IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita et refutata sententia glossatoris de poenit. dist. 5. princip. scilicet praeceptum confessionis esse tantum Juris Canonici, decidit esse Juris divini positivis et probat ex
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum. Et esto ex his verbis secundum se, non probaretur evidenter necessitas confessionis, sufficit quod ex eis juxta Ecclesiae sensum colligatur. Vide alia Scripturae loca, et Patrum ac Conciliorum dicta, de hoc apud Bellam. lib. 3. de poenit, per totum et latius apud Concilium citatum.
Si tertium (b) membrum teneatur, scilicet quod confessio non cadit nisi sub praecepto Ecclesiae, non potest faciliter improbari, nisi quia vel Ecclesia non attentasset tam arduum praeceptum imponere omnibus Christianis, nisi esset praeceptum divinum, vel quia non invenitur ubi ab Ecclesia imponatur istud praeceptum,quin ante hoc Sancti reputarent hoc praeceptum de confessione obligare. Si enim allegatur illud capitulum Extra de paenitent. et remis. Omnis utriusque sexus, patet quod illud est Innocentii III. in Concilio Lateran. Ante autem illud tempus per multos annos fuit Augustini, plus quam per octingentos annos, qui praedicavit confessionem valde esse necessariam, ut patet in libro suo de vera et falsa paenitentia, et auctoritates quaedam illius ponuntur hic in littera, quaedam in Canone de paenitentia dist. sexta. Nec Canonista facile inveniret aliquod Concilium, vel praeceptum proprie,ubi exprimatur praeceptum de confessione facienda, sicut hic loquimur. Hanc tamen opinionem tenet glossator de paenitent. dist. quinta in principio, ubi prius diversas opiniones recitat de poenitentia, et post subdit suam dicens: Melius dicitur eam institutam a quadam universali Ecclesiae traditione, potius quam
ex novo Testamento, vel veteris auctoritate .
Sed salva gratia sua, irrationaliter loquitur. Turpe enim esset Theologo dicere aliquid esse in Biblia, et nescire ubi illud inveniretur, et ita inconveniens debet esse Canonistae dicenti aliquid esse ex universali traditione Ecclesiae, et non invenire in Canone, si Canon sufficienter continet universales traditiones Ecclesiae ; non allegat autem aliquod capitulum Canonis ad istam traditionem, sed tantum post subdit quod traditio Ecclesiae est obligatoria, et ad hoc allegat art. 11. dist. in his rebus.
Item, si haec opinio vera esset, videretur quod Papa non teneretur confiteri, quia sicut habetur Extra, de verborum signific. Exiit qui seminat. non habet imperium par ln parem. Item, non videretur quod infideles tenerentur ad praeceptum de confessione, quia secundum Apostolum 1. Corinth. 5. Quid mihi est de his, quae foris sunt, judicare.
Tamen unum argumentum innuit glossator pro sua opinione tale, confessio non est necessaria apud Graecos ; esset autem necessaria, si praeceptum de ea esset ex auctoritate sacrae Scripturae; sed antecedens non est manifestum ; necessarium enim est apud eos Baptisma fluminis, sicut et nobis, tanquam prima tabula, sic etiam paenitentia videtur, imo Sacramentum poenitentiae, ut secunda tabula.
Et si probatur antecedens, quia non est apud eos consuetudo confitendi, respondeo, multas laudabiles consuetudines omiserunt, ex quo ab Ecclesia recesserunt, et istam non solum laudabilem, sed etiam necessariam potuerunt omittere. Nec negatio istius actus inducit consuetudinem. Nec est istud quod ipse accipit pro antecedente, scilicet quod Graeci non teneantur confiteri, ita notum inter eos, sicut ipse dicit, quin imo nec notum quod non confiteantur. Nec hoc alicubi aliquis Doctor scribens contra alias abusiones eorum, expressit, cum tamen fuisset notabilis discordia ab Ecclesia Romana, si in hoc discordaret, notabilior scilicet quam conficere in fermentato, vel uti hac forma, baptizetur servus Christi, de quibus non tacetur a Latinis.
Breviter, videtur rationabilius tenere secundum membrum, scilicet quod confessio cadat sub praecepto divino positivo. Sed tunc oportet videre an explicite habeatur in Evangelio a Christo immediate, quia patet quod non in veteri lege ; an ab ipso explicite in aliqua doctrina Apostolica ; an nec sic nec sic, sed dato a Christo et voce tenus ab Apostolis Ecclesiae promulgato. Primum istorum esset magis conveniens tenendum, si posset evidenter haberi istud praeceptum ex Evangelio. Nec oportet ad hoc adducere illud Matth. 16. Tibi dabo claves Regni caelorum, quia non est nisi promissio de datione futura. Si autem aliquid in Evangelio valet ad hoc, videtur illud Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.
Ex hoc arguitur uno modo sic :
hic data est potestas Apostolis, et in eis omnibus Sacerdotibus, remittendi peccata ; non principaliter, quia hoc est proprium Dei, ergo ministerialiter et arbitrative; sed non possunt arbitrari in causa ignota ; ergo est eis manifestanda causa, in qua debent arbitrari. Haec manifestatio est confessio ; ergo ex ista collatione potestatis arbitrariae Sacerdotibus in causa peccati, obligatur peccator ad accusandum se eis tanquam arbitris, quod est confiteri.
Si dicatur, quod ratio bene concludit quod Sacramentum poenitentiae est institutum a Christo tanquam utile et efficax, non tamen sequitur ex hoc quod sit necessario recipiendum, ut cadens sub praecepto, quia extrema unctio est instituta a Christo, et confirmationis Sacramentum, ut dictum est supra, et tamen neutrum est simpliciter necessarium, nec est praeceptum de isto vel illo recipiendo ; et tunc ad formam argumenti, sunt arbitri in causa peccati: ergo alii debent se illis accusare ; verum est, illi qui volunt se eorum arbitrio submittere, et si se submittant, ipsi habent bene potestatem arbitrandi; sed non sequitur, ergo alii necessitate praecepti tenentur se submittere eorum arbitrio. Exemplum, quatuor sunt Sacerdotes, quorum quilibet habet auctoritatem absolvendi istum peccatorem ; quilibet est complete arbiter ejus quantum ad potestatem, non tamen tenetur se submittere cuilibet, sed uni tantum cui voluerit.
Et hoc confirmatur per hoc, quod Christus subjunxit:Et quorum retinueritis, retenta sunt, illud verbum non est praecisum:non solum enim illa peccata retenta sunt a Deo peccatori ad poenam, quae retenta sunt a Sacerdote, quia Sacerdos non retinet aliqua, nisi aliquo modo accusata, licet signis indebitis poenitentiae: et tamen illa, quae nullo modo sunt ostensa Sacerdoti, Deus retinet ad vindictam gehennae ; ergo nec istud verbum : Quorum remiseritis, . remittuntur, erit praecisum. Unde neutri affirmationi adjunxit negativam denotantantem remissionem factam ab Apostolis, vel retentionem esse praecisam respectu retentionis vel remissionis a Deo faciendae.
Licet haec responsio videatur multum probabilis, excludendo rationem praecepti ab isto verbo Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. tamen excludendo eam ostenditur propositum dupliciter. Primo sic: nulli committitur potestas judiciaria vel arbitraria, nisi alicui imponatur necessitas submittendi se sibi: sed Sacerdoti per te committitur hujusmodi potestas in causa peccati, ergo alicui ut reo imponitur necessitas submittendi se arbitrio ejus, et hoc per idem. Major probatur,quia nullus est judex alicujus, in cujus scilicet judicandi voluntate est judicari ab isto judice, vel non judicari; tunc enim iste nullam auctoritatem judicandi haberet, si iste posset judicari, si voluerit, et non judicari, si noluerit.Ad quid enim est potestas judiciaria apud aliquem, nisi ut jus dictet in illum, qui tenetur parere Juri? tantummodo enim judicare per modum punitionis, si tu velis, non est judicare. Sed nec istud cogit. Concedo enim quod iste arbiter non tantum habet, ut possit dictare Jus in causa ista, sed ex quo alius submittit se sibi, sua dictatio ligat vel solvit istum: non sic autem dictatio alicujus scientis jus, et non habentis potestatem judiciariam.
Aliter ( c ) ergo arguo sic : Quicumque primam gratiam amisit, tenetur de necessitate praecepti, et hoc illius: Diliges Dominum Deum tuum, etc. agere quantum in se est ad ejus recuperationem, et etiam virtute illius praecepti : Diliges teipsum. Sed iste peccator in peccato mortali amisit primam gratiam, et potest eam recuperare suscipiendo Sacramentum Poenitentiae ab illo arbitro, quia hoc est institutum, ut remedium efficax ad recipiendum primam gratiam, ex illo verbo Joan. 20 Quorum remiseritis peccata, etc. et sic concluditur necessitas praecepti confessionis non ex isto verbo tantum : Quorum remiseritis, etc, sed ex isto et illo praecepto : Diliges Dominum Deum tuum, etc. simul juncto.
Si dicas, quod major est vera, quod tenetur ad aliquam viam, per quam possit recuperare, sed non ad istam determinate, si alia sit possibilis ; nunc autem, licet suscipere Sacramentum Poenitentiae sit via utilis, tamen est etiam alia utilis, quia non probatur istam esse praecisam ad illam recuperandam. Contra hoc, nulla alia est ita facilis, et ita certa. Hic enim non oportet, nisi non ponere obicem ad gratiam, quod multo minus est quam habere aliquam attritionem, quae per modum meriti de congruo sufficiat ad justificationem, ut dictum est supra dist. 14.
Potest etiam aliquis esse magis certus, quod non ponat obicem, quam quod habeat attritionem sufficientem, quasi per modum meriti de congruo, quia probabiliter potest scire se tunc non peccare actualiter peccato interiori vel exteriori, et intendere recipere, quod Ecclesia intendit in illo Sacramento conferre ; non sic potest scire se habere attritionem sufficientem, ut meritum de congruo ad justificationem. Tunc hanc majorem accipio, ubi est via facilior, id est, magis in potestate hominis, et certior ad gratiam recuperandam, tenetur quilibet ad illam viam, ita quod non omissa illa attentet aliam difficiliorem et incertiorem, quia tunc exponeret se periculo salutis suae, et videretur esse contemptor propriae salutis. Sed illa via suscipiendi Sacramentum Poenitentiae est magis possibilis homini, et certior ad primam gratiam recuperandam ; ergo ex illo, unde istud habet efficaciam, et ex illo praecepto dilectionis Dei, et suiipsius, tenetur quis ad istam. Ista ratio si concludat praeceptum de confessione haberi ex Evangelio ex illo verbo : Quorum remi seritis peccata, etc. et illo : Diliges Do minum, etc. bene quidem. Sin autem saltem hoc concludit, quod praeceptum de confessione facienda est valde rationabile pro multitudine, quia etsi aliqua persona possit habere aliquod remedium speciale, tamen de isto remedio, quod communitati est possibilius et certius, rationabiliter datur praeceptum etiam omnibus in communitate, ut dictum est supra de Baptismo, quod licet aliquis habeat Baptismum flaminis sine Baptismo fluminis, tamen quia Baptismus fluminis est remedium facile et certum, praeceptum de hoc pro tota communitate est valde rationabile; et ita ad minus habebo, quod rationabiliter fuisset datum praeceptum generaliter de confessione facienda.