IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat quid est Jus naturale et divinum, positivum ac Ecclesiasticum, et docet praeceptum confessionis non esse juris naturalis, alias esset in omni statu. Arguit fuisse in lege Moysi, et esse consonum lege naturae, et clare solvit objecta.
In ista (a) quaestione tria videnda sunt. Primo, quo praecepto tenetur quis ad confessionem peccati sui faciendam Sacerdoti. Secundo, quid includit istud praeceptum de confessione. Tertio, quid circa illud est per praeceptum Ecclesiae explicatum. De primo ad propositum non possumus invenire praeceptum, quo teneatur quis ad coiy fossionem, nisi Juris naturalis vel positivi, et hoc, vel divini vel Ec-
clesiastici. Illud autem est verum de Jure naturali, cujus veritas est nota ex terminis, et tale est principium in lege naturae, sicut et in speculabilibus principium notum est ex terminis, sive quod sequitur evidenter ex tali vero sic noto, cujusmodi est conclusio practica demonstrata ; et stricte loquendo nihil aliud est de lege naturae, nisi principium vel conclusio demonstrata: sic tamen extendendo quandoque dicitur illud esse de lege naturae, quod est verum practicum consonum principiis et conclusionibus legis naturae, intantum quod statim notum est omnibus illud convenire tali legi.
Et ex hoc patet, quod non rectef loquitur Gratianus de jure legis naturae, volens illa quae sunt in Scriptura veteris vel novi Testamenti de lege naturae esse, quial nec illa omnia sunt principia practica nota ex terminis, nec conclusiones practicae demonstratae, nec vera evidenter consona talibus principiis et conclusionibus: exponendus ergo est, quod extendit Jus naturale ad Jus positivum ab auctore naturae, ut distinguitur contra Jus positum ab aliquo, qui non est auctor naturae.
Secundum membrum, scilicet de lege positiva divina, patet ex praedictis. Quaecumque enim continentur in Scriptura pro tempore, pro quo sunt observanda, et tamen non sunt nota ex terminis, nec demohstrabilia ex talibus notis, nec statim consona talibus veris evidenter, sunt mere de Jure positivo divino, cujusjiiodi sunt omnes caeremoniae Judaeorum pro tempore)
illius legis ei christianrum pro tempore legis nostrae,. Nec enim est notum ex terminis, nec demonstratum, nec evidenter consonum talibus, quod Deus sit colendus in immolationibus bestiarum veteris legis, et hoc pro quocumque tempore ; nec quod sit colendus in caeremoniis nostris, puta in oblatione Eucharistiae, vel cantu Psalmorum, licet ista sic sint consona legi naturae, quod non repugnent.
Hoc etiam patet, quia illa quaef sunt de lege naturae, sive proprie, Isive extensive, semper sunt unimcmia: non sic hujusmodi caeremoniae, quae erant aliae pro tempore alterius legis.
Tertium membrum patet, quia ultra jus positivum divinum, quod continetur in Scriptura divina, Ecclesia statuit multa, et propter observantiam honestiorem in mo. ribus, et propter reverentiam majorem in suscipiendis et dispensandis Sacramentis.
Ad propositum dico, quod non tenetur quis praecepto legis naturae ad confessionem peccati, de qua quaeritur, quia tunc haec obligatio fuiset pro statu vel tempore cujuscumque legis, quod falsum est, quia nec erat in statu innocentiae, nec in statu legis Mosaicae.
Sed contra hoc objicitur per Glossam super illud Genes. 3. Adam ubi es ? Vox est, inquit, increpantis, et confessionem inquirentis, etc. ergo fuit confessio in tempore legis naturae post lapsum. Similiter de Aaron et filiis ejus legitur in Levit. quod debuerunt confiteri peccata filiorum Israel; et frequenter dicitur in lege, quod qui peccasset.
deberet confiteri peccatum suum, et offerre tale vel tale sacrificium.
Hoc etiam confirmatur, quia in veteri Testamento multae sunt auctoritates de confessione facienda, sicut illud: Justus prior accusator est sui, et hujusmodi.
Item, quod sit conclusio sequens ex principiis legis naturae, probatur, quia haec est nota : quod quilibet reus debet judicari: et ista : quod nullus debet esse judex in causa propria: ergo reus debet judicari per alium. Non potest judicari per alium, nisi accusetur illi alii: nec potest accusari nisi a seipso, si peccatum suum sit occultum: ergo debet seipsum accusare alii a quo judicetur ; et magis est consonum rationi, quod in secreto quam in publico. si peccatum sit occultum: imo forte satis notum ratione naturali, si peccatum sit occultum, quod accusatio debet esse occulta: ergo ex propositionibus notis legis naturae, vel saltem valde evidenter consonis, sequitur confessionem istam secretam proprii peccati esse faciendam alii, et tunc nulli rationabilius quam Sacerdoti.
Respondeo ad primum argumentum, quod Adam non debuit peccatum suum occultasse Deo, quia ipse est judex, cui manifestum est omne peccatum, et coram quo quilibet reus debet recognoscere peccatum suum, et hanc confessionem Deus requisivit ab eo, quam non solum non fecit, sed peccatum suum excusavit retorquendo in mulierem, dixit: Mulier quam dedisti mihi, etc Unde illud non concludit, quod in illa lege esset confessio facienda homini, licet esset facienda Deo increpanti.
Ad secundum, in tota lege Mosaica non fiebat ista confessio, de qua loquimur, sed de peccatis occultis tantum Deo fiebat confessio ; de quibusdam tamen defectibus publicis, et observantia Legalium, fiebat confessio, et uniuscujusque, quando scilicet obtulit pro tali delicto sacrificium: et generalis confessio Sacerdotis pro populo erat ista: Injuste egimus, peccavimus, et hujusmodi. Et isto modo publica confessio Sacerdotis erat quaedam dispositio ad petendam misericordiam Dei populo, sicut et modo in Ecclesia, non confessione ista: de qua loquimur, confitemur nos peccasse, et petimus misericordiam et nobis et toti populo.
Ad tertium dico, quod omnes auctoritates de veteri Testamento ad probandum confessionem, sicut hic loquimur, sunt tantum vocales, non sententiales.
De qua ergo confessione loquuntur? Respondeo, de illa generali, quam fecerunt Sacerdotes et Daniel et multi alii viri sancti; vel de illa confessione delicti sui publici proprii in observatione Legalium, ut sunt illae irregularitates in contrahendo immunditias legis.
Ad rationem illam, concedo quod ista est nota lumine naturali, vel saltem valde consona propositioni notae, quod reus est judicandus, quia nullum delictum relinquendum est impunitum in universo, si est unus rector universi justus: quod est notum naturaliter, vel valde consonum notis naturaliter. Sed ultra, quod judicandus sit ab alio judicandus, concedo ; sed quis est iste alius? Non est notum per rationem naturalem, nec per aliqua consona rationi naturali, nisi de eo qui est retributor meritorum, et punitor peccatorum. Et tunc ultra, cum dicitur, illo alius non potest judicare, nisi sibi fiat accusatio, potest negari, quia ipse peccata novit etiam antequam flant sine omni accusatione. Vel esto quod detur ibi tanquam consona notis, quod isti judici debet culpa accusari, et ab ipso peccante, quia ipse solus scit, ex omnibus istis non sequitur, nisi quod peccator debet Deo confiteri, et concedo fuisse de lege naturae confessionem talem, id est, consonam veris notis ex lege naturae, quia pro omni statu post lapsum, justi qui habuerunt fidem de Deo, quod erat rector universi justus, postquam peccaverunt contra Dei legem, confitebantur Deo peccata sua, petentes ab eo remissionem, scientes eum sine tali remissione tanquam justum judicem vindicaturum de illo peccato.
Sed si arguas, quod alicui alii homini debet se accusare, qui sit judex ejus: istud non potest probari per nota legis naturae, nec etiam est eis evidenter consonum, quia nullus homo potest esse judex peccati hominis, nisi ut minister summi judicis: hoc autem modo, scilicet esse ministrum judicis in vindicando vel puniendo peccatum commissum, magis concessum est unicuique respectu sui quam uni respectu alterius. Unicuique enim commisit Deus, ut sit minister Dei in vindicando peccatum proprium, in infligendo sibi disciplinam et tristitiam pro illo peccato: non sic autem notum est quod concesserit alicui respectu alterius.
Et si arguas, quod in Republica humana unus est judex alterius, respondeo, verum est de illis, quae possunt sibi innotescere in illo judicio, cujusmodi sunt publica.