CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tenendo opinionem secundam, quae est magis communis, scilicet quod personae constituantur per relationes, respondetur ad rationes contra eam.
Ad primam primae viae. Hic concedit Doctor, quod in divinis est aliquid quod refertur relatione, et illud est suppositum. Et cum dicitur, quod tale praeexigitur relationi, respondet, quod non sequitur de relatione constituente; nam suppositum, quod refertur in divinis, refertur relatione non adveniente, sed relatione ipsum constituente. Ad illud de composito sive constituto, dat duas responsiones. Unam pro opinione illorum, qui dicunt quod relatio est in essentia, quasi actus in susceptivo, dicens quod oportet eis dicere, quod in ipsa persona, quae est quasi constituta, non oportet praeintelligere informationem, quasi partis a quasi parte per denominationem, antequam intelligatur totum constitutum, id est, quod relatio non prius denominat essentiam quam ipsam personam, sed tantum denominat personam. Et quamvis praeintelligatur quasi informalio ipsi personae constitutae, non tamen prius intelligitur talis unio vel quasi informatio per modum formae denominantis, quia talis relatio non est nata denominare essentiam, sed tantum personam.
(b) Sed melius videtur dicendum. Hic Doctor dat aliam responsionem, quae stat in hoc, quod relatio non est quasi forma vel actus respectu essentiae, ut supra patuit d. 5. q. 2. etc.
In hac littera occurrit aliqualis difficultas in hoc quod dicit, quod paternitas non inest prius essentiae quam Patri. Hoc non videlur esse verum. Tum quia paternitas immediate pullulat ab essentia, ut infra patebit d. 28. q. uti. et in illo priori quo pullulat, non est Pater; probatur, quia constitutum est posterius constituentibus. Tum etiam, quia paternitas sive generatio activa, quod idem est, non praesupponit suppositum Patris, ut patet a Doctorem quadl. q. 4. nec simul est cum Patre, patet, quia aliquid dicitur prius esse tale in se quam ad aliud comparetur ; ergo paternitas sive generatio activa erit prius in se talis quam alteri comparetur, et praesertim in ratione constituendi. Tum tertio, quia quando sunt duo constituentia intrinsece, prius est habitudo ad invicem quam ad constitutum. Cum ergo paternitas et essentia vere constituant personam Patris, ergo paternitas suo modo prius habebit respectum ad essentianiquam ad personam constitutam, et sic paternitas prius est in essentia quam intelligatur persona Patris.
Respondeo supponendo aliqua. Primo, quod differentia est inter constitutum a natura et ratione suppositali, et inter constitutum ob actibus essentialibus, quia constitutum secundo modo dicit aliquam tertiam entitatem realiter distinctam a partibus, quod probat Doctor. in 3. d. 2. Constitutum vero primo modo, non dicit aliquam tertiam entitatem aliam a natura et a ratione suppositali, quia tale constitutum nihil aliud est nisi natura et proprietas suppositalis, et sic persona Patris tantum dicit essentiam et proprietatem, quae est ratio subsistendi, ita quod hoc totum essentia ut habens paternitatem est Pater. Et ex hoc patet, quomodo paternitas non prius insit essentiae quam Patri, quia in eodem instanti quo paternitas est in essentia, Pater est.
Sustinendo etiam, quod Pater dicat entitatem aliquam praeter essentiam et paternitatem, adhuc paternitas non inest prius essentiae quam Patri (nisi forte secundum rationem),quia essentia et paternitas non dicuntur intrinsece causare aliquid distinctum, sicut materia et forma causant compositum realiter distinctum, et ideo prius inest forma materiae quam composito. Et cum dicitur, quod constituens est prius constituto, verum est de constituente aliud distinctum a se.
Ad secundum, dico quod in eodem instanti quo generatio activa dicitur operatio naturae divinae non praesupponit suppositum, in eodem tamen instanti quo est talis productio, est primum suppositum divinum. Et similiter patet responsio ad tertium.
Dico tamen ad omnes istas instantias, unica responsione, quod aliquid prius inesse alteri contingit dupliciter. Uno modo, ut actus informans sive ut perficiens. Alio modo, ut ratio subsistendi in natura in qua subsistit. Primo modo paternitas non inest prius essentiae, quia non est actus perficiens essentiam. Secundo modo, inest prius essentiae quam Patri, quia proprietas personalis prius praeintelligitur in natura cujus est, quam intelligatur suppositum constitutum ex natura et tali proprietate. Si paternitas prius inest essentiae isto modo; ergo paternitas denominat essentiam. Negatur consequentia, et ratio negationis supra posita est d. 5. q. 2.
In proposito intelligit Doctor quod paternitas non insit prius essentiae, ut actus perficiens, sive ut actus inhaerens, sive ut actus determinans ; non autem intelligit, quin prius insit essentiae eo modo quo proprietas hypostatica inest naturae, et sic patet littera.
(c) Ad secundum. Dicit Doctor, quod relatio in divinis, loquendo de relatione originis, seipsa est formaliter realis, ita quod non dicitur realis ex hoc praecise quod praeexigat extrema realia realiter distincta, nec ex hoc quod constituat extrema realia realiter distincta, sed si, per impossibile, daretur paternitas divina separata, adhuc esset vere realis. Et haec est sententia litterae. Quia tamen haec littera est aliqualiter obscura, ideo ipsam sic declaro, cum dicit: Quaelibet forma seipsa est talis forma, nec est alia ratio intrinseca quare est talis forma, ly seipsa intelligitur formaliter et non originative, sicut dicimus quod humanitas est seipsa formaliter talis forma, licet originative possit esse ab alio. Sequitur: Ita etiam relatio aliqua seipsa est formaliter realis, et aliqua seipsa formaliter est tantum relatio rationis, nam paternitas sive creata sive increata,
seipsa formaliter est talis generatio realis, et secunda intentio seipsa formaliter est relatio rationis ; originative tamen, sive a causa extrinseca, hujusmodi relationes possunt dici talis vel talis. Et hoc est quod sequitur: Tamen hujus vel illius aliquando sunt causae extrinsecae effectivae vel materiales, aliquando etiam aliqua causata vel aliqua signa posteriora sunt, ex quibus possunt haec inferri demonstratione quia, supple ex quibus inferuntur tales relationes esse reales, vel rationis. Sequitur : Dico tunc, quod identitas, etc. id est, si quaeratur quare identitas, inquantum identitas sit formaliter sive quidditative relatio rationis, et paternitas inquantum paternitas sit quidditative relatio realis, non est assignanda alia causa intrinseca, nisi quia talis entitas. Sicut etiam dicimus de humanitate inquantum humanitas, est entitas realis, quare ? quia talis entitas, et hoc est quod dicit. Sequitur :
(d) Tamen quia relatio realis est nata habere causas extrinsecas causantes eam, communiter loquendo in creaturis, sequitur ibi, supple in creaturis, quod relatio quae non habet tales causas, super extrema realia causantia hujusmodi relationem, non est realis. Et tenet consequentia a negatione causae ad negationem causati, puta extrema A et B, non causant relationem ex natura rei; ergo talis relatio inter extrema non est ex natura rei ; vel sic, extrema non sunt ex natura rei realiter distincta: ergo relatio inter illa non erit realis. Sequitur: Similiter relatio aliqua realis, si non habet talem distinctionem causarum priorem, saltem causat distinctionem, ut paternitas in divinis, quae etsi non dicatur realis ex hoc quod oritur ab extremis realibus et realiter distinctis, dicitur tamen realis, quia causat extrema realia, ut puta paternitas in divinis realiter constituit personam Patris, et filiatio realiter constituit personam Filii, quae dicuntur extrema talium relationum. Sequitur: Et tunc ex remotione tam causae quam causali, quorum alterum correspondet relationi reali, potest concludi aliquam relationem non esse realem, ut ista identitas numeralis non praeexigit extrema realia realiter distincta, nec realiter constituit extrema realia realiter distincta ; ergo identitas numeralis non est relatio realis ; ibi enim est negatio tam causae quam causati. Est negatio causae in hoc, quod dico non praeexigit extrema, etc. Est negatio causati in hoc, quod dico nec constituit extrema, etc. Sequitur : Sed consequentia bona est, sicut ex remotione causae sequitur remotio causali sequitur remotio causae demonstratione quia; arguimus enim multoties talem causam non esse talis conditionis, quia talis effectus non sequitur.
(e) Sed quandoque distinctione praecedente relationes reales. Ista littera usque ibi: Ad tertium dici potest, non est littera Doctoris. Et quia in ista littera tangitur unum, scilicet quod eadem voluntas realiter refertur ad ipsam, ut mobilis ad moventem, et e contra, quomodo ponitur talis relatio realis, quae tamen non est inter extrema realiter distincta. De hoc vide expositionem, quam feci in dist. 25. secundi.
(f) Ad tertiam argumentum hujus primae viae. Dicit Doctor hic, quod absolutum semper terminat relationem, quae est mensurati ad mensuram, ut infra patebit dist. 10. Addit quod etiam relatio terminatur ad absolutum, loquendo de termino formali, scilicet ratione cujus primus terminus, id est, totalis sive adaequatus terminat. Et sensus est: Relatio realis, vel per se terminatur ad terminum totalem absolutum, vel saltem terminatur ad aliquid, quod licet in se non sit totaliter absolutum, includit tamen aliquod absolutum in ratione termini formalis. Et hoc secundo modo relatio originis in divinis potest dici terminari ab absolutum, et patet littera.