia per extrinseca, scilicet remotio relationis realis.
Cum dicitur ulterius, ergo inferre relationem non esse realem, quia non est inter extrema realiter distincta, est inferre, non est realis, quia non est realis. Dico quod non, quia licet non sequatur, ideo non distinguit extrema, quia non est relatio realis, quasi arguendo a causa ad causatum, tamen sequitur, non distinguit ; ergo non est realis, sicut a causato ad causam ; et hoc addito isto quod non praeexigit distincta extrema, quia tunc concurrunt ibi, et negatio causae relationis realis et negatio signi, ex quibus concurrentibus perfecte infertur negatio relationis realis.
Sed quandoque (e) distinctione praecedente relationes reales, quandoque non, sed tantum formaliter causata per ipsas relationes, et hoc non tantum est verum in divinis, sed etiam in creaturis et relationibus accidentalibus Voluntas enim movet se et movetur a se, et non tantum est relatio realis voluntatis ad volitionem, sed etiam voluntatis ut activa est, ad seipsam ut passiva, et universaliter effectus dependens a principio activo et passivo, necessario requirit relationem realem. Et cum dicitur voluntas, quae est fundamentum istarum relationum oppositarum moventis et moti, etiam denominatur ab utraque earum, dico quod oportet procedere ad inferendum conclusionem, quod nec extrema sunt distincta distinctione praecedente relationem, scilicet distinctione pertinente ad genus relationis, sicut nec sequitur : dicuntur de eodem ;ergo non sunt reales, id est, non sunt ex natura rei sine actu intellectus; unde bene potest concedi, si tamen illa sint probata, quod consequentia est bona. Sed oportet ultimo devenire ad hoc, praetermisso eo, quod est de distinctione extremorum, statim enim sequitur, si relatio non consequitur ex natura rei, non est realis, oporteret exponere antecedens quod extrema nec distinguuntur distinctione praecedente relationem.
Ad tertium (I) dici potest quod bene absolutum potest terminare relationem, et semper terminat in relationibus mensurati ; et hoc principaliter solvitur dist. 30, quod relationes creaturarum terminantur ad Deum inquantum absolutus est.
Universaliter loquendo non oportet concedere terminum relationis esse absolutum, nisi in relationibus definibilibus, de quibus arguitur ibi, quae scilicet sunt in genere, quales non sunt divinae ; vel de termino formali, scilicet ratione cujus primus terminus termiuat, non autem de primo termino. Quemadmodum enim in relato fundamentum est absolutum, sed non semper illud quod refertur secundum istam opinionem, ita etiam illud quod est ratio terminandi relationem semper absolutum est, et praeexigitur a parte termini relativi, sicut fundamentum ex parte relati.